Arcana Coelestia #6766
6766. ‘Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?’: quod significet perceptionem quod nondum in vera 1 fidei tantum provectus ut dirimeret discidia intra Ecclesiam, constat ex significatione ‘dixit’ quod sit perceptio, de qua saepius; ex significatione ‘viri principis’ quod sit qui in primariis veris est, ita qui prae aliis in doctrina veri 2 illustratus est; hic 3 intellectus est per ‘principem’ in Ecclesia repraesentativa; inde est 4 quod per ‘quis posuit te ad virum principem?’ significetur quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus; quod ‘princeps’ sit qui in primariis veris, videatur n. 5044; et ex significatione ‘judicis’ quod sit qui dirimit lites seu discidia; hic discidia intra Ecclesiam quia ‘inter duos viros Hebraeos’ per quos significantur illi qui ab Ecclesia.
[2] Actum est in sensu supremo de incohamentis legis Divinae in Humano Domini; agitur nunc de progressu 5 illius legis; in sensu autem interno 6 agitur hic de progressu 7 Divini Veri apud hominem qui regeneratur; progressus est talis quod homo primum discernere possit inter falsum et verum, nam ex vero in quo est, videre potest falsum, quia hoc 8 oppositum est; at non potest primo illo tempore dirimere inter vera fidei intra Ecclesiam, 9 ut hoc possit, progressus ulteriores 10 faciet, nam homo successive illustratur; ut manifeste constare potest ab illis qui in aetate adolescentiae et primae juventutis sunt, quod 11 doctrinalia quae Ecclesiae 12 suae, credant ipsa vera esse, et inde falsa dijudicent; sed quod nondum possint dirimere discidia inter illa quae sunt fidei intra Ecclesiam; hoc successive venit; quare etiam homo cui hoc dari potest provectioris aetatis erit, cui interiora intellectus illustrata sunt.
Footnotes:
1. Arcana Coelestia 6754 had Ecclesiae as below
2. eminet
3. intelligitur
4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
5. ejus, in sensu supremo
6. The Manuscript places this after regeneratur.
7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
8. The Manuscript inserts ei.
9. priusquam
10. fecerit
11. vera doctrinae
12. The Manuscript inserts vera.
Arcana Coelestia #719
719. Quod per ‘bestiam non mundam’ significentur affectiones malae, constat ab illis quae de bestiis mundis prius dicta et ostensa sunt: ‘mundae’ dictae quia mites, bonae et utiles; ‘non mundae’ sunt quae contrariae, immites, malae, et inutiles, quarum genera et species sunt; in Verbo etiam exprimuntur per ‘lupos, ursos, vulpes, sues’, et plures, et significantur per eas diversae cupiditates et malitiae. Quod hic dicatur quod in arcam quoque introducerentur ‘immundae bestiae’, seu malae affectiones, ita res se habet, quod hic describatur homo hujus Ecclesiae quales erat, et quidem per ‘arcam’, et sic per illa quae in arca, seu quae introducta sunt in arcam, hoc est, quae fuerunt apud hominem antequam regeneraretur; apud illum fuerunt vera et bona, quibus, antequam regeneratus, a Domino instructus et donatus est, nam absque veris et bonis nusquam aliquis regenerari potest; hic memorantur mala quae apud eum et significantur per ‘bestias immundas’: cum regeneratur homo, sunt mala quae discutienda, hoc est, quae resolvenda et temperanda per bona; nusquam enim aliquod malum actuale et hereditarium apud hominem ita discuti potest ut aboleatur, sed manet insitum, sed modo resolvitur et temperatur per bona a Domino ut non noceat et appareat, quod est arcanum adhuc incognitum: mala actualia sunt quae resolvuntur et temperantur, non ita mala hereditaria, quod etiam est res incognita.