The Bible

 

Deuteronomium 7

Study

   

1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :

2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.

5 Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :

6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :

8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :

10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :

13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?

18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.

20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.

21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :

22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.

23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.

24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :

26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1044

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1044. "Et margaritis." - Quod significet apparentiam in externis sicut forent in cognitionibus boni et veri, cum tamen in internis sunt in scientia mali et falsi, constat ex significatione "margaritarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qua sequitur); inde in opposito sensu per "margaritas" significatur scientia mali et falsi, ex qua illis est astutia et malitia. Quod gens Babylonica talis sit, nempe quod velint apparere in sancto, et inde sicut in omni bono et vero, inque cognitionibus illorum, proinde in intelligentia prae omnibus in mundo, cum tamen potius sunt in nullo bono et vero, nec in cognitionibus illorum, et inde non in aliqua intelligentia et sapientia in spiritualibus, – quod in illis non sint, immo quod insaniant in illis, – manifeste videtur in mundo spirituali, ubi interiora cujusvis hominis aperiuntur et inde patent; quae apud monachos, immo apud Jesuitas, qui intelligentes ex ingenio prae reliquis in mundo reputati sunt, tam vacua et inania apparuerunt ut ne quidem unum verum quod ducit ad caelum sciverint; explorati sunt, et visi tales.

[2] Quod in externis appareant quod in bonis, veris, cognitionibus, intelligentia et sapientia sint, est quia dominio suo subjecerunt omnia sancta Verbi, ecclesiae et cultus, et quia inde ex dominio loquuntur cum vulgo, persuadendo quod arcana caeli apud illos sint, et quod eorum Papa ex inspiratione, aeque ac Prophetae et Apostoli, enuntiata edat; et quoque hoc fastuose ab illis dici potest, quia ex auctoritate dominii super animas, superque caelum et infernum loquuntur, et quoque a vulgo credi potest ex persuasione sanctitatis illorum, absque repugnantia cordis, quoniam vulgus ob illum finem in densa caligine de rebus spiritualibus tenetur; in qua caligine inspirant bona spuria, et vera fatua, quae vocant Divina et caelestia; immo in tali caligine, in qua vulgus tenetur, inspirare possunt mala et falsa diabolica et infernalia, ac inducere fidem sicut forent bona et vera caelestia et spiritualia; sic enim et non aliter possunt adorari sicut numina, ac suo imperio et suae ditioni subjicere terras et possessiones: haec namque apud illos interius latent, dum exterius apparent sicut induti purpura et coccino, ac inaurati auro, lapide pretioso et margaritis.

[3] Quod "margaritae" significent cognitiones boni et veri, constat ex sequentibus:

– Apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam" (13:45, 46):

per "regnum caelorum" intelligitur et caelum et ecclesia; per "negotiatorem" intelliguntur qui comparant sibi bona et vera, per quae caelum et ecclesia; per "margaritas" significantur cognitiones boni et veri, sunt enim hae vera naturalis hominis; per "unam margaritam pretiosam" intelligitur cognitio de Domino, et de Ipsius Divino; quod "abiens vendiderit omnia quae habuit, et emerit illam", significat quod proprium rejiceret, ut vitam a Domino acciperet.

[4] Apud eundem,

"Non detis quod sanctum est canibus, ne projicite margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et versi lacerent vos" (7:6):

per "canes" significantur concupiscentiae et appetitus: per "porcos" sIgnificantur spurci amores, quales in infernis adulterorum sunt; hi quia in conjugio infernali, quod est falsi et mali, sunt, ideo vera et bona ac illorum cognitiones prorsus rejiciunt, ac insuper ignominia et contumeliis afficiunt; ideo dicitur, "Ne projicite margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et versi lacerent vos"; "conculcare pedibus" est prorsus rejicere sicut caenum, ac "versi lacerare" est ignominia et contumeliis afficere.

[5] Per "margaritas" significantur cognitiones boni et veri etiam in sequentibus in Apocalypsi,

"Mercatores terrae flebunt et plangent super" Babylone, "quod merces eorum nemo emat amplius, merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae" (18:11, 12):

Tum "duodecim portae" muri Novae Hierosolymae", duodecim margaritae, unaquaeque portarum erat margarita una" (Apocalypsis 21:21);

quoniam per "portas ad Novam Hierosolymam" significantur talia doctrinae ex Verbo quae introducunt hominem in ecclesiam, et illa sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, ideo portae visae sunt "ex margaritis."

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Jeremias 51:7

Study

       

7 Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.