The Bible

 

Exodus 12:6

Study

       

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3519

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3519. ‘Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’: quod significet illius boni vera, constat ex significatione ‘haedorum caprarum’ quod sint vera boni, de qua sequitur: quod ‘duo’ fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt ut sint aliquid.

[2] Quod ‘haedi caprarum’ sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, 1 et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis generis;

[3] et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia 2 adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod ‘agni et agnae’ significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod ‘haedi et caprae’ innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius.

[4] Quod verum et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo:

apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet eas, 11:6;

ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; ‘agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur.

[5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit, Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis mactarent, et de sanguine darent super postes et super superliminare domuum, ... et sic non esset illis plaga a percussore, Exod. 12:5, 7, 13; ‘primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; ‘agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per ‘mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit.

[6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur ‘haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. 6:19;

et Manoaho, jud. 13:15, 16, 19; causa erat 3 quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur 4 in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. 18:3; Marcus 10:15; Luc. 18:17; quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, 5 nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. 13:22, 23

[7] 6 Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per 7 munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. 15:1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. 38:17, 20, 23. Quod ‘haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. 1:10; 4:28; 5:6;

‘peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,

Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. 23:19; 34:26;

ubi per ‘primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per ‘non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent.

[8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. 25:4; 26:7; 35:5, 6, 23, 26; 36:14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per ‘lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per ‘duos haedos caprarum bonos’, de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non 8 illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.

Footnotes:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has offerrentur

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript inserts illi.

5. The Manuscript has et quod tuti eum

6. The Manuscript inserts Et.

7. The Manuscript has haedum caprarum in munus

8. illi, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3241

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3241. ‘Et filii Dedanis fuerunt Asshurim, et Letushim, et Leummim’: quod significet ab altera sorte derivationes, constare potest ea repraesentatione ‘Dedanis’ quod sint illi qui in fidei bono, proprie qui in fidei vero ex bono, n. 3240 fin. : quod ex altera sorte derivationes sint, patet: sunt imprimis fidei vera ex bono quae per tres illos significantur; at quid per 1 unumquemvis, quidem dici potest, sed non confirmari per Verbum alibi, nam non amplius memorantur.

[2] In regno Domini sunt innumerabiles varietates quoad bona et vera, ex innumerabilibus illis usque unum caelum constituitur; sunt enim tot varietates ut nusquam una societas sit prorsus similis alteri, hoc est, in eodem bono ac vero, videatur n. 684, 685, 690; unum ibi constituitur ex pluribus variis ita a Domino dispositis ut concordent; concordantia seu harmonia plurium inditur a Domino per quod omnes se ad Ipsum referant, n. 551; se habet hoc sicut organa, 2 membra et viscera corporis, illorum nullum est prorsus simile alteri, sed omnia inter se varia at usque unum faciunt, et quidem per id quod Omnia referant se ad unam animam, et per hanc ad caelum, et sic ad Dominum; nam omne inconnexum a Domino est nihil inde constare potest quod differentiae veri et boni in specie innumerabiles sint; sed genera illorum, et quidem communissima, quae sunt 3 Ecclesiae spiritualis, significantur per hos filios et nepotes Abrahami 4 .

[3] Qui ab Ecclesia spirituali sunt, quia nullam perceptionem habent, sicut qui ab Ecclesia caelesti, quid bonum et verum, sed quae didicerunt, pro veris agnoscunt, ideo continue in lite sunt de illis, ac ratiocinantur num ita sit, ac unusquisque manet in illo doctrinali, et vocat verum, quod ejus Ecclesiae est, inde tot differentiae sunt; praeter quod plerique concludant de bonis et veris ab apparentiis et fallaciis, unus dissimiliter ac alter, sed nullus ex aliqua perceptione, immo quid perceptio, 5 non sciunt: quia intellectus illorum ita obscuratus est quoad bona et vera fidei, non mirum est quod dissensiones 6 sint de omnium essentialissimo, nempe de Domini Divino, Humano, et Sancto procedente; caelestes percipiunt quod non tria sint sed unum, spirituales autem manent in idea trium, at volunt ut cogitent quod sint unum; cum itaque de essentialissimo dissensiones 7 sunt, constare potest quod doctrinalium varietates et differentiae innumerabiles sint 8 ; inde sciri potest unde derivationes quae significantur per illos qui hic nominantur: at licet tot varietates et differentiae doctrinalium sunt, seu tot derivationes, usque tamen simul unam formant Ecclesiam quando omnes charitatem pro essentiali Ecclesiae agnoscunt, seu quod idem, quando vitam spectant ut finem doctrinae, hoc est, quaerunt quomodo homo Ecclesiae vivit, non ita quomodo sentit, nam quisque secundum vitae bonum non secundum doctrinae verum 9 a vitae bono separatum, donatur a Domino 10 sorte in altera vita.

Footnotes:

1. The Manuscript has unumquemque

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. Regni spiritualis in the Manuscript, Ecclesiae spirituales, in the First Latin Edition

4. The Manuscript inserts ex Keturah.

5. The Manuscript has ignorant

6. The Manuscript inserts etiam.

7. The Manuscript has sint

8. The Manuscript inserts ac perplura ab una origine descendant.

9. The Manuscript has ab illo

10. The Manuscript has quisque sorte sua

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.