The Bible

 

Ezechiel 1

Study

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #48

Study this Passage

  
/ 65  
  

48. (ii.) Quia vita hominis est varia secundum status ejus, quod ideo per "spiritum" intelligatur varia affectio vitae apud hominem. Ut

(1.) Vita Sapientiae:

Bezaleel impletus spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exodus 31:3).

"Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quemcunque implevi spiritu sapientiae" (Exodus 28:3).

"Impletus est Joschua... spiritu sapientiae" (Deuteronomius 34:9).

Nebuchadnezar de Daniele, quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo" (Danielem 4:5 (B.A. 8); (5:12)).

"Scient errantes spiritu intelligentiam" (Esaiam 29:24).

[2] (2.) Vitae Excitatio:

"Excitavit Jehovah spiritum regum Mediae" (Jeremiam 51:11).

"Excitavit Jehovah spiritum Serubabelis,... et spiritum omnium reliquiarum populi" (Haggaeus 1:14).

Do in regem Aschuris "spiritum, ut audiat famam, et revertatur in terram suam" (Esaiam 37:7).

Aggravavit Jehovah spiritum Sichonis regis (Deuteronomius 2:30).

"Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam" (20:32).

[3] (3.) Vitae Libertas:

Quatuor animalia, quae erant cherubi, visa Prophetae, "quorsum erat spiritus ad eundum, ibant" (1:12, 20).

[4] (4.) Vita in Timore, Dolore et Ira:

"Ut liquescat omne cor, et remittantur omnes manus, et contrahatur omnis spiritus" (Ezechielem 21:12 [NCBSP: 7]).

"Defecit super me spiritus meus; in medio mei obstupescit cor meum" (Psalmus 142:4 (B.A. 3); Psalmus 143:4 1 ).

"Consumptus est spiritus meus" (Psalmus 143:7).

"Indoluit spiritus meus, quod me Danielem attinet" (Danielem 7:15).

Spiritus Pharaonis turbatus est (Genesis 41:8).

Nebuchadnezar dixit, Turbatus est spiritus meus" (Danielem 2:3).

"Ivi tristis in excandescentia spiritus mei" (Ezechielem 3:14).

[5] (5.) Vita variarum affectionum malarum:

"Modo non in spiritu ejus dolus" (Psalmus 32:2).

"Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum" (Esaiam 19:14).

Dixit prophetis stultis, "qui abeunt post spiritum suum" (Ezechielem 13:3).

"Stultus propheta, insanus vir spiritus" (Hoscheam 9:7).

"Observate vos per spiritum vestrum, nec agite perfide" (Malachiam 2:16).

"Spiritus scortationum seduxit" (Hoscheam 4:12 2 ).

"Spiritus scortationum in medio illorum" (Hoscheam 5:4).

"Cum transivit super illum spiritus zelotypiae" (Numeri 5:14).

"Vir qui vagabundus spiritu: et mendacium effutit" (Micham 2:11).

"Generatio,... cujus non constans cum Deo spiritus" (Psalmus 78:8).

Effusus super illos spiritus somnolentiae (Esaiam 29:10).

"Concipite quisquilias, parite stipulam; quod ad spiritum vestrum, ignis comedet vos" (Esaiam 33:11).

[6] (6.) Vita Infernalis:

"Spiritum immundum transire faciam e terra" (Sachariam 13:2).

"Quando... spiritus immundus exit ab homine, perambulat loca arentia;... et postea adjungit sibi septem... spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi" (Matthaeum 12:43-45).

Babylon "facta est... custodia spiritus immundi" (Apocalypsis 18:2).

[7] (7.) Praeter ipsos Spiritus Infernales, a quibus homines vexati sunt

(Matthaeum 8:16; 10:1; Marcum 1:23-27 3 ; 9:17-29; Lucam 4:33, 36; 6:17-18; 7:21; 8:2, 29; 9:39, 42, 55; Lucam 10:24-26 [NCBSP: 11:24-26]; 13:11; Apocalypsis 13:15; 16:13-14).

Footnotes:

1. cxliii. pro "cxlvii."

2. Hosch. pro "Sach."

3. 27 pro "29"

  
/ 65