The Bible

 

Ezechiel 16:56

Study

       

56 Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1203

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1203. Quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores caelestium, inde constat; apud Prophetas sollemne est quod spiritualia et caelestia conjungantur, seu ubi agitur de spiritualibus, etiam de caelestibus, ex causa quia unum est ab altero, et non perfectio quaedam est nisi conjuncta sint, utque instar conjugii caelestis sit in omnibus et singulis Verbi; inde quoque constat, praeter a Verbo alibi, quod per ‘Zidonem’ significentur cognitiones exteriores spiritualium, per ‘Hethum’ vero cognitiones exteriores caelestium, in utroque sensu, nempe tam absque internis quam cum internis, ut et simpliciter pro cognitionibus exterioribus: spiritualia sunt, ut saepe prius dictum, quae sunt fidei, caelestia quae sunt amoris; tum, spiritualia sunt quae intellectus, et caelestia quae voluntatis; quod ‘Heth’ cognitiones exteriores absque internis significet, constat apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae, et natales tui de terra Canaane, pater tuus Emoraeus, et mater Hittaea.... Filia matris tuae tu, fastidientis virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum, quae fastidiverunt maritos suos, et filios suos, mater vestra Hittaea, et pater vester Emoraeus, 16:3, 45; ubi cultus externus absque interno est ‘Canaan’; ‘fastidire maritos et filios’ est respuere bona et vera, inde mater eorum vocatur ‘Hittaea’. Praeterea ‘Heth’ in Verbo quoque pro cognitionibus exterioribus caelestium in bono sensu accipitur, sicut fere omnia nomina terrarum urbium, gentium, personarum, ex causa de qua prius; de qua significatione ‘Hethi, ex Divina Domini Misericordia, in 1 sequentibus. Cognitiones spiritualium sunt quae spectant fidem, ita doctrinam, cognitiones autem caelestium sunt quae spectant amorem, ita vitam.

Footnotes:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.