The Bible

 

Ezechiel 1:15

Study

       

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #13

Study this Passage

  
/ 962  
  

13. "Ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus," significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah. - Quod sit Dominus, patet manifeste a sequentibus in hoc capite, ubi dicitur quod audiverit vocem ex Filio Hominis dicentem,

"Ego sum Alpha et Omega. Primus et Ultimus," (vers. 11, 13);

et dein:

"Ego sum Primus et Ultimus," (vers. 17);

et in sequente capite, vers. 8; et postea 21:6; 22:12-13; et apud Esajam:

"Dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth; Ego Primus et Ego Ultimus, et praeter ille non Deus," (44:6; tum cap. 48:12);

et "Qui Est Primus et Ultimus," est "Qui Est, Qui Fuit, et Qui Venturus." Hoc quoque intelligitur per "Jehovam;" nomen "Jehovae" enim significat Est; et Qui Est, seu Qui est ipsum ESSE, est quoque Fuit et Venturus, sunt enim praeterita et futura in Ipso praesentia; inde est absque tempore Aeternus, et absque loco Infinitus: hoc quoque Ecclesia confitetur ex Doctrina Trinitatis, quae Athanasiana vocatur, ubi haec: "Pater est Aeternus et Infinitus, Filius est Aeternus et Infinitus, et Spiritus Sanctus est Aeternus et Infinitus, sed tamen non sunt tres Aeterni et Infiniti, sed Unus;" quod Ille Unus sit Dominus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino demonstratum est.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #10

Study this Passage

  
/ 962  
  

10. (Vers. 4.) "Johannes septem Ecclesiis," significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum, et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam. - Per "septem Ecclesias" non intelliguntur Septem Ecclesiae, sed omnes qui ab Ecclesia in Christiano Orbe sunt; nam numeri in Verbo significant res, ac "septem" omnia et omnes, et inde etiam plenum et perfectum, et dicuntur in Verbo ubi agitur de re sancta, et in opposito sensu de re prophana; quare ille numerus involvit Sanctum, et in opposito Sensu prophanum. Quod numeri significent res, vel potius quod sint sicut quaedam adjectiva ad substantiva afferentes aliquod quale rebus, est quia numerus in se est naturalis, naturalia enim determinantur per numeros, spiritualia autem per res et earum status; quare qui non scit significationem numerorum in Verbo, et imprimis in Apocalypsi, non scire potest multa arcana, quae inibi continentur. Nunc quia per "Septem" significantur omnia et omnes, patet quod per "septem Ecclesias" intelligantur omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est; hi, si vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, faciunt ipsam Ecclesiam.

[2] Inde est quod Sabbathum Die Septimo institutum sit, et quod Septimus Annus dictus fuerit Annus Sabbatharius, et quod Septies Septimus Annus Jubilaeum; per quae significabatur omne Sanctum in Ecclesia: inde etiam est, quod Septimana, apud Danielem et alibi, significet integram periodum a principio ad finem, et praedicetur de Ecclesia. Similia per Septem significantur in sequentibus; ut,

Per "Septem Candelabra aurea, in quorum medio Filius Hominis," (Apocalypsis 1:13);

Per "Septem Stellas in dextra Ipsius," (Apocalypsis 1:16, 20);

Per "Septem Spiritus Dei," (Apocalypsis 1:4; 4:5);

Per "Septem Lampades ignis," (Apocalypsis 4:5);

Per "Septem Angelos," quibus datae sunt "Septem Tubae," (Apocalypsis 8:2);

Per "Septem Angelos habentes Septem Plagas ultimas," (Apocalypsis 15:5-6)

Per "Septem Phialas plenas Septem Plagis ultimis," (Apocalypsis 16:1; 21:9);

Per "Septem Sigilla" quibus Liber obsignatus est, (Apocalypsis 5:1);

similiter in sequentibus his:

Quod Septem diebus implerentur manus, (Exodus 29:35);

Quod Septem diebus sanctificarentur, (Exodus 29:37);

Quod cum inaugurabantur Septem diebus incederent induti vestibus sanctitatis, (Exodus 29:30);

Quod Septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium, (Leviticus 8:33, 35; 1

Quod Altare Septies expiaretur super cornua, (Leviticus 16:18-19);

Quod Altare per oleum Septem vicibus sanctificaretur, (Leviticus 8:11);

Quod sanguis Septem vicibus spargeretur versus velum, (Leviticus 4:16-17);

Et quoque Septem vicibus versus orientem, (Leviticus 16:12-15);

Quod qua separationis Septem vicibus spargeretur versus tentorium, (Numeri 19:4);

Quod Pascha Septem diebus celebraretur; et Septem diebus comederetur azyma, (Exodus 12:1, seq. (vers. 15); Deuteronomius 16:4-7);

pariter,

Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum, (Leviticus 26:18, 21, 24, 28); 2

quare David dicit,

"Retribue vicinis septuplum in sinum eorum," (Psalm. 79:12); 3

"septuplum" est plene.

[3] Tum in his locis:

"Sermones Jehovae sermones puri, argentum in camino purificatum Septies," (Psalm. 12:7 (B.A. 6));

"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit Septem, multiprolis autem defecit," (1 Samuelis 2:5);

"sterilis" est Ecclesia ex gentibus, quibus non fuit Verbum; "multiprolis" est Ecclesia ex Judaeis, quibus fuit Verbum.

"Elanguescet quae pepererat Septem, exspirabit animam suam," (Jeremias 15:9); 4 similiter.

"Habitatores urbium Israelis incendent et comburent arma, et accendent illis ignem Septem annis: sepelient Gogum, et mundabunt terram Septem mensibus," (Ezechiel 39:9, (11,) 12);

"Immundus spiritus accipiet Septem spiritus alios pejores se ipso," (Matthaeus 12:45);

describitur ibi prophanatio, et per "septem Spiritus" cum quibus rediturus est, significantur omnia falsa mali, ita plenaria exstinctio boni et veri. Per "Septem capita draconis," et per "Septem diademata super capitibus," (Apocalypsis 12:3),

significatur prophanatio omnis boni et veri. Ex his patet, quod "Septem" involvant sanctum aut prophanum, ac significent omnia et plenum.

Footnotes:

1. 35 pro "34"

2. xxvi. pro "xvi."

3. 12 pro "72"

4. 15:9 pro "11:8, 9"

  
/ 962