The Bible

 

Daniel 8:25

Study

       

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9964

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9964. 'Aut 1 accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto' quod significet in cultu repraesentativo Ipsius Domini, constat ex 2 eo quod ‘altare’ esset principale repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, 3 videatur n. 9714, ita accedere ad altare, et ministrare in sancto ibi est cultus Ipsius Domini; cultus 4 repraesentativus Domini principaliter consistebat in holocaustis et sacrificiis oblatis super altari, n. 922, 923, 2180, 6905, 8680, 8936; cultus repraesentativus Domini quoad Divinum Bonum ad altare, et cultus repraesentativus Ipsius quoad Divinum Verum in tentorio conventus; ideo dicitur quod per ‘intrare in tentorium conventus’ significetur cultus repraesentativus omnium caeli et Ecclesiae, n. 9963, et per ‘accedere ad altare’ cultus repraesentativus Ipsius Domini; caelum enim et Ecclesia sunt receptacula Divini Veri procedentis a Domino; Divinum Verum procedens a Domino est verum procedens a bono amoris 5 Ipsius, ac implantatur ubi id bonum 6 etiam recipitur, proinde ubi Dominus, a Quo id bonum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

2. repraesentatione altaris, quod sit

3. de qua

4. The Manuscript inserts enim.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.