The Bible

 

Ezechiel 15

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?

3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?

4 Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?

5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem :

7 et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #505

Study this Passage

  
/ 1232  
  

505. "Et missa in terram." - Quod significet progressionem versus inferiora, ubi etiam mali, constat ex significatione "mitti in terram", nempe "grando et ignis mixta sanguine", quae facta sunt per quod "primus angelus clanxit", quod sit progredi versus inferiora, ubi consociati erant mali, cum quibus etiam aliqui boni. Quod significetur progressio versus inferiora, est quia mutationes et desolationes, quae significantur per quod "tertia pars arborum" ac quod "omne gramen viride" combusta sint, factae sunt progressive versus inferiora, ubi erant mali, ut supra memoratum est. Quod per "terram" hic intelligantur inferiora, est quia illa visa sunt Johanni quando in spiritu fuit, ita quando in mundo spirituali; nam spiritus hominis, dum visus ei apertus est, videt illa quae in mundo spirituali sunt; et ibi sunt montes, colles, valles; supra montibus et collibus ibi sunt caeli angelici, in vallibus autem infra sunt illi qui nondum in caelum sublati sunt; super illis itaque nunc erant mali mixti bonis; quare valles illae, quae infra montes et colles erant, hic intelliguntur per "terram": inde per "mitti in terram" significatur e caelis versus inferiora. At cum montes, colles, valles, simul sumpti vocantur terra, tunc per "terram" significatur eccleSia ibi.

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Matthaeus 5:22

Study

       

22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.