The Bible

 

Daniel 7:2

Study

       

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #483

Study this Passage

  
/ 962  
  

483. (Vers. 11.) "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et leges multos," significat quod, quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide. - Quod hoc significetur, patet a sequentibus, quod de illis, qui in sola fide sunt, agatur usque ad caput 17, et postea de Religioso Romano Catholico, et post haec de ejectione Draconis, Bestiae et Pseudoprophetae in Infernum, et sic de Nova Ecclesia in qua Solus Dominus coletur. Per "prophetare" significatur docere (8, 133), inde per "iterum prophetare," adhuc docere; per "populos" significantur qui in veris aut falsis doctrinae sunt, et per "gentes" qui in bonis aut malis vitae, de quibus sequitur; per "linguas" significantur qui exterius in illis sunt (282), et per "reges" significantur qui interius in illis; quod per "reges" significentur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, et abstracte vera ex bono aut falsa ex malo, videatur 20, 664, 704, 720, 830, 921; et quia de illis qui in interioribus falsis sunt in sequentibus in Specie agitur, dicitur, "et reges multos," per quos significantur falsa mali in copia. Dicuntur "populi, gentes, linguae et reges," ut intelligantur omnes qui tales sunt in Ecclesia. Quod dictum Sit Johanni, quod "illum oporteat iterum prophetare," significat ut adhuc doceatur quales sunt qui in sola fide, ob causam ut falsa illorum detegantur et sic aboleantur, quoniam non aboletur aliquod falsum, prius quam detectum est. Quod "populi" significent illos qui in veris aut falsis doctrinae sunt, ac "gentes" illos qui in bonis aut malis vitae, constare potest ex multis locis in Verbo ubi "populi" et "gentes" nominantur, sed ad id confirmandum adducentur hic solum loca ubi "populi" et "gentes" simul nominantur, ex quibus hoc concludi potest, quoniam in Verbo in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, ac "populi" se referunt ad verum et "gentes" ad bonum; quod tale conjugium sit in omnibus et singulis Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90. Loca in Verbo sunt haec:

"Vae Genti peccatrici, Populo gravi iniquitate," (Esaias 1:4);

"Contra Gentem hypocriticam mittam illum, contra Populum excandescentiae Meae mandabo illum," (Esaias 10:6); 1

Jehovah "percutiens Populos plaga non curabili, dominans cum Ira Gentibus," (Esaias 14:6); 2

"In die illo adducentur munus Jehovae Populus distractus et expilatus, et Gens delineata et conculcata," (Esaias 17:7); 3

"Honorabunt Te Populus validus, urbs Gentium potentium timebunt Te," (Esaias 25:3);

"Jehovah absorbebit obvolutionem super omnes Populos, et velamen super omnes Gentes," (Esaias 25:7); 4

"Appropinquate Gentes, et Populi auscultate," (Esaias 34:1);

"Vocavi Te in foedus populorum, et in lucem Gentium," (Esaias 42:6);

"Omnes Gentes congregentur una, et conveniant Populi," (Esaias 43:9);

"Ecce tollam erga Gentes manum Meam, et erga Populos signum Meum," (Esaias 49:22);

"In Testem Populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem Gentibus," (Esaias 55:4); 5

Ecce Populus veniens e terra septentrionis, et Gens magna a lateribus terrae, (Jeremias 6:22); 6

"Venient Populi multi, et Gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma," (Sacharias 8:22);

"Jehovah irritum reddit consilium Gentium, subvertit cogitationes Populorum," (Psalm. 33:10);

"Jehovah subjiciet Populos sub nos, et Gentes sub pedes nostros: regnavit Deus 7 super Gentes, spontanei Populorum congregati sunt," (Psalm. 47:4, 9, 10 (B.A. 3, 8-9));

"Confitebuntur Te Populi, laetabuntur Gentes, eo quod judicaturus sis Populos in rectitudine, et Gentes in terra ducturus," (Psalm. 67:3-5, (B.A. 2-4);

Memento mei Jehovah in beneplacito Populi Tui, ut laeter in gaudio Gentium Tuarum," (Psalm. 106:4-5);

"Omnes Populi, Gentes et Linguae" Filium Hominis colent, (Daniel 7:14).

(Praeter alibi, ut Psalm. 18:44 (B.A. Psalm. 18:43); Esaias 9:1-2 (B.A. 2-3); 11:10; Ezechiel 36:15; Joel 2:17; Zephanias 2:9; Apocalypsis 5:9; Luca 2:30-32).

Footnotes:

1. 6 pro "5, 6"
2. xiv. pro "xvi."

3. 18:7 pro "16:2"

4. 7 pro "8"

5. 55:4 pro "54:5, 6"

6. 22 pro "22, 23"

7. Deus pro "Jehovah"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #282

Study this Passage

  
/ 962  
  

282. "Et omni tribu et lingua, et populo at gente" significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vita in sunt. - Per "tribum" significatur Ecclesia quoad religionem; per "linguam" significatur doctrina ejus, de qua mox; per "populum" significantur qui in veris doctrinae sunt, et abstracte vera doctrinae (483); et per "gentem" significantur qui in bonis vitae sunt, et abstracte bona vitae (483); ex his patet, quod per "ex omni tribu et lingua, et populo et gente," talia quae dicta sunt significentur (ut quoque 627). Hic nunc confirmabitur, quod per "linguam" in spirituali Sensu significetur doctrina quae est Ecclesiae, et quae est cujusvis Religionis; hoc patet ex his:

Lingua mea meditatur justitiam Tuam, omni die laudem Tuam," (Psalmuss, (35:28); 71:24);

"Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit Lingua muti, quia erumpent in deserto aquae," (Esaias 35:6);

"Lingua balborum velox erit ad loquendum," (Esaias 32:4);

apparet sicut ibi per "linguam" intelligatur loquela; sed in Sensu spirituali intelligitur id quod loquuntur, quod est verum doctrinae, quod illis erit a Domino. Similiter,

"Juravi quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis Lingua," (Esaias 45:23);

"Veniet tempus ad congregandum omnes gentes et Linguas, ut veniant et videant gloriam Meam," (Esaias 66:18);

"In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus Linguis gentium alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum cum vobis," (Sacharias 8:23);

haec quoque de conversione gentium a Domino, ad verum doctrinae. Per "linguas" autem in opposito sensu significantur doctrinae falsae in his:

"Vir Linguae non subsistet in terra," (Psalm. 140:12 (B.A. 11)); 1

"Occultas eos in Tabernaculo Tuo a lite Linguarum," (Psalm. 31:21 (B.A. 20));

"Adducam super vos gentem, cujus non cognosces Linguam," (Jeremias 5:15); 2

"Mitti ad populos graves Lingua," (Ezechiel 3:5-6);

"Ad populum barbarum Lingua," (Esaias 33:19).

Sciendum est quod "lingua" ut organum significet doctrinam, ac ut sermo significet etiam religionem. Qui scit quod "lingua" significet doctrinam, intelligere potest quid significatur per verba divitis in Inferno ad Abrahamum,

"Ut mitteret Lazarum, ut intingeret extremum digiti in aquam, et refrigeraret linguam ejus, ne cruciaretur in flamma," (Luca 16:24);

"aqua" significat verum, et "lingua" doctrinam, a cujus falsis cruciabatur, et non a flamma; non enim aliquis in Inferno est in flamma, sed flamma ibi est apparentia amoris falsi, et ignis apparentia amoris mali.

Footnotes:

1. cxl. pro "cxlv."

2. 15 pro "15, 16"

  
/ 962