The Bible

 

Exodus 25:9

Study

       

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9506

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9506. ‘Et facies propitiatorium auro puro’: quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione ‘propitiatorii’ quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum 1 amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod ‘propitiatorium’ sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit.

[2]. Quod inde ‘propitiatorium’ sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit 2 cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per 'cherubos' significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, 3 ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, 4 tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid 5 significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus.

[3]. Quod ‘propitiatorium’ significet mundationem a malis, 6 ita remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi ‘propitiatio’ seu ‘expiatio’ dicitur, ut apud Davidem,

Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps. 79:9:

apud eundem,

Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. 78:38:

apud eundem,

Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. 51:9 [KJV Ps. 51:7]:

apud Esaiam,

Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, 47:11:

et apud Moschen,

Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. 32:43 7 ;

[4]. expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, 8 legitur quod expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. 4:26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7, 15:15, 30; 9 fiebat etiam per 'argentum, ' Exod. 30:16; 10 Ps. 49:8 [KJV Ps. 49:7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. 23:27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut 11 remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae 12 caeli et Ecclesiae sunt; 13 quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229.

[5]. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et 14 Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat avers. 22hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam 15 tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis: pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num 7:89.

[6]. Quod tunc audiretur homo, et 16 cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. 16:2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; ‘in nube’ est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, 17 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod.

2. audito et receptio talium cultus qui

3. proinde ne

4. et

5. significaverit

6. seu

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. dicitur

9. et

10. The Manuscript inserts et.

11. reales remissiones altered to remissio

12. amoris et fidei in Ipsum

13. quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant

14. dixerit

15. te, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. reciperetur ejus cultus

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8516

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8516. ‘Propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum’: quod significet quod ideo usque ad finem status prioris tantum boni per verum det, ut conjunctio dein fiat, constat ex significatione ‘diei sexti’ quod sit finis status prioris, de qua n. 8421 ex significatione ‘mannae’ quae hic est panis, quod sit bonum veri, de qua n. 8462, 1 8464, et ex significatione ‘sabbati’ pro quo etiam manna die sexto data est, ita ‘panis duorum dierum’, quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 8495. Ostensum supra est quod quia per ‘sabbatum’ significata est conjunctio boni et veri, 2 etiam per id quod die septimo non inventum sit man, 3 significatur quod homo, cum in conjunctione illa est, ex bono agat, et non amplius ex vero, et quoque quod non ex vero amplius agere debeat, 4 n. 8510;

[2] hoc quia apparet sicut paradoxon, adhuc licet id paucis explicare: 5 unusquisque ad bonum Christianum, quod charitas vocatur, duci debet per verum fidei, 6 verum enim fidei docebit non modo quid charitas sed etiam qualis erit; et nisi discat id prius ex doctrinali suae Ecclesiae, ex se enim id scire nullatenus potest, non potest 7 praeparari et sic adaptari ad recipiendum illud bonum; sit pro exemplo: sciet ex doctrina fidei quod charitatis non sit facere bonum propter se, seu remunerationis causa, ita nec per charitatis opera mereri salutem: sciet etiam quod omne bonum charitatis sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, praeter perplura alia quae instruunt, quid charitas et qualis erit; ex his constare potest quod homo ad bonum Christianum non duci possit nisi per vera quae fidei: 8 amplius sciet homo quod non vera ex se intrent bonum, sed quod bonum adoptet vera et adjungat sibi illa; vera fidei enim in memoria hominis sicut in campo 9 interiori visui substrato jacent; bonum 10 a Domino per illum visum influit, et ex illis eligit et sibi conjungit vera quae concordant; 11 vera quae infra jacent non possunt influere in bonum quod supra est, 12 nam prorsus contra ordinem est, et quoque impossibile, ut inferius influat in superius, n. 5259;

[3] ex his 13 nunc sciri potest quomodo nascitur bonum Christianum apud hominem cum 14 regeneratur, et inde quoque, qualis homo erit quando regeneratus est, quod nempe ex bono 15 agat, non autem ex vero, hoc est, quod a Domino ducatur per bonum et non 16 amplius per verum, est enim tunc in charitate, hoc est, in affectione faciendi 17 bonum illud; omnes qui in caelo sunt ita ducuntur, nam hoc secundum ordinem Divinum est; fluunt sic omnia quae cogitant et 18 agunt quasi 19 spontanea et ex libero; aliter prorsus si cogitarent ex vero et agerent ex illo, nam tunc cogitarent num ita faciendum sit vel non, ac sic in singulis haererent, et per id lucem apud se obscurarent, et tandem agerent secundum illa quae ipsi amant, ita secundum influxum ab illis 20 quae favent amoribus suis, quod est duci a se et non a Domino; ex his iterum patet quid sit quod 21 bonum non amplius acquirendum sit per verum, quod significatur per quod ‘sex diebus colligerent 22 mannam’, et quod ‘die septimo 23 non inveniretur’, de qua re n. 8505, 8506, 8510.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. significetur

4. The Manuscript places this before et quoque.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. hoc est, ad charitatem erga proximum et ad amorem in Dominum nam sunt perplura praecepta Divina quae discet, antequam scire potest quid charitas Christiana, quae erit erga proximum, et quid amor coelestis qui erit in Dominum, nisi ea praecepta sciat et secundum illa agat, non potest recipere charitatem et amorem a Domino; ut pro exemplo, nisi sciat quod charitatis non sit agere bonum propter se, seu remunerationis causa, et quoque nisi sciat quod bonum quod charitatis sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, et perplura alia, quae sunt essentialia boni charitatis, nequaquam potest donari charitate, minus amore in Dominum, nam bonum quod fit propter se et remunerationis causa, tum quod fit ex se et non ex Domino, hoc non est bonum charitatis, quare per hoc bonum non consociari cum angelis qui in coelo potest, similiter se habet cum reliquis, quae fidei sunt, ac intrabunt charitatem ac amorem

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. inde quoque patet, quod vera fidei pro fine habere debeant bonum, ita quod vera sint media ad bonum ducendum; amplius sciendum est, quod vera non ducant hominem adbonum

9. The Manuscript inserts aut agro.

10. The Manuscript inserts quod.

11. The Manuscript inserts et quaedam adoptat ut concordent;

12. et se conjungere, hoc contra ipsum ordinem est, quod inferius non influere possit in superius, sed quod superius in inferius, videatur Arcana Coelestia 5259

13. constare

14. regeneratus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. agat altered to aget

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

17. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

18. quae agunt sicut ex spontaneo

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. qui

21. The Manuscript places this after acquirendum sit.

22. mannam altered to man

23. The Manuscript inserts seu sabbathi, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.