The Bible

 

Ezechiel 20:24

Study

       

24 eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7052

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7052. Vers. 27-31. Et dixit Jehovah ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte Dei, et osculatus illum. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit Jehovah filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se. ‘Et dixit Jehovah ad Aharonem’ significat verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino: ‘Vade obviam Moschi’ significat quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente: ‘desertum’ significat ubi non ita prius est: ‘et ivit, et occurrit illi in monte Dei’ significat conjunctionem in bono amoris ibi: ‘et osculatus illum’ significat affectionem conjunctionis: ‘et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae’ significat influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae: ‘quibus misit illum’ significat quae procedunt: ‘et omnia signa quae praecepit illi’ significat illustrationem et inde confirmationem simul: ‘et ivit Moscheh et Aharon’ significat vitam conjunctionis utriusque: ‘et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis’ significat praecipua sapientiae quae Ecclesiae spirituali: ‘et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen’ significat doctrinam inde a Divino: ‘et fecit signa ad oculos populi’ significat confirmationem ad captum: ‘et credidit populus, et audiverunt’ significat fidem et spem: ‘quod visitaverit Jehovah filios Israelis’ significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini: ‘et quod viderit afflictionem illorum’ significat post tantas tentationes: ‘et inflexerunt se et incurvaverunt se’ significat humiliationem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Jeremias 29:14

Study

       

14 Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.