The Bible

 

Ezechiel 16:21

Study

       

21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma #80

Study this Passage

  
/ 114  
  

80. (X.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS FURTA UT PECCATA FUGIT, TANTUM SINCERITATEM AMET.

Per "furari" in naturali sensu non modo intelligitur furari et latrocinari, sed etiam defraudare, et sub aliqua specie alteri sua bona auferre. Per "furari" autem in spirituali sensu intelligitur deprivare alium suae fidei veris et suae charitatis bonis. In supremo vero sensu per "furari" intelligitur auferre Domino quae Ipsius sunt, et sibi illa attribuere, ita vindicare sibi justitiam et meritum, Haec sunt omnis generis furta. Et quoque unum faciunt, sicut omnis generis adulteria, et omnis generis homicidia, de quibus prius: quod unum faciant, est quia unum est in altero.

  
/ 114