The Bible

 

Exodus 32:26

Study

       

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10493

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10493. ‘Et dixit Moscheh, Implete manum 1 vestram hodie Jehovae’: quod significet communicativum et receptivum Divini Veri in caelis, constat ex significatione ‘implere manum Jehovae’ quod sit repraesentativum Divinae Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius 2 ; ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10076; hic 3 communicativum Divini Veri cum caelis per repraesentativa, quae erant externa cultus 4 apud illam gentem postquam clausum illis 5 est internum; quod per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illam gentem, clauso interno, communicatio fuerit cum caelo ex Divina Domini Potentia, videatur n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Domini

3. The Manuscript inserts itaque.

4. ex Verbo per externum

5. illi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.