The Bible

 

Daniel 2:20

Study

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3769

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3769. ‘Et lapis magnus super ore putei’: quod significet quod occlusum esset, nempe Verbum, constare potest absque explicatione.

Verbum occlusum dicitur dum solum quoad sensum litterae intelligitur, et omne id pro doctrinali assumitur quod ibi; et adhuc magis occlusum, cum illa pro doctrinalibus agnoscuntur quae favent cupiditatibus amoris sui et mundi, nam haec imprimis lapidem magnum super 1 os putei advolvunt, hoc est, occludunt Verbum; et tunc sicut non 2 sciunt, nec scire volunt, quod sensus aliquis interior in Verbo sit; cum tamen videre hoc possunt a pluribus locis ubi sensus litterae quoad interiorem sensum explicatur; et quoque ex doctrinalibus in Ecclesia receptis, ad quae omnem sensum litterae Verbi per explicationes varias referunt;

[2] quid sit quod occlusum sit Verbum, constare imprimis potest a Judaeis, qui omnia et singula explicant secundum litteram, et inde credunt quod

3 illi prae omnibus in universo terrarum orbe electi sint, et quod Messias venturus qui introducet eos in terram Canaanem, et illos supra omnes gentes et populos terrarum evehet; sunt enim in terrestribus corporeis 4 amoribus, qui tales sunt ut prorsus occludant Verbum quoad interiora; ideo etiam nondum sciunt an aliquod regnum caeleste sit, an victuri post mortem, quid internus homo, ne quidem quod detur aliquod 5 spirituale; minus quod Messias venerit ad salvandum animas; quod Verbum pro illis occlusum sit, satis constare potest etiam ex eo quod tametsi inter Christianos vivunt, usque tamen ne hilum ex doctrinalibus corum recipiant; secundum haec 6 apud Esaiam,

Dicas populo huic, Audite audiendo, et ne intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline:... et dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum vastatae sunt urbes dum nullus habitator, et domus dum nullus homo, et humus vastata sit in solitudinem, 6:9-11; Matth. 13:14, 15; Joh. 12:40,

41.

[3] Quantum enim homo in amoribus sui et mundi est, et in eorum cupiditatibus, tantum occluditur ei Verbum; amores enim illi pro fine habent se, qui finis lumen naturale accendit, sed lucem caelestem exstinguit, sic ut acute videant illa quae sunt sui et mundi, et ne hilum quae sunt Domini et Ipsius regni; et cum ita est, quidem legere possunt Verbum, sed ex fine lucrandi honores et opes, aut ex fine ut appareant, aut ex 7 more et inde tracta consuetudine 8 , aut ex pio, et usque non ex fine emendandi vitam; illis diversimode Verbum Occlusum est, quibusdam ita ut nequaquam scire velint aliud quam quod doctrinalia eorum dictant, qualiacumque sint;

[4] ut si quis dixerit quod Petro non data sit potestas aperiendi caelum et claudendi illud, sed quod fidei amoris, quae per ‘claves Petri’ significatur, quia obstat amor sui et mundi, nequaquam agnoscunt: et si quis dixerit quod sancti non colendi, sed unice Dominus, hoc nec recipiunt: si quis dixerit quod per panem et vinum in Sancta Cena intelligatur amor Domini erga universum genus humanum, et reciprocus hominis in Dominum, haec nec credunt: ac si quis dixerit quod fides nihil faciat nisi sit bonum fidei, hoc est, charitas, hoc inverse explicant; ita in reliquis: qui tales sunt, ne hilum videre possunt, nec volunt videre verum quod 9 10 in Verbo, sed obstinate manent in suo dogmate; et ne quidem audire volunt quod sensus internus sit, in quo sanctitas et gloria Verbi; immo cum audiunt quod sit, ad solum auditum ex aversatione nauseant: ita Occlusum est Verbum; cum tamen Verbum tale 11 est ut usque in caelum, et per caelum ad Dominum apertum sit, et solum clausum respective ad hominem, quantum is in malis amoris sui et mundi quoad fines vitae, et in principiis falsi inde, est. Inde constare potest quid sit quod ‘lapis magnus super ore putei’.

Footnotes:

1. The Manuscript has ore

2. The Manuscript has quidem nec

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has corporeis et mundanis

5. The Manuscript inserts immo.

6. The Manuscript has et quoque ex his

7. amore, in the First Latin Edition

8. The Manuscript has tracto habitu

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts est.

11. The Manuscript has sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.