The Bible

 

Daniel 4:15

Study

       

15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex : tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi : tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

From Swedenborg's Works

 

Dicta Probantia #31

  
/ 101  
  

31. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.3

Quod Antichristus in extrema hora venturus sit, 1 Joh. 2:18.

Ne pudefiamus in adventu Ipsius, quando manifestabitur, 1 Joh. 2:28. Cap. 3:2.

Venit Dominus cum myriadibus sanctis, ad faciendum judicium super omnes impios, etc. Jud. Ep. 1:14, 15.

Quod in extremo tempore futuri sint illusores etc. Ep. Jud. 1:18, 19.

Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et lugebunt super Ipso omnes Tribus terrae, Rev. 1:7.

Is est, qui est, et qui fuit, et qui venturus est, Omnipotens, Rev. 1:8.

De adventu Domini videantur Act. 1:4, 11, Cap. 3:20, 21, Cap. 15:16, 17; Amos 9:11, imprimis Luc. 12:35 ad 48. Supra [hic infra] adducta de Christo.

  
/ 101