The Bible

 

Ezechiel 20:8

Study

       

8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #586

Study this Passage

  
/ 962  
  

586. (Vers. 7.) "Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos," significat quod impugnaverint Divina vera Verbi, prostraverint illa. - Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, et veri contra falsum (500); inde "bellum facere" est impugnare: per "sanctos" intelliguntur qui in Divinis veris a Domino per Verbum sunt, et inde abstracte a personis Divina Vera (173); quare per "vincere illos" significatur facere ut vera non valeant, ita illa prosternere. Similia significantur per haec apud Danielem:

Quarta bestia ascendens ex mari, cui os loquens magna, "fecit bellum cum Sanctis et praevaluit," (7:(20,) 21);

tum per haec ibi:

Hircus caprarum cucurrit contra Arietem, projecit eum in terram, conculcavit eum; "et extulit se contra Principem exercitus, et projectum est Habitaculum Sanctuarii Ipsius; et projecit Veritatem in terram," (8:5-7, 11-12); 1

quod per "hircum caprarum" intelligatur fides separata a charitate, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide 61-68. Similia intelliguntur per haec:

"Rex surget durus faciebus, intelligens subtilia, perdet validos, et Populum Sanctorum, et contra Principem principum exsurget; et fraus prospere successura est in manu ejus," (Daniel 8:23-25); 2

quod "rex" ille sit "hircus caprarum," dicitur ibi (vers. 21). Consimile etiam significatur per quod "Bestia ascendens ex abysso Bellum fecerit cum duobus Testibus, ac illos vicerit et occiderit," (Apocalypsis 11:7); 3

((videatur) 500); quod vicerint, est quia Laici argutias illorum, quas vocant arcana, non vident, obvelant enim illas apparentiis et fallaciis; quare dixerunt, "Quis similis est Bestiae, quis potest pugnare cum ea," (vers. 4) (579-581). Quod per "sanctos" intelligantur qui in veris a Domino per Verbum sunt, constare potest ex locis supra (173) adductis; et insuper ex his:

"Jesus dixit, Pater Sanctifica illos in Veritate Tua, Verbum Tuum Veritas est: Ego Sanctifico Me Ipsum, ut illi sint Sanctificati in Veritate; Ego in illis et Tu in Me," (Johannes 17:17, 19, 23);

"Jehovah e Sinai venit, venit ex myriadibus Sanctitatis, a dextra ignis Legis illis; in tua manu omnes Sancti Ipsius, accipiet de verbis tuis," (Deuteronomius 33:2-3);

ex quibus patet, quod "sancti" dicantur qui in Divinis Veris a Domino per Verbum sunt: tum, quod qui vivunt secundum praecepta, hoc est, vera Verbi, essent "Sancti Jehovae," (Leviticus 19:2; Deuteronomius 26:18-19);

et si facerent foedus, essent "Gens Sancta," (Exodus 19:5-6);

Decalogus est foedus quod facerent (529). 4 Inde erat, quod locus in Tabernaculo ubi Arca erat, in qua Decalogus, vocatus sit "Sanctum Sanctorum," (Exodus 26:33-34).

"Sancti" dicuntur qui vivunt secundum vera Verbi; non quod illi sancti sint, sed quod vera in illis sancta sint, et sancta sunt cum a Domino in illis, et Dominus in illis est cum vera Verbi Ipsius, (Johannes 15:7). Ex veris a Domino Angeli dicuntur Sancti, (Matthaeus 25:31; Luca 9:26); Similiter Prophetae, (Luca 1:70; Apocalypsis 18:20; 22:6);

Similiter Apostoli, (Apocalypsis 18:20).

Inde est, quod Templum dicatur" Templum Sanctitatis," (Psalm. 5:8 (B.A. 7); Psalm. 65:5 (B.A. 4));

Quod Sion, "Mons Sanctitatis," (Esajas 45:2; Jeremias 31:23; Ezechiel 20:40; Psalm. 2:6; Psalm. 3:5 (B.A. 4); Psalm. 15:1);

Quod Hierosolyma, "Urbs Sancta," (Esaias 48:2; 64:10; Apocalypsis 21:2, 10; Matthaeus 27:53);

Quod Ecclesia, "Populus Sanctorum," (Esaias 62:12; 63:18; Psalm. 149:1); et quoque Regnum Sanctorum, (Daniel 7:18, 22, 27).

Causa, quod sancti vocati sint, est quia "Angeli" in Sensu abstracto significant Divina Vera a Domino; "Prophetae," Vera doctrinae: "Apostoli," Vera Ecclesiae; "Templum," Caelum et Ecclesiam quoad Divinum verum; pariter "Sion," "Hierosolyma," "Populus," et "Regnum Dei:" quod non aliquis sit sanctus a se, ne quidem angeli, videatur Hiob 15:14-15; sed a Domino, quia "Dominus est Solus Sanctus," (Apocalypsis 15:4); ((videatur) 173).

Footnotes:

1. 8:5-7, 11, 12 pro "7:5, 6, 7, 12"

2. 23-25 pro "23, 24, 21"

3. Apoc. pro "cap."

4. 529 pro "60"

  
/ 962