The Bible

 

Ezechiel 16:25

Study

       

25 Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2913

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2913. ‘Et locutus est ad filios Heth, dicendo’: quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione 'Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. 15:20; Exod. 3:8, 17; 13:5; 23:23; Deut. 7:1, 20:17; Jos. 3:10; 11:1, 3; 12:8; 24:11; 1 Reg. 9:20;

et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. 13:29, videatur n. 1062, 1063, 1076;

[2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1 per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. 16:3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem,

ut Ahimelech, I Sam. 26:6;

et Uriah, 2 qui Hittaeus, 2 Sam. 11:3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. 12:24;

quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3 externa, videatur n. 1203.

[3] Agitur in hoc versu de novaEcclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4 vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid. : quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5 maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6 ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7 nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. The Manuscript has quod Chittaeus esset

3. externae, in the Manuscript, is probably the correct reading.

4. The Manuscript has consummatur, sicut

5. The Manuscript has in maxima societate humana

6. The Manuscript has sicut

7. nihil, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

809. ‘Quae super faciebus humi’: quod significet posteritatem Ecclesiae Antiquissimae, constat ex significatione ‘humi’, de qua prius, quod sit Ecclesia, et inde quod est Ecclesiae; hic quia substantia dicitur ‘deleta quae super faciebus humi’, est quod deleti qui ab Antiquissima Ecclesia et tales fuerunt; ‘humus’ hic dicitur, in vers. praec. 21 ‘terra’, ex causa quia Ecclesia nusquam praedicatur ex intellectualibus, sed ex voluntariis; scientificum et rationale fidei nusquam constituit Ecclesiam aut hominem Ecclesiae, sed charitas quae est voluntatis; omne essentiale a voluntate venit; proinde nec doctrinale facit Ecclesiam, si non doctrinale in genere et in specie spectet charitatem; tunc charitas fit finis; ex fine constat quale doctrinale, num sit Ecclesiae vel non: Ecclesia Domini, sicut regnum Domini in caelis, non est nisi amoris et charitatis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.