The Bible

 

Ezechiel 1

Study

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #47

Study this Passage

  
/ 65  
  

47. (i., ( Quod per "spiritum" intelligatur vita hominis, constare potest ex communi loquela, quod homo dicatur emittere spiritum, cum moritur; quare per "spiritum" in hoc sensu intelligitur vita respirationis; trahit etiam vox spiritus derivationem suam a respiratione; inde est, quod in lingua Hebraea una vox sit spiritus et venti. Sunt bini fontes vitae apud hominem; unus est motus cordis, et alter est respiratio pulmonis. Vita ex respiratione pulmonis est, quae proprie intelligitur per "spiritum," et quoque per "animam;" quae quod unum agat cum cogitatione hominis ex intellectu, at quod vita ex motu cordis unum agat cum amore voluntatis hominis, in suo loco videbitur. Quod vita hominis per "spiritum" in Verbo intelligatur, constat ex his:-

"Colligis spiritum eorum, exspirant, et in pulverem revertuntur" (Psalmus 104:29).

"Recordatus quod caro illi, spiritus qui abiret, non reverteretur" (Psalmus 78:39 1 ).

"Cum exiverit spiritus ejus, redibit in terram" (Psalmus 146:4).

Hiskias lamentatus est, quod exiret vita spiritus ejus (Esaiam 38:16).

"Revixit spiritus Jacobi" (Genesis 45:27 2 ).

"Fusile... mendacium est, nec spiritus in eo" (Jeremiam 51:17).

"Dixit Dominus Jehovih ossibus" aridis,... "Ego adducam spiritum in vos, ut vivatis... A quatuor ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos, et vivant:... et venit in eos spiritus, et revixerunt" (Ezechielem 37:5-6, 9-10).

"Jesus apprehendens manum filiae,... et reversus est spiritus ejus, et surrexit extemplo" (Lucam 8:54-55).

Footnotes:

1. lxxviii. pro "lxxxviii."

2. 27 pro "28"

  
/ 65