The Bible

 

Daniel 2:6

Study

       

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10030

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10030. ‘Tegentem intestina’: quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione ‘intestinorum’ quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1 , partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2 exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3 hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4 constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5 quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6 , n. 5393-5396.

[2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7 agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8 describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem,

Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9 aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, 2:32, 33;

qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10 per talia quae sunt in tertis, et in harum 11 regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12 , videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13 sunt quae homo primum capit 14 ;

[3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15 , dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16 ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, 17 vers. 34, 35, 35, per quae significatur quod bonum amoris in Dominum, bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei;

[4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter 18 lucra, honorem, et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 19 , et quoque solum propter timorem legis et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae;

[5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 20 per ‘argillam’ seu ‘lutum’, 21 verum cum quo id bonum non cohaeret, est ‘ferrum’; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, 22 commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; ‘semen hominis’ est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 23 patet 24 quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae.

[6] Quod in genere ‘caput’ significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, ‘pectus’ spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod ‘pedes’ naturale bonum, quod est bonum et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 25 similia per aurum, argentum, aes, et ferrum, n. 5658; quid autem in specie significatur per ‘caput’, videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per ‘aurum’, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid 26 per ‘pectus’, n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid 27 per ‘argentum’, n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per ‘ventrem’ et per ‘latus’, quae sunt infra pectus; quid autem 28 per ‘aes’, n. 425, 1551, quid 29 per ‘pedes’, n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per ‘ferrum’, n. 425, 426, et quid per ‘argillam’ seu ‘lutum’, n. 1300, 6669.

[7] Ex his nunc sciri 30 potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei, et quia 31 correspondent his 32 , etiam correspondent iisdem 33 in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485.

Footnotes:

1. hepatici et cystici

2. qui vocantur ductus pancreatici, qui

3. intra

4. The Manuscript inserts et correspondent, .

5. etiam

6. The Manuscript inserts inde.

7. in sacrificium et in holocaustum

8. hic solum ex illis quae altered to prout ubi

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript deletes haec, and inserts id.

11. illarum

12. Dei

13. talia

14. capiet

15. amore

16. ita

17. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. (in the margin) et favorem illorum causa

20. tale bonum significatur

21. The Manuscript inserts et.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts nunc.

24. The Manuscript deletes constare potest, inserts and deletes patet then restored constare potest.

25. et quod

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

30. constare

31. illis quae

32. quae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

33. illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9913

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9913. ‘Et erit os capitis ejus in medio ejus’: quod significet rationem influxus a superiore, constat ex significatione ‘oris capitis pallii in medio ejus’ quod sit ubi influxus a superiore, seu quod idem, ab interiore, ita e regno caelesti in regnum spirituale; quod bonum externum regni caelestis influat in bonum internum regni spiritualis, videatur nunc supra n. 9912. Quod ‘os capitis pallii in medio ejus’ id significet, est quia per ‘pallium’ significatur regnum spirituale et in specie internum ejus, n. 9825, et per ‘collum, ubi os capitis pallii’, influxus, communicatio, et 1 conjunctio caelestium cum spiritualibus, n. 3542, 5320, 5328; caput enim apud hominem correspondet caelesti regno Domini, et corpus regno spirituali Ipsius, 2 inde collum intercedens, quod os capitis pallii ambit et vestit, correspondet intermediationi seu influxui regni caelestis in regnum spirituale.

[2] Quod talia per ‘os capitis pallii in medio ejus’ significentur, apparere potest sicut paradoxon, et omnino apparet illis qui nihil de caelo, ac de spiritibus et angelis ibi sciunt, proinde nihil de correspondentia; quod correspondentia sit omnium apud hominem cum omnibus in caelis, ad finem plurium capitum ostensum est, videantur loca citata n. 9280; et quod in genere caput correspondeat caelestibus, corpus spiritualibus, et pedes naturalibus, n. 4938, 4939; inde patet quod ‘collum’ ex correspondentia significet influxum, communicationem, et conjunctionem caelestium cum spiritualibus; inde ‘os capitis pallii’, quod factum ut ambiret collum, significat rationem influxus illius; nam per vestes Aharonis repraesentata sunt in genere illa quae sunt regni spiritualis Domini, n. 9814; inde patet quod per descriptionem oris seu ambitus illius 3 describatur ipse influxus. Praeterea sciendum quod angeli et spiritus appareant vestibus induti, et quod vestium singula repraesentent; hoc sciunt omnes qui in caelis; inde est quod etiam singula vestium Aharonis sint repraesentativa talium quae in caelis; nam Verbum a Domino ita conscriptum est ut omnia ibi usque ad iotam correspondentiam habeant cum caelestibus, 4 utque per illud sit conjunctio; quod homo Ecclesiae id non sciat tametsi tale Verbum habet, est quia interiora sua ad mundum vertit, usque adeo ut non elevari possit versus caelum, ac instrui, 5 videatur n. 9706, 9707, 9709.

Footnotes:

1. influxus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. quapropter

3. The Manuscript inserts in hoc versu.

4. ut, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. videantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.