The Bible

 

Daniel 8:26

Study

       

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #764

Study this Passage

  
/ 853  
  

764. Quod post hanc Noctem sequatur Mane, et quod Adventus Domini sit illud.

Quoniam Status successivi Ecclesiae in communi et in particulari, per quatuor tempora Anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hyems, et per quatuor tempora Diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox, in Verbo describuntur, et quia hodierna Ecclesia in Christianismo est Nox, sequitur, quod nunc instet Mane, hoc est, Primum Ecclesiae novae. Quod successivi status Ecclesiae, per quatuor status lucis diei in Verbo describantur, constat ex his locis ibi, Usque ad VESPERAM ET MANE, bis mille trecenta, tunc justificabitur Sanctum; visio VESPERAE et MANE, veritas est, Daniel 8:14, 26. 1 Ad Me clamans e Seir custos, custos quid de NOCTE; dixit custos, venit MANE, etiamque NOX, Esaias 21:11-12. Venit finis, venit MANE super te, habitator Terrae; ecce DIES venit, exivit MANE, Ezechiel 7:6-7, 10. Jehovah in MANE, in MANE judicium suum dabit in lucem, nec deerit, Zephanias 3:5. Deus in medio ejus, adjuvabit eam 2 Deus cum spectat MANE, Psalmus 46:6. 3 Exspectavi Jehovam, exspectat anima mea Dominum a custodientibus MANE, custodientes 4 MANE, quia plurima cum Ipso Redemptio, et Ille redimet Israelem, Psalmus 130:5-8.

[2] In his locis per Vesperam et Noctem intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, et per Mane primum ejus: Ipse Dominus etiam vocatur Mane in his locis, "Dixit Deus Israelis, mihi loquuta est Petra Israelis, Ille sicut LUX MANE, MANE sine nubibus, 2 Samuel 23:3-4. Ego sum radix et genus Davidis, STELLA splendida et MATUTINA, Apocalypsis 22:16. Ex utero AURORAE tibi ros juventutis tuae," Psalmus 110:3, haec de Domino. Quoniam Dominus est Mane, ideo etiam e sepulchro surrexit primo Mane, inchoaturus Novam Ecclesiam, Marcus 16:2, 9.

[3] Quod Adventus Domini exspectandus sit, constat manifeste ex praedictione de illo a Domino, apud Matthaeum, Consedente Jesu super Monte Olivarum, 5 accesserunt ad Ipsum Discipuli, dicentes, dic nobis, quodnam SIGNUM TUI ADVENTUS et Consummationis saeculi, Cap. 24:3. Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Coelo, et virtutes Coelorum commovebuntur: et tunc apparebit SIGNUM FILII HOMINIS, et videbunt FILIUM HOMINIS VENIENTEM IN NUBIBUS COELI CUM VIRTUTE ET GLORIA, ibid. Vers. 29-30; Marcus 13:26; Luca 21:27. Sicut dies Noe, sic etiam erit ADVENTUS FILII HOMINIS; Propterea vos estote parati, quia qua hora non putatis, FILIUS HOMINIS VENIET, ibid. Vers. 37, 39, 44. 6 Apud Lucam, "FILIUS HOMINIS VENIENS num inveniet fidem super terra, Cap. 18:8. Apud Johannem, Jesus dixit de Johanne, si illum volo manere DONEC VENIO, Cap. 21:22-23.

[4] In Actis Apostolorum, Dum viderunt Jesum sublatum in Coelum, viri duo stabant apud illos in vestitu albo, et dicebant, Jesus, qui sublatus est a vobis in Coelum, SIC VENIET, QUEMADMODUM VIDISTIS IPSUM EUNTEM IN COELUM," Cap. 1:9-11. In Apocalypsi, "Dominus Deus Sanctorum Prophetarum, 7 misit Angelum suum ad monstrandum servis suis, quae oportet fieri; ECCE VENIO; beatus, qui servat verba prophetiae 8 Libri hujus, et ECCE VENIO, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus, Cap. 22:6-7, 12. Et adhuc, Ego JESUS misi Angelum meum ad testandum vobis haec in Ecclesiis. Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina: Spiritus et Sponsa dicunt, VENI, et qui audit, dicito VENI; et qui sitit, VENITO, et qui vult, sumito aquam vitae gratis, ibid. Vers. 16-17. Et adhuc, Dicit, qui testatur haec, ETIAM VENIO; Amen, ETIAM VENI DOMINE JESU. GRATIA DOMINI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS, Amen," ibid. Vers. 20-21.

Footnotes:

1. Prima editio: 14, 16.
2. Prima editio: eum.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 46:5 apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: costodientes.
5. Prima editio: olivarum.
6. Prima editio: Vers. 37, 39, 44, 46.
7. Prima editio: Prophetatum.
8. servat verba prophetiae ubi in prima editione servat mandata.

  
/ 853  
  

The Bible

 

Matthaeus 24

Study

   

1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?

4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :

5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.

6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :

7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :

8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.

9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.

12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :

13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.

15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :

16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

19 autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.

23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.

24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25 Ecce prædixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.

27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :

30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :

33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.

34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :

49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :

51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.