The Bible

 

Ezechiel 18

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,

8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :

9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :

11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :

13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :

15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :

17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :

22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua ? et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #194

Study this Passage

  
/ 1232  
  

194. "Et nescies qua hora veniam super te." - Quod significet ignorantiam illius temporis et status tunc, constat ex significatione "horae", quod sit tempus quo moriturus homo, et quoque status ejus tunc; et ex significatione "nescire" illam, quod sit ignorantia: dicitur "qua hora veniam super te", nempe "tanquam fur", et per id in sensu litterae intelligitur quod Dominus sic venturus; sed in sensu spirituali intelligitur quod malum et falsum furaturum sit cognitiones quae apud eos ex Verbo sunt; nam in sensu litterae Verbi tribuitur Jehovae seu Domino quod malum faciat, sed in sensu spirituali intelligitur quod nulli malum faciat, sed ipse homo sibi (videatur n. 2447, 5798, 1 6071, 2 6991 6997, 7533, 7632, 7643, 3 7877, 7679, 7710, 7925, 8227, 8228, 8284, 8483, 8632, 4 9010, 9128, 9306, 10431).

[2] Quod "hora" etiam significet statum, est quia omnia tempora in Verbo, sicut dies, septimana, mensis, annus, saeculum, significant status vitae; ita quoque "hora": (causa videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelis agitur): sed quia "hora" significat et tempus et statum, ideo in Verbo ubi "hora" dicitur, parum sciri potest quod aliud praeter tempus per illam significetur: ut apud Matthaeum,

Paterfamilias conduxit operarios in vineam; qui laborarunt ab hora tertia, sexta, nona, undecima, et parem mercedem acceperunt (20:1-17);

per "horas" has in mundo intelliguntur tempora, sed in caelo status vitae; quia in caelo non sunt horae, ex causa quia tempora non mensurabilia sunt et distinguuntur in dies, et hi in horas, ut in mundo; quare pro illis percipiunt status vitae hominum qui moriuntur senes, juvenes, adolescentes, aut pueri, qui aeque spiritualem vitam sibi compararunt: "laborare in vinea" est illam sibi comparare per applicatas cognitiones veri et boni ex Verbo ad usus vitae; per "horam tertiam", "sextam" et "nonam" similis status vitae significatur; nam omnes numeri in Verbo significant, et illi numeri simile.

(Quod "vinea" in Verbo significet ecclesiam spiritualem, et apud hominem vitam spiritualem, videatur n. 9139, 3220; quod "tria" significent statum plenum, seu completum usque ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9825. Simile "sex" et "novem." "Undecim" autem significant statum nondum plenum, sed usque statum receptibilem, qualis est apud pueros probos et infantes. "Duodecima hora", ad quam omnes laborarunt, 5 significat vera et bona in suo pleno, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quod omnes numeri in Verbo significent, n. 4495, 6 4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253: et quod simile numeri multiplicati cum simplicibus a quibus per multiplicatione exsurgunt, inde simile "tria", "sex", et novem, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[3] Quoniam "duodecim" significant vera et bona in suo pleno, ita statum lucis seu intelligentiae hominis ex illis, ideo Dominus dicit,

"Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die, non offendit" (Johannes 11:9):

alibi etiam per "horas" significantur status vitae: ut in Apocalypsi,

"Soluti sunt quatuor illi angeli, parati ad horam, ad diem et mensem et annum, ut occidant tertiam partem hominum" (9:15);

hic per tempora memorata intelliguntur status mali apud hominem, quod videbitur in explicatione illorum verborum in sequentibus. Ex his nunc patet quod per "Nescies qua hora veniam super te", non modo intelligatur quod ignores tempus mortis, sed etiam tunc statum vitae mansurum in aeternum; nam qualis est status vitae anteactae hominis usque ad finem, talis manet homo in aeternum.

[4] Simile dicit Dominus passim apud Evangelistas: apud Matthaeum,

"Non scitis qua hora Dominus Vester venturus est; .... vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (24:42, 44);

"Veniet Dominus servi in die quo non exspectat, et in hora quam non novit" (24:50);

et apud eundem,

"Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, qua Filius hominis venturus est (25:13).

Sciendum est quod homo maneat in aeternum qualis est quoad totam suam vitam usque ad finem, et prorsus non qualis est in hora mortis; resipiscentia tunc apud malos nihil facit, sed apud bonos confirmat.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6997

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6997. ‘Et accensa ira Jehovae in Moschen’: quod significet clementiam, constat ex significatione ‘irae Jehovae’ quod non sit ira sed irae oppositum, ita misericordia, hic clementia; quod Jehovae non sit aliqua ira, patet ex eo quod sit ipse amor, ipsum bonum, et ipsa misericordia, et ira est oppositum, et quoque est infirmum quod non cadere potest in Deum; quapropter cum ira in Verbo praedicatur de Jehovah seu Domino, angeli non percipiunt iram sed vel misericordiam, vel remotionem malorum e caelo; hic clementiam quia dicitur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus cum in mundo fuit, quoad Divinum Verum.

[2] Quod tribuatur Jehovae seu Domino ira in Verbo, est quia communissimum verum est quod omnia a Deo veniant, ita tam mala quam bona, 1 at communissimum hoc verum quod erit infantibus, pueris, simplicibus, postmodum illustrabitur, nempe quod mala sint ab homine sed quod appareant sicut a Deo, et quod ita dictum sit ob causam ut discant timere Deum ne a malis quae ipsi faciunt pereant, et postmodum possint amare Ipsum, nam timor praecedet amorem ut in amore sit sanctus timor; cum enim timor insinuatur amori, fit ille sanctus a sancto amoris, et tunc non est timor pro Domino quod irascetur et puniet, sed ne contra Ipsum Bonum faciant, quia hoc cruciabit conscientiam.

[3] Praeterea Israelitae et Judaei adigebantur ad observanda statuta et praecepta in externa forma per punitiones, et inde credebant quod Jehovah irasceretur et puniret, cum tamen essent ipsi qui per idololatrias sibi talia inducebant, 2 et [se] separabant a caelo, unde punitiones, ut quoque dicitur apud Esaiam,

Iniquitates vestrae sunt dividentes inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra abscondunt facies a vobis, 59:2: et quia Israelitae et Judaei modo in externis erant absque interno, ideo tenebantur in opinione quod Jehovah 3 irasceretur et puniret; 4 nam qui in externis sunt absque interno, ex timore omnia 5 faciunt, et ex amore nihil.

[4] Ex his nunc constare potest quid per ‘iram’ et ‘excandescentiam Jehovae’ in Verbo intelligitur, quod nempe punitiones, ut apud Esaiam,

Ecce nomen Jehovae venit e longinquo, ardens ira Ipsius, et gravitas oneris; labia Ipsius plena sunt indignatione, et lingua Ipsius sicut ignis ardens, 30:27;

‘ira’ pro redargutione, et admonitione ne 6 per mala pereant:

apud eundem,

In inundatione irae abscondi facies Meas momento a te, 54:8;

‘inundatio irae’ pro tentatione, in qua mala angunt et cruciant:

apud Jeremiam,

Pugnabo Ego Ipse 7 vobiscum, per manum extensam, et per brachium forte, et in ira, et in furore, et in indignatione magna: ne exeat sicut ignis furor Meus, ardeatque ut non exstinguens, propter malitiam operum vestrorum, 21:5, 12;

apud eundem,

Ad implendum eas cadaveribus hominum quos percussi in ira Mea et in excandescentia Mea 33:5:

apud Zephaniam, Effundam super eos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, 8 quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, 3:8:

apud Davidem,

Misit in illos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum, Ps. 78:49;

[5] praeter multis aliis in locis, in quibus, ut in his, per ‘iram’, ‘excandescentiam’, ‘furorem’, ‘ignem’, intelliguntur punitiones et damnationes, in quas 9 se homo 10 conjicit cum in mala, nam ex ordine Divino bona secum habent remunerationes, inde est quod mala secum habeant punitiones, adeo ut sint conjuncta; punitio et damnatio etiam 11 intelliguntur per diem irae Jehovae, Esai. 13:9, 13; Threni 2:1; Zeph. 2:3; Apoc. 6:17, 11:18;

tum per vinum irae Dei, perque calicem irae Dei, Jer. 25:15, 28; Apoc. 14:10, 16:19; 12 ut et per torcular irae et furoris Dei, Apoc. 14:19, 19:15.

[6] Quod punitio et damnatio per iram 13 significentur, patet quoque apud Matthaeum, Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira? 3:7:

14 apud Johannem, Qui non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, 3:36:

14 apud Lucam, In ultimo tempore erit angustia magna super terra, et ira in populo hoc, 21:23;

ex his locis patet quod per ‘iram Jehovae’ significentur punitiones et damnationes; quod per ‘iram’ intelligatur clementia et misericordia, est inde quia omnes punitiones malorum existunt ex misericordia Domini erga bonos, ne hi a malis laedantur; sed Dominus non irrogat illis punitiones, sed illi sibi ipsis, nam mala ac poenae in altera vita conjuncta sunt; mali imprimis sibi irrogant punitiones cum Dominus misericordiam facit bonis, nam tunc illis mala accrescunt, et inde poenae; inde est quod pro ‘ira Jehovae’, per quam significantur punitiones malorum, ab angelis intelligatur misericordia.

[7] Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, tum quale est verum Divinum in suo communissimo, quod nempe sit secundum apparentias; ex causa quia homo talis est ut quod videt, et ex sensuali suo capit, credat, et quod non videt, nec ex sensuali suo capit, non credat, ita non recipiat; inde est quod Verbum in sensu litterae sit secundum illa quae apparent, sed usque in interiore suo sinu recondita habeat genuina vera, et in intimo sinu Ipsum verum Divinum quod procedit immediate a Domino, ita quoque Divinum Bonum, hoc est, Ipsum Dominum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et si quis mala facit, quod irascatur, et si bona quod gaudeat.

2. The Manuscript inserts associabant enim se per illas infernis, .

3. puniret et irasceretur

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. facient

6. propter

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. injicit

11. intelligitur

12. tum

13. significetur

14. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.