The Bible

 

Daniel 2:15

Study

       

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4007

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4007. ‘Omne in quo album’: quod significet in quo verum, constat ex significatione ‘albi’ quod sit verum, proprie autem Justitia et Meritum Domini, et inde justitia et meritum Domini apud hominem, de qua 1 n. 3301, 3993; quod ‘album’ sit illud, est quia lux caeli quae a Domino, ex qua luce splendor et candor, significat verum; quod itaque illustratur a luce illa, et fit splendidum et candidum, est id quod vocatur 2 justitia et meritum Domini apud hominem; 3 qui illam, nempe Justitiam Domini, agnoscunt et ex bono recipiunt, ac justitiam propriam rejiciunt, sunt qui in specie significantur per ‘justos’, de quibus Dominus apud Matthaeum, Justi fulgebunt ut sol in regno 4 Patris, 13:43;

[2] quod album splendens seu candidum sit illud, patet etiam ex aliis, locis in Verbo, ut apud Mosen,

Ruber oculis 5 prae vino, et albus dentibus 5 prae lacte,

Gen. 49:12;

ibi de Jehudah, per quem quod repraesentetur Dominus quoad Divinum amoris Ipsius, et in sensu interno regnum caeleste, ita homo caelestis, videatur n. 3881; ‘ruber oculis 5 prae vino’ significat Divinam Sapientiam, ‘albus dentibus 5 prae lacte’ significat Justitiam: apud Davidem,

Purificabis me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et prae nive albus fiam, Ps. 51:9 [KJV 7];

‘lavare et prae nive albus fieri’ pro purificari a peccatis, per receptionem et induitionem justitiae Domini: apud Johannem,

In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, ... caput Ipsius et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, et oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 1:13, 14:

[3] apud eundem,

Habes pauca nomina in Sardis qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. 3:4, 5:

apud eundem,

Consulo tibi ut emas a Me aurum 6 igne purificatum, ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. 3:18:

apud eundem,

7 Datae sunt unicuique animae sub altari stolae albae, Apoc.

6:9, 11:

apud eundem,

Vidi stantes coram throno, et coram Agno, indutos stolis albis:... unus seniorum dixit mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt? cui dixi, Domine, tu scis; dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine Agni, Apoc. 7:9, 13, 14:

apud eundem,

Angeli induti linteo albo et splendido, et circumcincti circum pectora cingulis aureis, Apoc. 15:6:

apud eundem,

Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, Apoc. 6:2;

et alibi, Postea vidi caelum apertum, cum ecce equus albus; ... exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum Apoc. 19:11, 14;

[4] in omnibus his locis per ‘album’ significatur verum fidei; vestimenta alba et stolae albae non aliud sunt; sed verum fidei non illis est qui credunt habere fidem ex semet, ita sapere ex semet, sed illis qui credunt a Domino, nam illis fides et sapientia datur; 8 hi enim sibi nihil veri et boni tribuunt, minus per vera et bona apud se mereri credunt, et adhuc minus per illa justificari, sed solum tribuendo illa Domino, ita omnia gratiae et misericordiae; hoc est ‘induere vestimenta alba’, et quoque ‘dealbari in sanguine Agni’: sunt duo quae exuunt omnes illi qui intrant in caelum, nempe proprium et inde confidentiam, 9 atque meritum sui seu justitiae propriae, ac induunt proprium caeleste quod est a Domino, ac meritum seu justitiam Domini, et quantum haec, tantum interius in caelum veniunt: haec in specie significantur per rubrum et per album, per ‘rubrum’ bonum amoris quod illis tunc, et per ‘album’ verum fidei.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts et.

4. see note to Arcana Coelestia 612

5. The Manuscript has a

6. The Manuscript and Schmidius have igne purificatum ex igne; the Greek is pepuromenos ek puros

7. The Manuscript inserts Animabus sub altari.

8. The Manuscript has illi

9. The Manuscript has ac

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.