The Bible

 

Exodus 6:30

Study

       

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7224

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7224. ‘Et quomodo audiet ad me Pharao’: quod significet quod non recepturi qui in falsis, constat ex significatione ‘non audire’ quod sit non recipere, ut nunc supra n. 7223; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui in falsis, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142; quod per ‘Pharaonem’ repraesententur illi qui in falsis, et infestant, 1 ita plures, est quia rex est caput populi, et ideo per regem significatur simile ac quod per populum, videatur n. 4789.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before videatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7223

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7223. ‘Ecce filii Israelis non audiverunt ad me’: quod significet quod spirituales non receperint' quae illis annuntiata sunt, constat ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione ‘non audire’ quod sit non ex fide et oboedientia recipere, de qua supra n. 7216; quod sint quae illis annuntiata sunt, 1 hoc est, de liberatione, patet.

Footnotes:

1. nempe

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.