The Bible

 

Ezechiel 20:26

Study

       

26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7051

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7051. Qui de sensu interno Verbi nihil sciunt, illi non aliter credere possunt quam quod gens Israelitica et Judaica fuerit prae omni alia gente electa, et inde reliquis praestantior, ut quoque crediderunt ipsi; et quod mirum, hoc non solum credit ipsa illa gens, sed etiam id credunt Christiani; utcumque hi sciunt quod gens illa sit in spurcis amoribus, in sordida avaritia, in odio, et in fastu 1 ; et praeterea, quod interna quae sunt charitatis et fidei et quae sunt Domini nihil faciant et quoque aversentur; quod Christiani etiam credant quod gens illa prae aliis electa fuerit, est 2 ex causa quia credunt quod electio et salvatio hominis sit ex misericordia, utcumque homo vivit, ac ita quod scelesti possint aeque in caelum recipi, ac pii et probi, non 3 considerantes quod electio sit universalis, nempe omnium qui in bono vivunt; et quod Misericordia Domini sit 4 erga omnem hominem qui abstinet a malo et vult vivere in bono, et 5 sic qui patitur se duci a Domino, ac regenerari,

[2] quod fit per continuum vitae ejus inde quoque est quod plerique in Christiano orbe 6 etiam credant quod gens illa iterum 7 eligetur, et tunc 8 reducetur in terram Canaanem, et hoc quoque secundum sensum litterae, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, 9 10:20-23; 11:11, 12, 29:14 ad fin. , 43:5, 6; 49:6-26; 56:8; 60:4; 61:3-10; 62;

apud Jeremiam, 3:14-19; 15:4; 14; 16:13; 15; 23:7, 8; 24:9, 10; 31:31, 33; 25:29; 29:14, 18; 30:3, 8-11; 31:8-10, 17; 33:16, 20, 26;

apud Hezechielem, 5:10, 12, 15; 16:60; 20:41; 22:15, 16; 34:12, 13; 37:21, 22; 38:12; 39:23, 27, 28;

apud Danielem, 7:27; 12:7;

apud Hoscheam, 3:4, 5;

apud Joelem 3:5 10 [KJV 2:32], 4:0 [KJV 3];

apud Amosum, 9:8, 9, seq. ;

apud Micham, 5:7, 8; 11 ex his et quoque ex aliis locis credunt etiam Christiani quod gens illa iterum eligetur ac introducetur in terram Canaanem, tametsi sciunt quod gens illa exspectet Messiam qui introducet, et tamen norunt quod illa exspectatio vana sit, et quod regnum Messiae seu Christi non sit ex hoc mundo, ac sic quod terra Canaan, in quam Messias introducet, sit caelum;

[3] illi nec expendunt quod in Verbo sit sensus spiritualis, et quod in illo sensu per Israelem non intelligatur Israel, nec per Jacobum Jacob, nec per Jehudam Jehudah, sed quod per illos intelligantur quae repraesentant; nec expendunt quid historica de illa gente memorant, qualis 12 illa fuit in deserto, et qualis dein in terra Canaane, quod corde idololatrica; tum quid Prophetae de illa et ejus scortatione spirituali et abominationibus; qualis illa sit, describitur in Cantico 13 apud Moschen, his verbis, Occultabo facies Meas ab iis; videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non: dixerim, In extremos angulos ejiciam illos; cessare faciam ab homine memoriam illorum; nisi inimici dicerent, Manus nostra alta, neque Jehovah fecit omne hoc. Nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne istud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Mihi vindicta et retributio; in tempus nutabit pes eorum, prope namque est dies interitus eorum, et 14 properant futura illis, Deut. 32:20, 26-28, 32-35 15 ; quod Jehovah canticum illud Moschi dictaverit, videatur ibi 31:19, 21. 16 De illa gente ita quoque Dominus, apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, 8:44;

praeter in multis aliis locis.

[4] Quod Christiani tametsi haec sciunt, usque credant quod gens illa tandem convertetur ad Dominum, et tunc introducetur in terram ubi prius fuerat, est, ut dictum, quia non sciunt sensum internum Verbi; et quia putant quod nihil faciat vita hominis; et quod malum etiam per crebros actus irradicatum, nihil obstet quin homo per fidem, etiam unius horulae, spiritualis fieri possit et regenerari et sic acceptari a Domino; 17 tum quod intromissio in caelum sit solius misericordiae, et quod haec sit erga singularem gentem, et non ita erga omnes in universo qui misericordiam Domini recipiunt; qui ita cogitant non sciunt quod prorsus contra Divinum sit quod quidam ut electi nascerentur ad salutem et 18 caelum, et quidam ut non electi ad damnationem et infernum; ita cogitare de Divino foret horrendum, quia foret summa immisericordia, cum tamen Divinum est ipsa Misericordia. Ex his nunc constare potest quod gens 19 Israelitica et Judaica non electa fuerit, et minus 20 quod eligetur; 21 tum quod non aliquid Ecclesiae apud illam fuerit, nec esse potuerit, sed modo repraesentativum ejus; et quod usque ad hunc diem conservata sit, fuerit propter Verbum Veteris Testamenti, de qua re videatur n. 3479.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts, ita in spurcis amoribus.

2. etiam

3. cogitantes

4. ducere

5. regenerare illum; et hoc

6. The Manuscript places this before in Christiano.

7. eligeretur

8. reduceretur

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. scitur

12. fuerit

13. Mosis

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. nec expendunt Ipsius Domini verba de

17. et introduci in coelum, ac praeterea quod misericordia Domini sit determinata ad aliquam gentem

18. The Manuscript inserts ad.

19. illa

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3479

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3479. Judaei qui ante Domini Adventum vixerunt, sicut etiam qua postea, non aliam opinionem de ritualibus Ecclesiae suae habuerunt quam quod cultus Divinus solum consisteret in externis; quid repraesentabant et significabant, nihil curabant; non enim sciebant, nec scire volebant, quod aliquod internum cultus et Verbi daretur, 1 ita quod aliqua vita esset post mortem, 2 consequenter quod aliquod caelum, erant enim prorsus sensuales et corporei; et quia 3 in externis separatis ab internis erant, cultus respective ad illos non aliud fuit quam idololatricus, quapropter 4 pronissimi erant ad colendos quoscumque deos, modo persuaderentur quod illi prosperare eos possent:

[2] sed quia gens illa talis erat ut in externo sancto potuissent esse, et sic sancta habere ritualia per quae repraesentabantur caelestia regni Domini, et sanctam venerationem habere pro Abrahamo, Jishako et Jacobo, et quoque pro Mose et Aharone, et postea pro Davide, per quos repraesentabatur Dominus, et cumprimis sanctitatem habere pro Verbo, in quo omnia et singula repraesentativa et significativa Divinorum sunt, ideo in illa gente Ecclesia repraesentativa instituta fuit; si autem gens illa novisset interna usque ad agnitionem, tunc profanavisset illa, et sic cum in sancto 5 externo simul in profano interno fuissent, ita prorsus nulla communicatio potuisset esse repraesentativorum cum caelo per illam gentem; inde est quod 6 interiora non illis detecta fuerint, ne quidem quod Dominus 7 venturus ut salvaret animas illorum.

[3] Quia tribus Judaica prae reliquis tribubus talis fuit, et hodie sicut olim, ritualia quae extra Hierosolymam observari possunt, sancta habent, etiam sanctam venerationem pro patribus suis ac imprimis sanctitatem pro Verbo Veteris Testamenti, et praevisum quod Christiani paene rejicerent illud, et quoque foedarent interna sua profanis, ideo gens illa huc usque conservata est, secundum Domini verba apud Matthaeum, 24:34;

aliter si Christiani, sicut norunt interna, quoque viverent interni homines; si hoc, gens illa ante plura saecula, sicut aliae gentes, excisa fuisset. 8 Sed cum gente illa ita se habet quod sanctum eorum externum seu sanctum cultus, nihil afficere possit interna eorum, haec enim immunda ex sordido amore sui et ex sordido mundi sunt, et quoque ex idololatrico quod externa colant absque internis; et 9 sic quia non aliquid caeli in se habent, nec aliquid caeli in alteram vitam 10 secum ferre possunt, praeter paucos qui in amore mutuo, et sic non in contemptu aliorum prae se vivunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has nec

2. The Manuscript has ita

3. The Manuscript has separabant interna ab externis

4. The Manuscript has etiam pronissimi fuerunt

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript places this after fuerint.

7. erat intus, in the First Latin Edition

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript places this after caeli.

8. populis, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.