The Bible

 

Exodus 25:26

Study

       

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2166

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2166. ‘Fulcite cor vestrum’: quod significet quantum convenit, non ita constare potest a proxima significatione 'verborum in sensu interno, sed usque ex serie rerum; agitur enim de perceptione Divina, ut haec propius accederet ad perceptionem humani quod tunc apud Dominum, utque se demitteret ad intellectualia Ipsius, per id quod indueret aliquid naturale, tum aliquid caeleste ei adjunctum quantum convenit, quod est ‘fulcire cor; ’ in sensu proximo ‘fulcire cor per panem’ est recreari, ita frui tantillo caelesti quantum convenit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.