The Bible

 

Daniel 2:28

Study

       

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9457

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9457. ‘Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo’: quod significet informationem de sanctis caeli quae repraesentanda, constat ex illis quae sequuntur, nam quae locutus est Jehovah ad Moschen sunt sancta caeli quae repraesentarentur; instituebatur enim apud populum Israeliticum Ecclesia in qua in externa forma sisterentur repraesentative caelestia, quae sunt boni amoris, et spiritualia, quae sunt boni et veri fidei, qualia sunt in caelo, et qualia erunt in Ecclesia; ex quibus constat quod per ‘locutus est Jehovah’ significetur informatio de sanctis caeli quae repraesentanda. Quoniam illa quae sequuntur sunt repraesentativa caelestium et spiritualium quae a Domino in caelis, ideo dicetur quid Ecclesia repraesentativa et cur illa:

[2] sunt tres caeli, intimum seu tertium, medium seu secundum, ac ultimum seu primum; in intimo caelo regnat bonum amoris in Dominum, in medio caelo regnat bonum 1 charitatis erga proximum, 2 in ultimo repraesentantur illa quae in medio ac intimo caelo cogitantur, dicuntur, et existunt; repraesentativa quae ibi sunt innumerabilia, sicut paradisi, horti, silvae, agri, campi, tum urbes, palatia, domus, ut et greges et armenta, tum animalia et aves plurium generum, praeter 3 innumeralia; haec apparent coram oculis spirituum angelicorum ibi clarius quam similia in luce medii diei in tellure, et quod mirum, appercipitur etiam quid significant;

[3] talia etiam apparuerunt prophetis quando interior eorum visus, qui est visus spiritus, apertus fuit, sicut equi Sachariae, 6:1-8 4 ; animalia quae cherubi, 5 et dein novum templum cum omnibus ejus, Ezechieli 1:0; 9:0; 10:0; 40:0-48:0; candelabrum, throni, animalia quae etiam cherubi, equi, nova Hierosolyma, 6 et plura alia, Johanni, de quibus in Apocalypsi; similiter equi et currus ignei puero Elisaei, 2 Reg. 6:17; similia apparent continue in caelo 7 coram oculis spirituum et angelorum, 8 et sunt formae naturales in quas interna caeli desinunt et in quibus figurantur, quae sic sistuntur visibiles coram ipsis oculis, haec sunt repraesentationes;

[4] Ecclesia itaque repraesentativa est cum sancta interna, quae sunt amoris et fidei a Domino et in Dominum, sistuntur per formas visibiles in mundo, sicut in hoc capite et in sequentibus, per arcam, propitiatorium, cherubos, per mensas ibi, per candelabrum, et per reliqua tabernaculi; tabernaculum enim illud ita construebatur ut repraesentaret tres caelos, et omnia quae ibi; et 9 arca, in qua testimonium, caelum intimum, ac Ipsum Dominum ibi; quapropter forma ejus ostensa est Moschi in monte, dicente tunc Jehovah, Ut faciant sibi sanctuarium, et habitet in medio illorum, vers. 8; quisque qui aliqua facultate interius cogitandi pollet percipere potest quod Jehovah non habitare potuerit in tentorio, sed quod in caelo, et quod tentorium illud non dicatur sanctuarium nisi referat caelum, ac caelestia et 10 spiritualia quae ibi; cogitet quisque secum, 11 quid foret pro Jehovah Creatore caeli et terrae habitare in parvo habitaculo facto ex lignis, obducto auro, et circumtecto aulaeis, nisi caelum, et quae caeli sunt, repraesentata ibi fuissent in forma?

[5] quae enim 12 repraesentantur in forma, illa quidem in simili apparent in ultimo seu primo caelo coram spiritibus qui ibi, sed in caelis superioribus percipiuntur interna quae repraesentantur, quae, ut dictum est, sunt caelestia quae amoris in Dominum, et spiritualia quae sunt fidei in Dominum; talia 13 erant quae implebant caelum quando Moscheh cum populo in sancto externo erant, et adorabant id sicut habitaculum Ipsius Jehovae; inde patet quid repraesentativum, tum quod per id esset caelum praesens apud hominem, ita Dominus.

[6] Ecclesia itaque repraesentativa, cum desiit antiqua, instituta est apud populum Israeliticum ut per talia conjunctio esset caeli, ita Domini cum humano genere, nam absque conjunctione Domini per caelum, periret homo, homo enim ex conjunctione illa vitam suam habet; sed repraesentativa illa erant solum media conjunctionis externa cum quibus Dominus miraculose conjunxit caelum, n. 4311; at cum per illa quoque conjunctio periret, tunc Dominus in mundum venit, et aperuit ipsa interna quae repraesentabantur, quae sunt amoris et fidei in Ipsum; haec nunc conjungunt; sed usque unicum medium conjunctionis hodie est Verbum, quoniam id ita conscriptum est ut omnia et singula ibi correspondeant, 14 et inde repraesentent et significent Divina quae in caelis.

Footnotes:

1. fidei in Dominum

2. The Manuscript inserts et.

3. innumera alia

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. tum

6. praeter

7. ultimo

8. haec

9. The Manuscript inserts ipsa.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quod

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. sunt

14. proinde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.