The Bible

 

Ezechiel 16:4

Study

       

4 Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcisus umbilicus tuus : et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #653

Study this Passage

  
/ 1232  
  

653. "Quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus." - Quod significet per mala amoris sui et per falsa in de, constat ex significatione "Sodomae", quod sit amor sui et inde mala omnis generis (de qua sequitur); et ex significatione "Aegypti", quod sit naturalis homo separatus a spirituali, et inde falsum mali omnis generis (de qua etiam sequitur). Quod per "Sodomam et Aegyptum" intelligatur Hierosolyma, proinde ecclesia, in qua adulterata sunt bona quae amoris, et falsificata vera quae doctrinae, patet; nam sequitur, "ubi et Dominus noster crucifixus est"; nam mala amoris sui et falsa doctrinae sunt quae crucifigunt Dominum; quapropter a Judaeis, quoniam ii in illis malis et falsis fuerunt, crucifixus est; sed de hac re in sequentibus.

[2] Hic primum ostendetur quod per "Sodomam" in Verbo significetur amor sui, et inde omne malum; nam mala omnis generis scaturiunt ex amore sui; qui enim se solum amat, is amat suum proprium; et inde omnia voluntatis suae et intellectus sui immergit proprio, usque adeo ut non possit ab illo elevari ad caelum et ad Dominum; inde est quod ex luce caeli nihil videat, sed solum ex luce mundi, quae lux separata a luce caeli est in Spiritualibus, quae sunt caeli et ecclesiae, mera caligo; quare etiam quo plus homo semet amat, eo plus spernit spiritualia, immo negat illa: inde etiam interna spiritualis mens, per quam homo est in luce caeli, clauditur; unde fit homo mere naturalis, et homo mere naturalis favet malis omnis generis: nam mala in quae homo nascitur, in naturali homine resident; quae ab illo removentur quantum ejus mens interior quae recipit lucem caeli aperitur: proprium hominis etiam in naturali homine residet, et proprium hominis non est nisi quam malum.

[3] Quod itaque "Sodoma" significet amorem sui, et inde mala omnis generis, constare potest a locis in Verbo ubi Sodoma nominatur; ut a sequentibus:

- Apud Ezechielem,

"Soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, habitans ad sinistram tuam; at soror tua minor te, habitans ad dextram tuam, Sodoma et filiae ejus;.... corrupisti te prae illis in omnibus viis tuis:.... non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, quemadmodum tu fecisti et filiae tuae: ecce haec fuit iniquitas Sodomae..., superbia, satietas panis, et tranquillitas quietis fuit illi et filiabus ejus, et manum miseri et egeni non confirmavit; unde elatae factae sunt, et fecerunt abominationem coram Me" (16:46-50):

agitur ibi de abominationibus Hierosolymae, quae praecipue fuerunt quod adulteraverint bona et vera Verbi et ecclesiae; per "Samariam", ubi Israelitae erant, significatur ecclesia spiritualis, in qua bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, est essentiale; per "Hierosolymam" autem, ubi erant Judaei, significatur ecclesia caelestis, in qua bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, est essentiale. Sunt enim duo regna in quae caelum, et inde ecclesia, est distinctum, regnum spirituale et regnum caeleste (de quibus regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28); haec regna repraesentata fuerunt per Israelitas, quorum metropolis fuit Samaria, et per Judaeos, quorum metropolis fuit Hierosolyma.

[4] Bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum, oppositum est malum infernale, quod est malum amoris mundi; et bono caelesti est oppositum malum diabolicum, quod est malum amoris sui: ex amore sui scaturiunt mala omnium generum, et multo pejora quam ex amore mundi (vide Novam Hierosolymam 65-83); inde est quod de Hierosolyma memorentur diriora et abominabiliora quam de Samaria; et inde est quod Hierosolyma non modo dicatur "Sodoma", sed etiam quod pejora fecerit quam Sodoma; nam dicitur, "Non fecit Sodoma quemadmodum tu fecisti et filiae tuae": quod malum amoris sui fuerit malum Sodomae, describitur ita, "Haec fuit iniquitas Sodomae, superbia, satietas panis, tranquillitas quietis", et quod "manum miseri et egeni non confirmaverit"; per "superbiam" intelligitur amor sui; per "satietatem panis" contemptus omnis boni et veri caeli et ecclesiae, ac nausea ad illa; per "tranquillitatem quietis" securitas et non anxietas propter aliquod malum; et per "non confirmationem manus miseri et egeni" significatur immisericordia: quia amor sui fuit amor Sodomae, ideo dicitur quod "filiae ejus elatae factae sint, et fecerint abominationem coram Jehovah"; per "filias", quae elatae, significantur cupiditates quae illius amoris, et per "abominationem coram Jehovah" significatur omne malum contra ipsum Divinum.

[5] Quoniam per "Chaldaeos" significatur profanatio et adulteratio veri doctrinae ex Verbo, et per "habitatores Babelis" profanatio et adulteratio boni amoris, ideo illorum eversio etiam comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae:

- Apud Jeremiam,

"Gladie contra Chaldaeos..., et contra habitatores Babelis juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus...; non habitabit ibi vir, nec commorabitur in 1 ea filius hominis" (Jer. 50:35-40 2 );

et apud Esaiam,

"Sic erit Babel, ornamentum regnorum, decus magnificentiae Chaldaeorum, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha" (13:19):

per "Sodomam" significatur malum amoris sui, et per "Gomorrham" falsum illius amoris; et quia amor sui non agnoscit aliquod verum ecclesiae, dicitur, "Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis"; per "virum" significatur intelligentia, et per "filium hominis" verum ecclesiae.

[6] Quia per "Edomum" significatur naturalis homo qui in falsis est ex amore sui, et inde qui adulterat bona ecclesiae, ideo etiam ejus vastatio comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae:

- Apud Jeremiam,

"Erit Edomus in desolationem, .... sicut eversio Sodomae et Gomorrhae, .... non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (49:17 [, 18]);

et apud Zephaniam,

"Moab sicut Sodoma futura est, et filii Ammonis sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, et fovea salis, vastitas in aeternum" (2:9);

per "Moabum", ut dictum est, intelligitur naturalis homo, qui ex amore sui adulterat bona ecclesiae; et per "filios Ammonis", qui falsificant vera ejus; et quia inde devastatio omnis boni et veri, ideo dicitur, "Locus derelictus urticae, et fovea salis, vastitas in aeternum"; devastatio omnis boni significatur per "locum urticae", et devastatio omnis veri per "foveam salis": similia significantur per "Sodomam" et "Gomorrham."

[7] Quia per "Jehudam" significatur amor caelestis qui est amor in Dominum, ex quo omne bonum, et in opposito sensu amor diabolicus qui est amor sui, ex quo omne malum, ideo devastatio ecclesiae (quae per "Jehudam" et per "Hierosolymam" significatur) etiam comparatur eversioni Sodomae et Gomorrhae:

- Apud Esaiam,

"Impegit Hierosolyma, et Jehuda cecidit, .... obfirmatio facierum eorum correspondet contra eos, et peccatum eorum sicut Sodomae" (3:8, 9);

et apud eundem,

"Audite verbum Jehovae, principes Sodomae; auscultate legem Dei nostri, populi Gomorrhae" (1:10):

per "verbum Jehovae" intelligitur Divinum Bonum, et per "legem Dei" intelligitur Divinum Verum; nam ubi agitur de bono, dicitur "Jehovah", et ubi de vero, dicitur "Deus": et quia Divinum Bonum illis qui in amore sui sunt est malum, dicitur "Peccatum eorum sicut Sodomae", tum "Audite verbum Jehovae, principes Sodomae"; et quia Divinum Verum illis qui in malo amoris sui sunt est falsum, dicitur "Auscultate legem Dei, populi Gomorrhae."

[8] Apud Mosen,

"De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae uvae ejus, uvae fellis, botri amaritudinum illis" (Deuteronomius 32:32):

haec de diris falsis apud posteros Jacobi scaturientibus ex malis amoris sui. (Sed haec supra, n. 519 [b] , explicata sunt.)

In Threnis,

"Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super purpura amplexi sunt sterquilinia; .... magna facta est iniquitas populi mei prae peccato Sodomae, quae eversa est quasi momento (4 [5,] 6):

haec dicta sunt de illis qui e regno et ecclesia caelesti Domini sunt, quando mutati in contrarium; nam amor caelestis est qui vertitur in amorem sui, qui est amor diabolicus; de illis verba illa dicta sunt: quid significatur per "comedere lautitias", "educari super purpura", "devastari in plateis", et "amplecti sterquilinia", in superiori articulo (n. 652 [b]) explicatum est; quod de illorum iniquitate, quod facta sit "prae peccato Sodomae", dicatur, erat quia Verbum habebant, ex quo scire vera et bona caeli et ecclesiae seu doctrinae et vitae potuerunt, et illa adulteraverunt, quod habitatores Sodomae non facere potuerunt; nam qui scit voluntatem Domini et non facit illam, magis peccat quam qui non scit: etiam omnes, apud quos regnat amor sui, contemnunt sancta caeli et ecclesiae, et negant Divinum Domini; et ad confirmandum mala ex illo amore profluentia, vel adulterant Verbum, vel rejiciunt illud sicut scriptum non sanctum aliunde quam quia receptum est; inde est quod qui illa ex amore sui faciunt, comparentur Sodomae et Gomorrhae.

[9] Quod pejus faciant quam in Sodomis, qui instruuntur a Domino de veris et bonis ecclesiae, et tamen rejiciunt illa et negant illa, constat ex Domini verbis de Capernaum, apud Matthaeum,

"Tu Capernaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad infernum deprimeris; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque hodie;.. dico 3 tibi quod terrae Sodomorum tolerabilius erit in die judicii quam tibi" (11:23, 24):

Dominus enim, postquam reliquit Nazareth, habitavit in capernaum (Matthaeus 4:13), et miracula ibi fecit (Matthaeus 8:5-14; Johannes 4:46 ad fin. ).

Similia dixit Dominus de urbibus in quibus discipuli praedicarent adventum Ipsius, seu Evangelium, sed non recipierentur, his verbis apud eundem,

"Quisquis non receperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum; amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomae et Gomorrhae in die judicii quam urbi illi" ([Matth.] 10:14, 15; Marcus 6:11; Luc. 10:10-12 4 ):

nemo enim rejicit sancta ecclesiae, et negat Divinum Domini interius, quam illi qui in amore sui sunt; qui in amore mundi et inde malis sunt, illi quoque sancta ecclesiae rejicere possunt, sed usque non interius, hoc est, ex confirmatione cordis.

[10] Simile dicitur de prophetis et de populo qui adulterant vera et bona Verbi, ad confirmandum mala et falsa, apud Jeremiam,

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio, dum confirmarunt manus malorum, ut non reverteretur vir a malitia sua, facti sunt Mihi sicut Sodoma, et habitatores ejus sicut Gomorrha" (23:14):

per "prophetas" ibi intelliguntur docentes vera et bona doctrinae, et in sensu abstracto, qui est genuinus sensus spiritualis, intelligitur doctrina ex Verbo, ita quoque Verbum quoad doctrinam; quare per "obfirmationem horrendam" significatur confirmatio cordis contra vera et bona Verbi: per "adulterare et ire in mendacio" significatur pervertere bona et vera Verbi; per "adulterare" pervertere bona Verbi per mala et falsa, "mendacium" est falsum, ac "ire in mendacio" est vivere in falsis: confirmare mala et inde potentiam illorum super bona, significatur per "confirmare manus malorum": et perstare in malis et falsis doctrinae significatur per "non reverti vir a malitia sua": inde dicitur quod "facti sint sicut Sodoma, et habitatores ejus sicut Gomorrha"; "sicut Sodoma" significat in malis scaturientibus ex amore sui, et "habitatores ejus sicut Gomorrha" significat vitam malam ex falsis doctrinae.

[11] Describitur malum quod Sodomam et Gomorrham perdidit, per haec apud Mosen,

Quod violentiam inferre voluerint angelis, et quod ideo percussi fuerint caecitatibus, ut non invenire potuerint januam ubi angeli; et quod ideo Jehovah pluere fecerit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem, et everterit urbes illas, et omnem planitiem, et omnes habitatores urbium, et germen terrae" (Gen. 19:1-28):

quod "violentiam inferre voluerint angelis" significabat quod Divino Bono et Divino Vero, nam illa per "angelos significantur: per "caecitates", quibus percussi sunt "ut non invenirent januam", significabatur plenaria rejectio et negatio Divini et sanctorum caeli et ecclesiae, usque ut non possent 5 aliquid caeli et ecclesiae videre et agnoscere; hoc significatur per "non invenire januam" ubi angeli: per "sulphur" significatur concupiscentia destruendi bona et vera ecclesiae per falsa, et per "ignem" significatur amor sui et omne malum quod destruit, hic exitia eorum.

[12] Quod per "Sodomam" et "Gomorrham" omnia mala et falsa ex amore sui profluentia intelligantur, mihi dictum est e caelo; nam cum illi, qui in malis ex illo amore sunt, pereunt, ut factum est die ultimi judicii, apparuit Sicut sulphur et ignis pluens e caelo; hoc mihi etiam visum est. Quod tale die ultimo judicii exstiturum sit, praedicitur etiam a Domino apud Lucam,

"Similiter fiet quemadmodum factum est in diebus Lothi; .... qua die egressus est..e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo et perdidit omnes: juxta haec fiet qua die Filius hominis revelabitur" (17:28-30).

[13] Quoniam illi qui ex amore sui confirmant se in malis per falsa contra vera et bona caeli et ecclesiae, prorsus eradicant apud se omne verum doctrinae et Verbi, ac bonum amoris spiritualis et caelestis, ideo vastatio apud illos fit totalis; quae ita describitur apud Mosen,

"Sulphur erit et sal, combustio tota terra; non conseretur, nec germinabit, nec ascendet in illa ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Zeboim" (Deuteronomius 29:22, 23]):

per "sulphur" significatur vastatio omnis boni per concupiscentias ex malis; per "salem" significatur vastatio omnis veri per falsa ex concupiscentiis illis; per "combustionem totius terrae" significatur devastatio ecclesiae per amorem sui; per "non conseretur, nec germinabit, nec ascendet in illa ulla herba", significatur quod prorsus nulla receptibilitas veri ecclesiae ("herba" significat verum ecclesiae nascens): et quia talis est devastatio boni et veri ex amore sui, ideo dicitur, "juxta eversionem Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Zeboim"; per "Adamam et Zeboim" significantur cognitiones mali et falsi. Quod tale exstiturum sit die ultimi judicii, significatur per "qua die Filius hominis revelabitur."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #519

Study this Passage

  
/ 1232  
  

519. [Vers. 11.] "Et nomen stellae dicitur absinthium." - Quod significet verum mixtum falso mali, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status et quale rei (de qua supra, n. 148); ex significatione "stellae", hic "stellae magnae ardentis quasi lampas", quod sit verum Verbi falsificatum ex amore proprio; et ex significatione "absinthii", quod sit verum mixtum falso mali.

Quod "absinthium id significet, est ex amaritudine ejus, et amaritudo existit ex dulci mixto indulci opposito; inde in spirituali sensu "amaritudo", qualis est absinthii et fellis, est verum mixtum falso quod oppositum est vero, quod est falsum mali: "sapor" enim et "gustus" significat affectionem sciendi et sapiendi; inde "sapidum" significat jucundum et amoenum sapientiae, et "cupediae", quia sapidae, vera quae sapientiae. (Quod hoc sit ex correspondentia, videatur in Arcanis Caelestibus n. 3502, 3536, 3589, 4791-4805.) Quod "absinthium" et quoque "fel" ex amaritudine significent verum mixtum falso mali, constat etiam a sequentibus hujus versus; dicitur enim quod "multi homines mortui sint ex aquis, quia amarae factae sunt"; per quae significatur quod per vera falsificata omnes qui tales quoad vitam spiritualem perierint; vera enim faciunt vitam spiritualem, falsa mali autem exstinguunt illam; et vera quando miscentur falsis mali, non amplius sunt vera, sed falsificata, et vera falsificata in se sunt falsa.

[2] Talia falsa fuerunt apud gentem Judaicam; at falsa quae fuerunt apud gentes probas, alius generis falsa fuerunt; haec falsa significantur per "acetum", illa autem per "fel" et "myrrhatum vinum" apud Evangelistas,

"Venientes in locum qui dicitur Golgotha, .... dederunt" Jesu "acetum cum felle mixtum; sed gustans non voluit bibere." .... Cum crucifigebatur, "currens unus et accipiens spongiam, et implens aceto, et ponens circa calamum, potavit Ipsum" (Matth. 27 [33,] 34, 48; Marcus 15:23, 36);

"Posthac sciens Jesus quod omnia jam consummata essent, ut impleretur Scriptura, dicit, Sitio; et vas erat positum aceto plenum, et impleverunt spongiam, et hyssopo circumposuerunt, et applicuerunt Ipsius ori; et cum accepisset acetum, dixit, Consummatum est" (Johannes 19:28, 29):

omnia et singula quae apud Evangelistas memorantur de passione Domini, in sensu spirituali significant statum ecclesiae tunc respective ad Dominum et ad Verbum; Dominus enim erat Verbum, quia Divinum Verum, et Judaei sicut Verbum seu Divinum Verum ita Dominum tractaverunt (de qua re videatur supra, n. 64, 195). Quod dederint Domino "acetum felle mixtum", quod etiam vocatur "myrrhatum vinum", significabat quale Divini Veri ex Verbo erat apud gentem Judaicam, nempe commixtum falso mali, et sic prorsus falsificatum et adulteratum; quare id non voluit bibere: quod autem postea dederint Domino acetum in spongia, et circumposuerint hyssopo, significabat falsum quale erat apud gentes probas, quod erat falsum ex ignorantia veri, in quo erat bonum et utile; hoc falsum, quia acceptatur a Domino, ideo id bibit: per "hyssopum" quem circumposuerunt, significatur purificatio ejus. Quod Dominus dixerit, "Sitio", significat sitim Divinam spiritualem, quae est Divini Veri et Boni in ecclesia, per quod generis humani salus. (De falso mali, quale fuit apud gentem Judaicam, et de falso ignorantiae in quo bonum, quale apud gentes probas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Simile significatur per "fel" et "acetum" apud Davidem,

"Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto: fiat mensa eorum coram illis in laqueum, et pro retributionibus tendicula; obscurentur oculi eorum ut non videant, et lumbos eorum jugiter concute" (Psalmuss 69:22, 23 [B.A. 21, 22]):

hic per "fel", per "acetum", et per "sitim", similia quae supra significantur, quoniam dicta sunt de Domino: per "mensam" quae erit illis in laqueum, significatur aberratio quoad omne verum doctrinae ex Verbo; "mensa" enim dicitur pro omni cibo spirituali, et cibus spiritualis significat omne doctrinae ex Verbo: per "oculos" qui obscurabuntur ut non videant significatur intellectus veri; per "lumbos" qui concutientur significatur voluntas boni, et conjugium ejus cum intellectu veri; hoc per "lumbos" etiam alibi in Verbo significatur.

[4] In Threnis,

"Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;.... ideo dixi, Periit victoria mea, et spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae" (3:15, 18, 19):

haec quoque de Domino; quod Dominus non aliud in ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, invenerit quam falsa et falsificata vera, significatur per quod "satiaverint Ipsum amaritudinibus, et inebriaverint absinthio"; "absinthium" est falsum mali mixtum veris, ita falsificatum: pugna Domini cum infernis, et desperatio quod gens Judaica usquam redigi posset ad recipienda et agnoscenda vera, significatur per "Periit victoria mea, spes mea a Jehovah; memento miseriae meae et ploratus mei, absinthii et cicutae": spiritus enim qui in falsis mali sunt, et usque in veris ex sensu litterae Verbi, diutius resistunt antequam subjugantur et in infernum dejiciuntur; causa est, quia per vera communicationem habent cum caelo, quae communicatio et inde conjunctio prius disrumpenda et auferenda est antequam dejiciuntur; hoc involvit desperatio de victoria, qualis etiam fuit Domino in cruce, quando dixit, "Sitio", et dederunt Ipsi acetum.

[5] Apud Jeremiam,

"Jehovah Deus excidit nos, et potavit nos aquis fellis" (8:1415, 16]);

apud eundem,

"Ecce Ego cibans eos absinthio, et potabo eos aquis fellis, quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram" (23:15):

haec quoque dicta sunt de gente Judaica, quae mille modis pervertit Verbum, verum ejus falsificavit, et bonum ejus adulteravit: per "absinthium" significatur malum falsi, et per "aquas fellis" falsum mali, utrumque mixtum cum veris et bonis Verbi: quod in malis et inde falsis fuerint ex se et ex suo corde, significatur per quod "Jehovah cibet eos absinthio et potet aquis fellis"; tribuitur enim Jehovae, hoc est, Domino, malum et falsum, quae tamen sunt ipsius hominis, ut pluries alibi, ex causis de quibus saepius supra: per "hypocrisin quae exivit ex prophetis Hierosolymae" significatur commixtio talis falsi et veri, quia locuti sunt vera, et docuerunt falsa; locuti vera dum ex Verbo, et docuerunt falsa dum ex se et sua doctrina: destructio eorum per mala falsi et per falsa mali, significatur per "Dispergam eos inter gentes, et mittam post eos gladium"; "dispergere inter gentes" significat destruere per mala falsi, et "mittere gladium post eos" significat destruere per falsa mali.

(Quod "gentes" significent mala, videatur supra, n.175 [d] 331 [b] ; et quod "gladius" significet pugnam veri contra falsum, et pugnam falsi contra verum, et destructionem ejus, etiam supra, n. 131 [b] , 367.)

[6] Apud Amos,

"Ecce Jehovah.... percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis: num current in petra equi? num arabit bobus? cum 1 convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" ( 2 6:11, 12; 5:7):

quod "Jehovah percutiet domum magnam aspersionibus, et domum parvam rupturis", significat perversionem et falsificationem veri multam apud eruditos, et aliquam apud ineruditos; "domus magna" significat hominem eruditum, et "domus parva" hominem ineruditum, "aspersiones" significant vera destructa per falsa, et "rupturae" similiter sed in minore gradu: quod non detur intellectus veri et voluntas boni ubi falsum mali, significatur per "Num current in petra equi? num arabit bobus?" Per "equos currentes" significatur intellectus veri, et per "boves arantes" voluntas boni. Quod id sit quia falsificaverunt vera et adulteraverunt bona Verbi, significatur per "cum convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium"; "judicium" significat verum Verbi, et "fructus justitiae" bonum ejus.

[7] Quod tales fuerint filii Jacobi, qui dicti Israelitae et Judaei, declarat manifeste Moses in Cantico, in quo describuntur his verbis,

"De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae: uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele" (Deuteronomius 32:32, 33):

per "vitem" significatur ecclesia; quae dicitur quod sit "ex vite Sodomae, et ex agris Gomorrhae", quia per "Sodomam" significantur omnia mala scaturientia ex amore sui, et per "Gomorrham" omnia falSa malorum istorum; per "uvas" significantur bona ecclesiae, et per "botros" vera ecclesiae: quod pro bonis ecclesiae sint illis pessima mala et falsa commixta veris, significatur per quod "uvae ejus uvae fellis, et botri amaritudinum illis"; per "vinum" significatur verum et bonum fidei; quod hoc sit externum in quo malum ab interiori, significatur per "venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele." (Quod tales fuerint filii Jacobi, tametsi apud illos ecclesia fuit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae n. 248.)

[8] Quod "fel" et "absinthium" significent malum et falsum commixta bono et vero, constat adhuc ex his apud Mosen,

"Ne sit inter vos vir aut femina, aut familia aut tribus, cujus cor respicit hodie a cum Jehovah Deo nostro, abeundo ad serviendum diis gentium, ne sit inter vos radix proferens fel et absinthium" (Deuteronomius 29:1718]):

hic quoque per "fel" et "absinthium" significatur commixtio boni et veri cum malo et falso, quod fit quando alii dii corde coluntur ac Jehovah solum ore; tunc externum sonat sicut bonum et apparet sicut verum, sed internum est malum et falsum; et cum interiora sunt mala et falsa, et exteriora bona et vera, tunc commixtio est utrorumque, et tunc bonum fit fel et verum fit absinthium: similiter cum homo corde odit proximum et negat vera ecclesiae, et tamen extrinsecus testatur charitatem erga proximum, et profitetur vera ecclesiae; tunc est in eo radix proferens fel et absinthium, nam mala et falsa ab interiori immittit et immiscet bonis et veris quae profert in externis.

[9] Apud Hiobum,

"Si dulce fuerit in ore ejus malum, absconderit sub lingua sua; pepercerit ei, et non reliquerit id, sed continebit id intra palatum suum; panis ejus in visceribus mutabitur, fel aspidum in medio ejus, opes absorpsit et evomet eas, e ventre illius expellet eas Deus; venenum aspidum [suget] , occidet eum lingua viperae" (20:12-16):

describitur ita hypocrisis, ex qua homo loquitur sancta et simulat affectiones bonas, et tamen intus negat et blasphemat: qualis intus est, describitur per quod "abscondat malum sub lingua, et contineat intra palatum": quod inde bonum infectetur malo ac ejiciatur, significatur per quod "panis ejus in visceribus ejus mutabitur, et fel aspidum in medio"; "panis" est bonum amoris, "in visceribus" est interius, "fel aspidum" est bonum malo commixtum: quod similiter verum ejiciatur per falsum, significatur per quod "opes absorpsit, et evomet eas, e ventre ejus expellet eas Deus": hoc falsum intelligitur per "venenum aspidum."

[10] Sciendum est quod bonum et malum, ac verum boni et falsum mali, commisceantur, quando malum et falsum sunt in spiritu hominis at bonum et verum in ejus corporis factis et loquela: sed quod in hominis spiritu est, hoc est, quod interius est, hoc agit in id quod corporis est, seu quod exterius; influit enim, et facit ut exterius, quod apparet ut bonum et verum, usque sit instar fellis et instar absinthii amarum, tametsi ut dulce sistitur coram homine. Et quia tale est bonum et verum oris et loquelae illorum, ideo post mortem, quando homo fit spiritus, separatur bonum a malo, et falsum a vero, et auferuntur bonum et verum, et sic fit spiritus suum malum et falsum. At sciendum est quod commixtio boni et mali, ac veri et falsi, non sit profanatio boni et veri; profanatio est solum apud illos qui primum receperunt corde et fide verum et bonum, ac postea illa corde et fide negant.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232