The Bible

 

Ezechiel 1:15

Study

       

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #14

Study this Passage

  
/ 962  
  

14. "Et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni," significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est, et Divinum Ipsius Verum recipitur. - Per "septem Spiritus" intelliguntur omnes qui in Divino Vero sunt, et in sensu abstracto ipsum Divinum Verum seu ipsa Divina Veritas; quod per "Septem" in Verbo intelligantur omnes et omnia, videatur supra (10); et quod per "Thronum" intelligatur universum Caelum, mox videbitur; inde per "in conspectu Throni," intelligitur ubi Ipsius Divinum Verum est; nam Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Divino Domini, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et de Divino Amore. Quod "Thronus Domini significet Caelum, patet ex sequentibus locis:

"Dixit Jehovah, Caeli Thronus Meus," (Esaias 66:1); 1

"Jehovah in Caelis firmavit Thronum Suum," (Psalm. 103:19); "Qui jurat per Caelum, jurat per Thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo," (Matthaeus 23:22);

"Super Expanso, quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis Sapphiri, similitudo Throni, et super illo aspectus Homini," (Ezechiel 1:26; 10:1);

per "Expansum super capite Cheruborum" intelligitur Caelum. Et in Apocalypsi:

"Vincens, dabo ei sedere in Throno Meo," (3:21);

"in Throno" est in Caelo; in specie, ubi Divinum Ipsius Verum regnat; quare etiam, ubi de Judicio agitur, dicitur, quod Dominus Sessurus sit super Throno, judicium enim fit per vera.

Footnotes:

1. 1 pro "5"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #11

Study this Passage

  
/ 962  
  

11. "Quae in Asia," significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt. - Quoniam per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo intelliguntur res Caeli et Ecclesiae, ut prius dictum est, ita quoque per "Asiam," similiter per Nomina septem Ecclesiarum ibi, ut ex sequentibus patebit. Quod per "Asiam" illi qui in luce veritatis ex Verbo sunt, intelligantur, est quia Antiquissima Ecclesia, et post illam Antiqua, et postea Israelitica, in Asia fuit; tum quia apud illos Verbum vetustum, et postea Israeliticum et ex Verbo est omnis Lux veritatis. Quod Ecclesiae Antiquae in Asiatico Orbe fuerint, et quod illis fuerit Verbum, quod postea deperditum est, et demum Verbum quod hodie, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 101-103. Inde nunc est, quod per "Asiam" hic significentur omnes qui ex Verbo in luce veritatis sunt.

De hoc Verbo Vetusto, quod ante Verbum Israeliticum in Asia fuerat, referre meretur hoc novum, quod hoc ibi adhuc reservatum sit apud populos qui in Magna Tartaria habitant; locutus sum cum Spiritibus et Angelis, qui in Mundo Spirituali inde erant, qui dixerunt quod possideant Verbum, et quod id ab antiquis temporibus possederint, et quod secundum hoc Verbum Divinum suum cultum obeant, et quod id ex meris correspondentiis consistat; dixerunt quod in illo etiam Liber Jaschar sit, qui memoratur apud Josuam 10:12-13, et in Libro 2 Samuelis 1:17-18, tum etiam quod apud illos sint Libri, Bella Jehovae et Prophetica, qui memorantur a Mose, (Numeri 21:14-15, 27-30); et cum legi coram illis verba quae Moses inde desumserat, inquisiverunt num illa ibi exstent, et invenerunt: ex his patuit mihi, quod Verbum Vetustum adhuc apud illos sit: inter loquendum cum illis dixerunt, quod Jehovam colant, quidam ut Deum invisibilem, quidam ut visibilem. Porro retulerunt, quod non patiantur ut Extranei ad illos intrent, praeter Chinenses, cum quibus pacem colunt, quia Imperator Chinensis est inde; tum etiam, quod tam populosi sint, ut non credant aliquam regionem in universo mundo populosiorem esse; quod etiam credibile est ex Muro tot milliarium, quem Chinenses pro tutela sua contra invasionem ab illis olim exstruxerant Quaerite de eo in China, et forte invenietis illud ibi apud Tartaros.

  
/ 962