The Bible

 

Daniel 2:16

Study

       

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

The Bible

 

Jeremias 27:5

Study

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2882

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2882. 1 Imprimis credit homo se nullum liberum habere, quia ex se bonum agere et verum cogitare non posse novit; sed ne credat quod usquam aliquis habeat ac habuerit aliquod liberum cogitandi verum et faciendi bonum ex se, ne quidem homo qui ex integritate in qua fuit, similitudo et imago Dei dictus; 2 sed liberum cogitandi verum quod est fidei, et faciendi bonum quod est charitatis, omne influit a Domino; Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, inde fons: omnes angeli in tali libero sunt, immo in ipsa perceptione quod ita sit; angeli intimi percipiunt quantum a Domino, 3 et quantum a semet, at quantum a Domino tantum in felici sunt, et quantum a semet tantum non in felici.

Footnotes:

1. written after 2893 with directions for insertion here.

2. The Manuscript inserts quicquid enim a se est malum et falsum.

3. at, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.