The Bible

 

Ezechiel 16:51

Study

       

51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #306

Study this Passage

  
/ 853  
  

306. In SENSU SPIRITUALI, per honorare Patrem et Matrem intelligitur venerari et amare Deum et Ecclesiam; in hoc Sensu per Patrem intelligitur Deus, qui est Pater omnium, et per Matrem Ecclesia; Infantes et Angeli in Coelis non alium Patrem, nec aliam Matrem sciunt, quoniam a Domino per Ecclesiam ibi e novo nati sunt; quare Dominus dicit, Patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester, qui in Coelis est, Matthaeus 23:9 haec dicta sunt pro Infantibus 1 et Angelis in Coelo, non autem pro infantibus et hominibus in terra. Simile docet Dominus in Oratione Ecclesiarum Christianarum communi, Pater noster, qui est in Coelis, sanctificetur Nomen tuum. Quod per Matrem in sensu spirituali, intelligatur Ecclesia, est quia sicut Mater in terra alit suos liberos victu naturali, ita Ecclesia illos victu spirituali; quare etiam Ecclesia in Verbo passim vocatur Mater, ut apud Hoscheam, Contendite cum MATRE VESTRA; non illa uxor mea, et Ego non Maritus ejus, 2:2, 5. Apud Esajam, Ubi est libellus repudii MATRIS VESTRAE, quam dimiserim, 50:1. et Ezechiel 16:45; 19:10. Et apud Evangelistas, Jesus extendens manum suam ad Discipulos, dixit, MATER MEA, et fratres mei sunt, qui audiunt Verbum Dei, et faciunt illud, Matthaeus 12:48-49, 50; 2 Marcus 3:33-35; Luca 8:21; Johannes 19:25-26.

Footnotes:

1. Prima editio: Infantibas.
2. Prima editio: 12:48, 49,.

  
/ 853  
  

The Bible

 

Johannes 19:25-26

Study

      

25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.

26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.