The Bible

 

Daniel 2:42

Study

       

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #577

Study this Passage

  
/ 1232  
  

577. "Et capita equorum sicut capita leonum." - Quod significet scientiam et inde cogitationem destructivam veri, constat ex significatione "capitum equorum", quod sit scientia et inde cogitatio (de qua sequitur); et ex significatione "capitum leonum", quod sint inde destructio veri.

Quod "capita leonum" destructionem veri hic significent, est quia "leo" in supremo sensu significat Divinum Verum quoad potentiam, ac in opposito sensu falsum destruens verum, proinde destructionem veri; et "caput leonis" significat vires animi per quas destruit, quae sunt ratiocinia ex falsis.

(Quod "leo" significet Divinum Verum quoad potentiam, et in opposito sensu falsum destruens illud, videatur supra, n. 278.) Quod "capita equorum" significent scientiam et inde cogitationem, est quia "caput" significat intelligentiam, et "equus" intellectum; at quia agitur de sensuali homine, et hic de ratiocinatione ejus ex falsis, et sensuali homini ratiocinanti ex falsis non est intelligentia, sed modo scientia et inde cogitatio, ideo hae per "capita equorum" significantur. (Quod illis qui in falsis sunt non sit intelligentia, sed pro intelligentia scientia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 33.)

[2] Quod "caput" significet intelligentiam, est causa quia intellectus et voluntas hominis in interioribus capitis ejus resident; et inde in capitis anteriore parte, quae est facies, sunt sensus visus, auditus, odoratus et gustus, in quos influit intellectus et voluntas ab interiori, ac vivificat illos, et quoque facit ut gaudeant suis sensationibus; inde est quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia. Sed quia illi soli intelligentes sunt qui influxum e caelo recipiunt, nam e caelo a Domino influit omnis intelligentia et sapientia, sequitur quod illis qui in falsis mali sunt non sit intelligentia, est enim mens superior et spiritualis apud illos clausa, et modo mens inferior, quae vocatur mens naturalis, aperta; haec mens, quando superior clausa est, non recipit aliquid veri et boni, proinde non intelligentiam e caelo, sed solum e mundo; quare his pro intelligentia est modo scientia et ex hac cogitatio, ex qua procedit ratiocinatio, et per hanc confirmatio falsi et mali contra verum et bonum.

[3] Quod per "caput" in Verbo significetur intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu scientia et inde fatua cogitatio, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Ezechielem,

"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (16:12):

haec dicta sunt de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi qualis fuerat in principio; per "monile super nasum" significatur perceptio veri ex bono; per "inaures super aures" significatur auscultatio et obedientia; et per "coronam super caput" significatur sapientia; intelligentia enim, quae ex Divino Vero est, fit sapientia ex bono amoris, quod significatur per "coronam ex auro."

[4] In Apocalypsi,

"Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim" (12:1):

quod per "caput", super quo corona stellarum duodecim, significetur intelligentia, videbitur in explicatione in sequentibus. Quod

Judaei posuerint coronam ex spinis super caput Domini, et quod percusserint caput Ipsius (Matthaeus 27:29, 30; Marc. 15 [17,] 19; Johannes 19:2),

significabat quod tali contumelia affecerint Ipsum Divinum Verum et Divinam Sapientiam; Verbum enim, quod est Divinum Verum, et ubi Divina Sapientia, falsificaverunt et adulteraverunt per traditiones, et per applicationes ad se, sic volentes regem qui illos super omnes in universo terrarum orbe eveheret: et quia regnum Domini non fuit terrestre sed caeleste, ideo omnia Verbi, quae de Ipso dicta sunt, perverterunt, et quae de Ipso praedicta irriserunt: hoc erat quod repraesentabatur per quod "coronam ex spinis super caput Ipsius posuerint", et quod "caput Ipsius percusserint."

[5] Ubi agitur de statua Nebuchadnezari in somnio visa, dicitur apud Danielem,

Quod caput ejus esset ex auro puro; pectus et brachia ex argento; venter et femora ex aere; crura ex ferro; pedes partim ex ferro et partim ex argilla (2:32, 33):

per illam statuam repraesentati sunt status successivi ecclesiae; per "caput ex auro" repraesentata et significata est Ecclesia Antiquissima, quae in sapientia caelesti et inde in intelligentia prae sequentibus fuit; ea sapientia et intelligentia ejus intelligitur per "caput ex auro": quod reliqua istius statuae significent status ecclesiarum sequentium, videatur supra (n. 176, 411 [b] .) Apud Davidem,

"Induxisti nos in rete, posuisti 1 oppressiones super lumbos [nostros] , equitare fecisti hominem in capite nostro" (Ps. 116 [11,] 12):

per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod non intelligentia (videatur supra, n. 355 [g] . ubi illa plenius explicata sunt).

[6] Apud Mosen,

Hae benedictiones "veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus" (Genesis 49:26; Deutr 2 33:13-16):

quod "benedictiones venient capiti Josephi" significat quod omnia illa quae prius dicta sunt, quae sunt benedictiones caeli, fient interioribus ejus mentis, quae sunt vitae intellectus et voluntatis ejus, nam haec sunt interiora mentis: quod venient "vertici Naziraei fratrum ejus" significat quod etiam fient exterioribus quae mentis naturalis ejus sunt; "naziraeatus" enim 3 significat exteriora quae sunt mentis naturalis, nam significat crines seu capillitium. (Sed haec amplius explicata videantur supra, n. 448 [b] ; et in Arcanis Caelestibus, n. 6437, 6438.) Apud eundem,

"Date vobis viros sapientes et intelligentes, .... ut ponam eos in capita vestra" (Deuteronomius 1:13):

dicitur "in capita", quia intelligitur sapientia et intelligentia, qua illi reliquis praepollent; quare dicitur "Date vobis viros sapientes et intelligentes."

[7] Apud Esaiam,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros prophetas, et capita vestra videntes obtexit" (Esai. 29:10 4 ):

per "prophetas" significantur docentes vera ac intelligentes, et abstracte doctrina veri et intelligentia; quare dixit, "Occlusit oculos prophetas, et capita vestra videntes"; prophetae vocantur "oculi", et videntes "capita", quia per "oculos" significatur intellectus veri quoad doctrinam, et per "videntes" intelligentia similiter ac per "caput."

[8] apud eundem,

"Non erit Aegypto opus, quod faciet caput et caudam, ramum et juncum" (19:15):

quod "exscindetur ex 5 Israele caput et cauda", et quod "non erit Aegypto caput et cauda", significat quod peritura sit illis omnis intelligentia et scientia veri (videatur supra, n. 559. ubi illa loca amplius explicata sunt).

Apud eundem,

"In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii per regem Aschuris, caput et pilos pedum, etiamque barbam consumet" (7:20):

quod per haec significetur quod ratiocinia ex falsis deprivatura sint homines ecclesiae omni sapientia et intelligentia spirituali, videatur supra (n. 569 [c]), ubi singillatim explicata sunt; dicitur "in transitibus fluvii, quia per "fluvium Euphratem" significatur ratiocinatio ex falsis; hic itaque invasio inde in vera ecclesiae quae per ratiocinia ex falsis destruuntur.

[9] Apud Ezechielem,

"Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam tonsorum.... , quam traduces super caput et super barbam.... ; tertiam partem igne combures.... , tertiam percuties gladio, et tertiam disperges in ventum" (5:1, 2):

etiam hic per "traducere novaculam super caput" significatur deprivare omni intelligentia veri: causa est, quia nisi sint ultima intelligentiae, quae significantur per "capillos capitis", quos abradet cum novacula quae traducetur 6 super caput, perit intelligentia; nam quando auferuntur ultima, est sicut cum basis aufertur columnae, aut fundamentum domui: inde est quod in Ecclesia Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, nefarium fuerit abradere capillos capitis et inducere calvitiem, similiter barbam; quare etiam qui absque intelligentia sunt, apparent in mundo spirituali calvi.

[10] Ex his constare potest quid in sequentibus locis significatur per "caput calvum" seu per "calvitiem": - Apud Esaiam,

"In omnibus capitibus ejus calvities, omnis barba rasa" (15:2);

nempe quod non intelligentia.

Apud Ezechielem,

"Super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus calvities" (7:18);

apud eundem,

"Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus" (29:18):

similiter. Quare vetitum fuit Aharoni et filiis ejus radere capita sua, ac angulum barbae; de qua re apud Mosen,

Aharon et filii ejus non radent capita sua, nec dissuent vestes suas, ne moriantur, et Jehovah propterea irascatur toti concioni (Leviticus 10:6);

et apud eundem,

Filii Aharonis "non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae radent" (Leviticus 21:5):

per "barbam" significatur ultimum rationalis hominis, et per quod "non raderent barbam" significatur ne deprivarent se rationali, per quod ultimo ejus; nam ut supra dictum est, quando ultimum aufertur, etiam interius perit. Quid intelligitur per

Quod mulier captiva ex hostibus, si desideraretur in uxorem, tonderet caput suum, et faceret ungues suos (Deuteronomius 21:11, 12),

videatur supra (n. 555 [c]).

[11] Quia pudor repraesentabatur per manus super caput, ideo dicitur apud Jeremiam,

"Etiam ab Aegypto pudefies, sicut pudefacta es ab Assyria; etiam ex illa exibis, et manus tuae super caput tuum" (2 [36,] 37);

et apud eundem,

"Pudefacti sunt et ignominia affecti, et obtexerunt caput" (14:3, 4);

et quia id repraesentativum pudoris fuit,

Ideo Thamar, postquam compressa fuit ab Ammone fratre, "posuit manum super caput, et ivit 7 eundo et clamando" (2 Samuelis 13:19):

per "ponere manus super caput" significabatur quod non aliqua intelligentia esset. Etiam dolor ob peccata quod insane et stulte egerint, repraesentabatur per quod spargerent pulverem super caput, et quod in terram usque detruderent caput, per quod etiam significabatur maledictio:

- Ut apud Ezechielem,

"Ascendere 8 facient pulverem super caput tuum, in cinere volvent te" (27:30);

in Threnis,

"Sedent in terra, tacent seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum, virgines Hierosolymae" (2:10).

[12] Per "caput" autem in opposito sensu significatur astutia quae illis qui in amore dominandi sunt. Haec intelligitur per "caput" apud Mosen,

Semen mulieris conculcabit caput serpentis, et serpens laedet calcaneum (Genesis 3:15);

apud Davidem,

"Dominus ad dextram tuam percussit in die irae suae reges, judicavit inter gentes, implevit cadaveribus suis; percussit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput" (Psalmuss 110:5-7);

(quae explicata videantur supra, n. 518 [d]): et apud eundem,

"Deus contundet caput hostium.... , verticem capilli, ambulantibus in reatibus" (Psalmuss 68:22 [B.A. 21]).

Quod astutiae, per quas malum intendunt et machinantur aliis, super ipsos redeant, significatur per

"Dare viam in caput eorum" (Ezechiel 9:10; 11:21; 16:43; 17:19; 22:31: 3] 4, 7).

Quid autem per

Capita septem, super quibus diademata septem (in Apocalypsi cap. 12:3; 13:1, 3; 17:3, 7, 9),

significatur, videbitur infra. Praeterea per "caput", quia supremum et primarium est in homine, etiam plura significantur; sicut cacumen montis, fastigium, primarium, principium viae, plateae, mensis, et similia.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #569

Study this Passage

  
/ 1232  
  

569. "Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem." - Quod significet ratiocinationes ex fallaciis quae sensuali homini, non receptas prius, constat ex significatione "angelorum ad flumen Euphratem", quod sint ratiocinationes ex fallaciis quae sensuali homini (de qua sequitur); et quia ratiocinationes ex fallaciis non prius illi ecclesia receptae fuerunt, ideo angeli illi dicuntur "vincti" ad flumen illud; et dicuntur "quatuor" ex conjunctione falsi cum malo, nam hic numerus in Verbo significat conjunctionem boni et veri, et in opposito senSu, ut hic, conjunctionem mali et falsi (videatur supra, n. 283 [a] , 384, 532). In praecedentibus actum est de sensuali homine qui in falsis mali est, et de effectu persuasionum in quibus sensualis, homo est; quare in nunc sequentibus agitur de ratiocinatione ex sensuali: et quia sensuale modo ratiocinatur ex talibus quae in mundo coram sensibus exstant, ratiocinatur ex fallaciis, quae vocantur fallaciae sensuum, cum de spiritualibus, hoc est, de rebus caeli et ecclesiae; ideo dicitur ratiocinatio ex fallaciis quae sensuali homini: sed de fallaciis illis, et de ratiocinatione ex illis, plura in sequentibus dicentur.

[2] Agitur hic de statu ecclesiae in ipso fine ejus, qui status est quando homines ecclesiae sensuales facti ratiocinantur ex fallaciis sensuum, et cum ex illis ratiocinantur de rebus caeli et ecclesiae, tunc plane nihil credunt quia nihil intelligunt. Notum est in ecclesia quod naturalis homo non percipiat illa quae caeli sunt, nisi Dominus influat et illustret, quod fit per spiritualem hominem; minus adhuc sensualis homo, quia is est ultimus naturalis, cui illa quae caeli sunt, quae vocantur spiritualia, prorsus in caligine sunt. Genuina ratiocinia de spiritualibus existunt ex influxu caeli in spiritualem hominem, et inde per rationalem in scientias et cognitiones quae sunt in naturali homine, per quas spiritualis homo se confirmat; haec via ratiocinandi de spiritualibus est secundum ordinem. Ratiocinationes autem de spiritualibus quae fiunt ex naturali homine, et plus quae fiunt ex sensuali homine, sunt prorsus contra ordinem; nam naturalis homo, et minus sensualis homo, non potest influere in spiritualem, et ex se aliquid ibi videre, quoniam non datur influxus physicus; sed spiritualis homo potest influere in naturalem, et inde in sensualem, quoniam datur influxus spiritualis. (Sed de hac re videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 51, 277, 278.)

[3] Ex his videri potest quid per haec, quae nunc sequuntur, intelligitur, nempe quod in ipso fine ecclesiae homo de spiritualibus, seu de rebus caeli et ecclesiae, loquatur et ratiocinetur ex sensuali corporeo, et sic ex fallaciis sensuum; consequenter quod tametsi homo tunc loquitur pro Divinis, usque non cogitet pro illis; nam homo potest ex corpore suo aliter loqui quam in spiritu suo cogitat: et spiritus qui ex sensuali corporeo cogitat, non aliter potest quam contra Divina cogitare, at usque potest ex sensuali corporeo loqui pro Divinis, et hoc praecipue ex causa quia Divina sunt ei pro mediis ad honores et ad lucra. Sunt etiam cuivis homini binae memoriae, nempe memoria naturalis et memoria spiritualis; homo ex utraque potest cogitare, ex memoria naturali quando loquitur in mundo cum hominibus, ex memoria autem spirituali quando ex spiritu; et homo raro loquitur ex spiritu cum alio, sed modo secum, quod est cogitare. Illi qui sensuales homines sunt, non possunt aliter ex spiritu suo secum loqui seu cogitare quam pro Natura, proinde pro corporeis et mundanis; quia [sensualis homo] cogitat ex sensuali et non ex spirituali, immo prorsus nescit quid spirituale, quia apud se occlusit mentem spiritualem in quam caelum ex sua luce influit.

[4] Sed accedamus ad explicationem verborum horum, quod "audita sit vox ex cornibus altaris aurei, dicens sexto angelo ut solveret quatuor angelos vinctos ad flumen Euphratem." Per "flumen Euphratem" significatur rationale, et inde quoque ratiocinatio causa quod id flumen illud significet, est quia distinguit Assyriam a terra Canaane, et per "Assyriam" seu "Aschurem" significatur rationale, et per "terram Canaanem" spirituale. Erant tres fluvii qui erant termini terrae Canaanis, praeter mare; nempe fluvius Aegypti, fluvius Euphrates, et fluvius Jordanes; per "fluvium Aegypti" significabatur scientia naturalis hominis, per "flumen Euphratem" significabatur rationale quod est apud hominem ex scientiis et cognitionibus, et per "fluvium Jordanem" significabatur introitus in ecclesiam internam seu spiritualem; nam per "regiones extra Jordanem", ubi tribus Reubenis et Gadis, ac dimidia tribus Menassis sortitae sunt hereditates, significabatur ecclesia externa seu naturalis; et quia ille fluvius erat inter illas regiones et terram Canaanem, et dedit transitum, ideo per" illum significabatur introitus ab ecclesia externa quae naturalis in ecclesiam internam quae spiritualis.

[5] Haec erat causa quod ibi instituta fuerit baptizatio; baptizatio enim repraesentabat regenerationem hominis, per quam homo naturalis introducitur in ecclesiam, et fit spiritualis. Ex his constare potest quid tres illi fluvii in Verbo significant. Omnia etiam illa quae extra terram Canaanem fuerunt, significabant talia quae sunt naturalis hominis; at illa quae intra terram Canaanem significabant talia quae sunt spiritualis, ita quae sunt caeli et ecclesiae. Bini itaque fluvii, nempe "fluvius Aegypti" seu Nilus, ac "fluvius Assyriae" seu Euphrates, significabant terminationes ecclesiae, et quoque introductiones in ecclesiam. Cognitiones etiam, et scientiae, quae significantur per "fluvium Aegypti", introducunt, nam absque cognitionibus et scientiis non potest aliquis introduci in ecclesiam, nec potest percipere illa quae ecclesiae sunt; nam spiritualis homo per rationalem videt spiritualia sua in scientiis, sicut homo se in speculo, et in illis agnoscit se, hoc est, sua vera et bona; praeter quod confirmet sua spiritualia per cognitiones et scientifica, tam quae ex Verbo quam quae ex mundo novit.

[6] "Fluvius" autem "Assyriae", seu Euphrates, significabat rationale, quia homo per rationale introducitur in eccleSiam: per rationale intelligitur cogitatio naturalis hominis ex cognitionibus et scientiis; nam homo qui imbutus est scientiis potest res in serie videre, a primis et mediis ultimum, quod vocatur conclusum; proinde analytice disponere, versare, separare, conjungere, et tandem concludere res, usque ad finem ulteriorem et tandem ad ultimum, qui est usus quem amat: hoc itaque est rationale, quod unicuivis homini datur secundum usus qui sunt fines quos amat. Quia rationale cuivis secundum usus qui sunt amoris fit, ideo id est cogitatio interior naturalis hominis ex influxu lucis caeli; et quia homo per cogitationem rationalem introducitur in cogitationem spiritualem, et fit ecclesia, ideo per illum fluvium significatur 1 naturale introducens.

[7] Aliud est rationalis esse, et aliud spiritualis esse; omnis homo spiritualis est etiam rationalis, sed homo rationalis non semper est spiritualis; causa est quia rationale est in naturali homine, hoc est, cogitatio ejus; at spirituale est supra rationale, ac per rationale transit in naturale in ejus memoriae cognitiones et scientifica.

[8] At sciendum est quod rationale non introducat aliquem in spirituale, sed quod modo dicatur quia sic apparet; spirituale enim influit in naturale medio rationali, et sic introducit: spirituale enim est Divinum influens, est enim lux caeli, quae est Divinum Verum procedens; et haec per mentem superiorem, quae vocatur mens spiritualis, influit in mentem inferiorem, quae vocatur mens naturalis, et hanc sibi conjungit, et per conjunctionem illam facit ut mens naturalis unum faciat cum mente spirituali; ita fit introductio. Quoniam contra Divinum ordinem est ut homo per rationale suum intret in spirituale, ideo in mundo spirituali angeli custodes sunt ne hoc fiat. Inde patet quid significatur per "quatuor angelos vinctos ad flumen Euphratem", et dein quid per "solutionem" illorum; per "angelos vinctos ad flumen Euphratem" significatur custodia ne naturale hominis intret in spiritualia quae caeli et ecclesiae sunt, inde enim non nisi quam errores et haereses, et tandem negatio.

[9] In mundo spirituali etiam sunt viae quae ducunt ad infernum et quae ducunt ad caelum; tum quae ducunt a spiritualibus ad naturalia, et inde ad sensualia; et quoque in viis sunt custodes ne contrario modo vadant, quoniam inde lapsus in haereses et errores, ut dictum est. Custodes illi ponuntur a Domino in principio dum ecclesia instauratur, et quoque conservantur, ne homo ecclesiae ex sua ratione aut ex suo intellectu inferat se in Divina quae sunt Verbi et inde ecclesiae: at in fine, quando homines ecclesiae non amplius spirituales sunt, sed naturales, et multi mere sensuales, et sic cum apud hominem ecclesiae non datur via ex spirituali homine in naturalem, tunc removentur illi custodes, et aperiuntur viae; quibus apertis contrario ordine vadunt, quod fit per ratiocinationes ex fallaciis: 2 inde fit quod homo ecclesiae pro Divinis ore loquatur, at contra Divina corde cogitet; seu pro Divinis ex corpore, et contra Divina ex spiritu; hunc enim effectum habet ratiocinatio de Divinis ex naturali et sensuali homine. Ex his nunc constare potest quid significatur per "quatuor angelos vinctos ad flumen Euphratem", et quid per quod "soluti fuerint."

[10] Quod "flumen Euphrates" significet rationale, per quod via est a spirituali homine in naturalem, constare potest ex sequentibus locis in Verbo:

- Apud Mosen,

"Pepigit Jehovah cum Abrahamo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem" (Genesis 15:18):

per haec in sensu litterae describitur extensio terrae Canaanis, sed in sensu interno describitur extensio ecclesiae a primo ejus termino ad ultimum; primus ejus terminus est scientificum quod est naturalis hominis, alter terminus est rationale quod est cogitationis: illud, nempe scientificum quod est naturalis hominis, significatur per "fluvium Aegypti" Nilum; et rationale quod est cogitationis, per "fluvium Assyriae" Euphratem; ad illa duo extendit se ecclesia spiritualis, quae per "terram Canaanem" significatur, similiter mens spiritualis quae apud hominem ecclesiae. Utrumque tam scientificum quam rationale est in naturali homine, cujus unus finis est scientificum et cognitivum, et alter finis est intuitivum et cogitativum; in hos fines influit homo spiritualis dum in hominem naturalem; conjunctio Domini per illa cum ecclesia significatur per "foedus" quod Jehovah pepigit cum 3 Abrahamo. Sed haec per illa verba significantur in sensu interno; at in sensu Supremo per illa intelligitur unio Divinae Essentiae cum Humana Domini; secundum illum sensum explicata sunt illa verba in Arcanis Caelestibus, (n. 1863-1866 4 ).

[11] Apud Sachariam,

"Dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae" (9:10; similiter apud Davidem, 72:8);

quae dicta sunt de Domino, ac de Ipsius dominio super caelum et terram; ac per "dominium a mari usque ad mare" significatur extensio naturalium, et per "dominium a flumine usque ad fines terrae" significatur extensio rationalium et spiritualium (videatur etiam supra, n. 518 [c]).

[12] Apud Mosen,

"Terram Cananaei et Libanum usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, vide, dedi coram vobis terram, intrate et hereditario possidete illam" (Deuteronomius 1:7, 8);

apud eundem,

"Omnis locus quem calcabit planta pedis Vestri vobis erit, a deserto et Libano, a fluvio, fluvio Euphrate, et usque ad mare postremum erit terminus vester" (Deuteronomius 11:24);

et apud Josuam,

"A deserto et Libano hoc usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, universa terra Chittaeorum, et usque ad mare magnum, occasum solis, erit terminus vester" (1:4):

in his locis extenSio ecclesiae ab uno fine ad alterum describitur; unus ejus finis qui est cognitivum et scientificum per "Libanum" et "mare", et alter finis qui est intuitivum et cogitativum significatur per "fluvium Euphratem": extensio terrae Canaanis est extensio ecclesiae, nam per "terram Canaanem" in Verbo significatur ecclesia: quod bis dicatur "fluvius", nempe "fluvius magnus, fluvius Euphrates", est quia per "fluvium magnum" intelligitur influxus spiritualium in rationalia, et per "fluvium Euphratem" influxus rationalium in naturalia, ita per utrumque influxus spiritualium per rationale in naturalia.

[13] Apud Micham,

"Dies hic quo usque ad te venient inde ab Aschure et ad urbes Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, et ad mare a mari, et a monte ad montem" (7:12):

per haec describitur instauratio ecclesiae apud gentes a Domino; "dies hic" significat adventum Domini; extensio ecclesiae ab uno fine ad alterum apud illos significatur per quod "venturi ab Aschure ad urbes Aegypti, et ab Aegypto ad fluvium"; extensio veri ab uno fine ad alterum significatur per "ad mare a mari"; et extensio boni per "a monte ad montem."

[14] Apud Davidem,

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, et plantasti illam; .... emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus" (8, 11]):

per "vitem" 5 quam Deus proficisci fecit "ex Aegypto" intelliguntur filii Israelis, et significatur ecclesia, nam "vitis" significat ecclesiam spiritualem; illam etiam significant filii Israelis": et quia ecclesia vocatur "vitis", ideo dicitur "Plantasti eam, emisisti propagineS ejus usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus", per quae describitur extensio spiritualium ecclesiae; "mare" est unus eorum finis, et "fluvius", per quem intelligitur Euphrates, alter illorum finis. Per "Euphratem"

Qui erat quartus fluvius exiens ex Edene (Genesis 2:14),

etiam significatur rationale, nam per "hortum in Edene seu paradisum significatur sapientia; quid per tres reliquos fluvios significatur, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus, (n. 107-121).

[15] Quoniam per "fluvium Euphratem" significatur rationale, ideo in opposito sensu per illum significatur ratiocinatio; per ratiocinationem hic intelligitur cogitatio et argumentatio ex fallaciis et ex falsis; at per rationale, cogitatio et argumentatio ex scientiis et ex veris: omne enim rationale excolitur per scientias, et formatur per vera; quare is vocatur rationalis homo qui ducitur a veris, seu quem vera ducunt; at homo non rationalis datur ratiocinans, per varia enim ratiocinia confirmare potest falsa, et quoque inducere simplicibus credere illa, quod praecipue fit per fallacias sensuum, de quibus infra.

[16] Haec ratiocinatio per "fluvium Euphratem" significatur in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

"Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris? et quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii?" (2:18):

per haec significatur quod non investiganda sint spiritualia per scientifica naturalis hominis nec per ratiocinia inde, sed per Verbum, ita e caelo a Domino; qui enim in affectione et inde cogitatione spirituali sunt, illi vident scientifica naturalis hominis ac ratiocinia inde sicut infra se, at ex his videre spiritualia nemo potest; ex alto possunt prospici inferiora undequaque, et non vice versa: investigare spiritualia per scientifica naturalis hominis significatur per "Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris ?" et per ratiocinia inde, significatur per "Quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas fluvii?" "Aegyptus" et ejus flumen significant scientifica naturalis hominis, et "Assyria" et ejus fluvius significant ratiocinia ex illis.

[17] Apud Esaiam,

"In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii, per regem Aschuris, caput et pilos pedum, etiamque barbam consumet" (7:20):

haec de statu ecclesiae in fine ejus, quando venturus Dominus; quod tunc ratiocinia ex falsis deprivatura sint homines ecclesiae omni sapientia ac intelligentia spirituali, describitur per illa verba; ratiocinia per quae, significantur per "regem Aschuris in transitibus fluvii", nempe Euphratis: deprivatio sapientiae et intelligentiae spiritualis inde, significatur per quod "per novaculam mercenariam detondentur pili capitis et pedum, et consumetur barba"; per "pilos" enim significantur naturalia in quae operantur spiritualia, et in quae desinunt; quare per "pilos" in Verbo significantur ultima sapientiae et intelligentiae, per "pilos capitis" ultima sapientiae, per "barbam" ultima intelligentiae, et per "pilos pedum" ultima scientiae; quando ultima illa non sunt, nec sunt priora, sicut quando non basis est columnae, aut fundamentum domui. Illi qui per ratiocinia ex fallaciis et ex falsis se deprivaverunt intelligentia, apparent in mundo spirituali calvi (videatur supra, n. 66).

[18] Apud eundem,

"Ecce Dominus ascendere fecit super eos aquas fluvii validas et multas, regem Aschuris, et omnem gloriam ejus, qui ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus; hic ibit per Jehudam, inundabit et transibit" (8:7, 8):

per haec describitur quod in ecclesia falsificaturi sint omnia et singula Verbi per ratiocinia ex fallaciis et ex falsis; per "aquas fluvii validas et multas, regem Aschuris", significantur ratiocinia ex meris fallaciis et falsis; per quod "ascendet super omnes rivos et super omnes ripas" significatur quod per illa falsificaturi sint omnia et singula Verbi; per "Jehudam" quem inundabit et transibit, significatur ecclesia ubi Verbum, ita Verbum.

[19] Apud Jeremiam,

"Contra exercitum Pharaonis.... regis Aegypti, qui fuit apud fluvium Euphratem.... , quem percussit Nebuchadnezar; .... septentrionem versus, juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt" (46:2, 6, 10):

per haec significatur destructio ecclesiae et ejus veritatum per falsa ratiocinia ex scientificis; per "fluvium Euphratem" significantur falsa ratiocinia, per "Aegyptum et ejus exercitum" scientifica confirmantia; per "septentrionem" ubi impegerunt et ceciderunt, significatur unde illa falsa. (De his etiam videatur supra, n. 518 [e] .)

[20] Apud eundem,

Jehovah dixit ad prophetam, ut emeret cingulum lini, et poneret illud super lumbos, sed non per aquam duceret; et dein quod abiret ad Euphratem, et id cingulum in foramine petrae ibi absconderet: et abivit et abscondidit ad Euphratem. "Postea a fine dierum multorum dixit Jehovah, Surge, abi ad Euphratem, et recipe inde cingulum"; et abiit et recepit, "et ecce corruptum erat cingulum, nec proderat ad quicquam. .... Ita quemadmodum adhaeret cingulum ad lumbos viri, sic adhaerere ad Me feci universam domum Israelis, et universam domum Jehudae, ut essent Mihi... in nomen, in laudem et in decus, sed non obediverunt" (13:1-7, 11):

per haec repraesentabatur qualis Ecclesia Israelitica et Judaica fuit et facta est; per "cingulum lini", quod propheta daret super lumbos suos, significatur conjunctio ecclesiae cum Domino per Verbum; per "prophetam" enim significatur doctrina ex Verbo, et per "cingulum" super prophetae lumbos conjunctio: falsificationes Verbi per mala vitae et falsa doctrinae, et inde ratiocinia illis faventia, significantur per "cingulum corruptum in foramine petrae ad Euphratem": per Verbum enim est conjunctio Domini cum ecclesia; et cum id per ratiocinia faventia malis et falsis pervertitur, tunc amplius nulla conjunctio est, quod etiam intelligitur per quod "non prodesset ad quicquam." Quod hoc a Judaeis factum sit, constat ex Verbo tam Veteris quam Novi Testamenti; ex Verbo Novi Testamenti, quod perverterint omnia quae de Domino scripta sunt in Verbo, et quoque omnia essentialia ecclesiae, et quod illa falsificaverint per traditiones.

[21] Apud eundem,

"Quum absolveris legere librum hunc, ligabis lapidem super eum, et projicies eum in medium Euphratis; et dices, Sic submergetur Babel, nec resurget" (51:63, 64):

per "librum" prophetae, quem legit, in specie intelligitur id Verbum quod in eo libro; in genere autem totum Verbum: quod "projiceret illum in medium Euphratis" significat quod Verbum successu temporis per ratiocinia faventia malis falsificaretur ab illis qui intelliguntur per "Babelem", qui sunt qui Verbum adulterant.

[22] Apud Esaiam,

"Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et agitabit manum super fluvium" Euphratem "cum vehementia venti sui, et percutiet eum in septem rivos, ut viam faciat cum calceis; tunc erit semita reliquiis populi Ejus, quae residuae erunt ab Aschure, quemadmodum fuit Israeli... cum ascenderet e terra Aegypti" ( 6 11:15, 16):

per haec significatur quod coram illis qui in veris ex bono a Domino sunt, seu qui ab ecclesia, dissipabuntur omnia falsa et ratiocinia ex illis, et quod tuti quasi per medium transituri sint; ita fit in mundo spirituali illis quos Dominus tutatur: simile hic intelligitur, quod per "exsiccationem maris Suph coram filiis Israelis": illi qui tutati a Domino transituri sunt, significantur per "reliquias populi quae residuae erunt ab Aschure"; per "residuas ab Aschure" significantur qui non perierunt per ratiocinia ex falsis. Similia significantur per haec in Apocalypsi,

"Sextus angelus effudit.. phialam super fluvium... Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum qui ab oriente solis" (16:12);

quae amplius explicata videbuntur infra in suo loco.

[23] Ex his nunc constare potest quod per "fluvium Euphratem" significetur rationale, quo medio spiritualis mens intrat naturalem; et in opposito sensu ratiocinatio ex fallaciis et ex falsis. At sciendum est quod ratiocinationes sint in simili gradu in quo cogitationes, quoniam ex his descendunt; ita quod sint ratiocinationes ex homine spirituali (quae tamen potius vocandae sunt conclusiones ex rationibus et ex veris), quod sint ratiocinationes ex homine naturali, et quod sint ex homine sensuali: ratiocinationes ex homine spirituali sunt rationales, quare potius vocandae sunt conclusiones ex rationibus et ex veris, quia sunt ex interiore, et ex luce caeli; ratiocinationes autem ex homine naturali de spiritualibus non sunt rationales, utcunque sint in moralibus et civilibus quae apparent coram oculis, sunt enim ex solo lumine naturali; ratiocinationes autem ab homine sensuali de spiritualibus sunt irrationales, quia a fallaciis, et inde ideis quae sunt falsae; hae ratiocinationes sunt, de quibus hic nunc in Apocalypsi agitur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232