The Bible

 

Daniel 2:28

Study

       

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9474

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9474. ‘Aromata oleo unctionis’: quod significet vera interna quae boni inaugurantis, constat ex 1 significatione ‘aromatum’ quod sint vera 2 interiora, quae sunt vera boni interni, de qua sequitur, ex significatione ‘olei’ quod sit bonum amoris, ut supra n. 9473, et ex significatione ‘unctionis’ quod sit inauguratio ad repraesentandum; quae enim 3 repraesentarent sancta, illa ungebantur oleo aromatico, et sic inaugurabantur, ut constat ex his sequentibus in 4 Exodo,

Sume tibi aromata ex praecipuis, myrrham nobilem, cinnamomum aromaticum, calamum odoratum, casiam, oleum olivae: post facies illud oleum unctionis sanctitatis, unguentum unguenti, oleum unctionis sanctitatis erit; quo unges tentorium, 5 arcam testimonii, mensam, et omnia vasa ejus, candelabrum et vasa ejus, altare suffimenti, altare holocausti, et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum. Et unges Aharonem et filios ejus, 30:23-31;

quod sancta essent cum uncta, erat quia tunc repraesentabant sancta; unde patet quod unctio esset inauguratio ad repraesentandum.

[2] Quod unctio facta fuerit per oleum, erat quia oleum significabat bonum caeleste, et bonum caeleste est bonum amoris a Domino, et inde bonum amoris in Dominum; hoc bonum est ipsum essentiale in omnibus et singulis caeli et vitae aeternae. Quod 6 id oleum per aromatica redderetur odoratum, causa erat ut repraesentaretur gratum, nam odor significat perceptionem, ac odor jucundus et suavis perceptionem gratam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748; et quia omnis perceptio boni est per verum, 7 ideo adhibebantur aromata, per quae significant vera interiora, n. 4748, 5621.

[3] Paucis adhuc dicetur cur oleum unctionis, et 8 quoque suffimentum, redderentur suaveolentia: oleum, ut supra dictum est, significat bonum amoris, et 9 aroma verum internum; bonum quod amoris non ad perceptionem venit nisi per vera; est enim verum testatio boni, et quoque revelatio boni, et dici potest forma boni; se habet hoc sicut cum voluntate et intellectu apud hominem; voluntas non potest manifestare se nisi per intellectum, nam intellectus excipit bonum voluntatis, 10 et declarat 11 illud 12 ; etiam intellectus est forma voluntatis 13 ; pertinet etiam verum ad intellectum, et bonum ad voluntatem. Ex his 14 constare potest cur oleum unctionis aromaticum factum sit, et quoque suffimentum, sed differentia est quod aromaticum olei unctionis significet gratum perceptionis internae, at aromaticum suffimenti 15 gratum perceptionis externae; aromaticum enim olei unctionis absque fumo, ita absque apparentia externa odoratum dulcem sistebat, at aromaticum suffimenti cum fumo.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. interna

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. libro Exodi

5. The Manuscript inserts et omnia vasa ejus.

6. oleum illud per aromata

7. ideo aromata, quae immixta oleo, significabant vera interiora, quod aromata sint vera interiora, videatur

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. aromata vera interna

10. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. The Manuscript inserts, unde perceptio ejus.

13. The Manuscript inserts, sicut verum est forma boni.

14. The Manuscript inserts nunc.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.