The Bible

 

Daniel 2:28

Study

       

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8944

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8944. 'Creditur in mundo quod homo ex naturae lumine, ita absque revelatione, scire possit plura quae religionis sunt, sicut quod Deus sit, quod Ille colendus, et quoque quod amandus, tum quod homo victurus sit post mortem, et plura alia quae ab illis pendent, et tamen ea sunt quae ex propria intelligentia; sed instructus sum per multam experientiam quod homo ex se prorsus nihil sciat de Divinis, et de illis quae vitae caelestis ac spiritualis sunt, absque revelatione; homo enim nascitur in mala amoris sui et mundi, quae sunt talia quae praecludunt influxum e caelis et aperiunt influxum ab infernis, ita quae occaecant hominem et ponunt in negativo quod Divinum sit, quod caelum et infernum, quodque vita post mortem; hoc patet manifeste ex eruditis orbis qui lumen suae naturae per scientias evexerunt supra lumen aliorum; quod hi prae aliis negent Divinum et pro Divino agnoscant naturam, notum est, et quoque quando ex corde et non ex doctrina loquuntur, quod negent vitam post mortem, tum caelum et infernum, consequenter omnia quae fidei sunt, quae vocant vincula pro vulgo; inde patet quale est lumen naturae absque revelatione; ostensum quoque est quod plures qui Theologiam Naturalem scripserunt, et ex lumine suae naturae dextre confirmaverunt illa quae doctrinae Ecclesiae suae fuerunt, in altera vita prae reliquis corde eadem negent, et quoque ipsum Verbum, quod prorsus destruere conantur, nam in altera vita corda loquuntur; ostensum quoque est quod iidem nihil influxus e caelo possint recipere sed solum ab infernis; inde patuit quale lumen naturae est absque revelatione, proinde quale id quod ex propria intelligentia.

[2] Sed duo obvenerunt quae de ea re mentem in dubio ponebant; primum, quod antiqui qui gentiles, usque noverint quod Divinum sit, quod Hoc colendum, quodque homo quoad animam immortalis sit; alterum, quod etiam illa sciant plures gentes hodie apud quas nulla revelatio; sed quod antiquos concernit, illi non ex lumine suae naturae id sciverunt sed ex revelatione quae usque ad illos ab Ecclesia emanavit; Ecclesia enim Domini ab antiquissimis temporibus fuerat in terra Canaane, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516; inde emanaverunt talia quae cultus Divini erant ad gentes circumcirca, et quoque ad Graecos vicinos, et ab his ad Italos seu Romanos; inde his et illis cognitiones de summo numine, et de immortalitate animae, de quibus eruditi illorum scripserunt.

[3] Quod attinet gentes hodie quae etiam sciunt quod Divinum sit et quod vita post mortem, id non habuerunt ex lumine naturae suae sed ex religioso quod ab antiquis temporibus traxerunt, quod fundatum est super talibus quae per varias vias emanaverunt ab Ecclesia, ubi revelatio; hoc ex Divina Domini Providentia fuit; et quoque qui illorum ex religioso suo agnoscunt Divinum super omnia et ex religioso suo praestant charitatis officia proximo, quod in altera vita, cum instruuntur, recipiant vera fidei, et salventur, n. 2589-2604.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.