The Bible

 

Daniel 2

Study

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #176

Study this Passage

  
/ 1232  
  

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere", quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina", et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae", quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant.

(Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum", significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea", "Argentea", "Cuprea" et "Ferrea"; "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opere De Caelo et Inferno 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum", "argentum", "aes", et "ferrum", ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,

"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: .... et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos.... . Quod vidisti pedes.... ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum", significat quod "regnum divisum erit" .... ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:32-34, 41-43);

per "caput" quod erat "aurum bonum", intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia", quae erant "argentum", intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora", quae "ex aere", sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura", quae erant "ex ferro", intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes", autem, qui "ex ferro et ex argilla", intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla", et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum"; "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum

Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla"; "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276); quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus", intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra", n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio 57): quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum", "argentum", "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,

"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (60:17);

"pro aere adducere aurum", est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum", est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum", est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream", quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno 153, 425, [455,] et supra, n. 140).

Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream", qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni.

Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

apud Esaiam,

"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (11:4):

in Apocalypsi,

Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (12:5);

Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (19:15);

et apud Micham,

"Surge .... Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (4:13 1 );

"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes."

(Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10182

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10182. ‘Ex illo cornua ejus’: quod significet veri potentias ex bono amoris et charitatis, constat ex significatione ‘cornuum’ quod sint potentiae veri, de qua n. 2832, 9719-9721; quod ex bono amoris e charitatis, est quia omnis potentia veri inde est; quapropter etiam cornua continuabantur ipsi altari, seu ex illo erant; altare enim hoc erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, n. 10177.

[2] Quod omnis potentia sit veri ex bono amoris, non capere possunt illi qui de potentia solum materialem ideam habent, quapropter dicendum est quomodo cum illa se habet: in caelis est omnis potentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; inde angelis est potentia, angeli enim sunt 1 receptiones Divini Veri a Domino, n. 1752, 4295, 8192; per potentiam quae inde, illi tutantur hominem 2 , removendo inferna ab illo, nam unus angelus valet contra mille qui ex infernis; haec potentia est quae intelligitur per claves Petri, sed per Petrum, qui ibi vocatur petra, intelligitur Dominus quoad verum 3 fidei ex bono amoris, videatur Praefatio ad Gen. xxii, et n. 4 3750, 4738, 6000, 6073 fin. , 6344 fin. , 10087, et quod ‘petra’ sit Dominus quoad verum fidei 5 , n. 8581.

[3] Divini Veri potentia etiam intelligitur per ‘vocem Jehovae’ apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis, vox Jehovae in virtute, vox Jehovae frangit cedros, vox Jehovae incidit flammam ignis, vox Jehovae 6 trepidare facit desertum, vox Jehovae denudat silvas; Jehovah robur populo Suo dat, Ps. 29 [3-5, 7-9, 11];

quod ‘vox Jehovae’ sit 7 Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, videatur n. 9926:

[4] potentia Divini Veri 8 etiam intelligitur per Verbum apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 13; quod ‘Verbum’ sit 9 Divinum Verum procedens a Divino Bono, videatur n. 9987; ideo quoque Dominus cum in mundo fuit, Se primum fecit Divinum Verum, quod etiam intelligitur per quod Verbum caro factum sit, ibid. 10 vers. 14; quod Dominus tunc Se fecerit Divinum Verum, erat causa 11 ut pugnaret contra omnia inferna et subjugaret illa, et sic 12 redigeret omnia ibi, et simul 13 in caelis in ordinem n. 9715, 9809, 10019, 10152 14 .

[5] Quod veris ex bono sit omnis potentia, et vice versa 15 , quod falsi ex malo sit nulla potentia, notissimum est in altera vita; inde est quod malis qui ex mundo illuc veniunt, 16 auferatur fides persuasiva, ut e cognitio omnis veri, et sic relinquuntur falsis sui mali.

[6] Quod talis potentia veris ex bono sit, non capere possunt illi qui ideam veri et ejus fidei habent sicut de solo cogitativo; cum tamen cogitativum hominis ex voluntario ejus facit omne robur corporis, quod si inspiraretur a Domino per Divinum Suum Verum, foret homini robur Simsonis; sed beneplacet Domino ut homini 17 18 sit robur per fidem ex amore quoad illa quae ejus spiritus sunt, et ad salutem aeternam conducunt. Ex his constare potest quid intelligitur per potentiam veri e bono, quae per cornua altarium tam holocausti quam suffitus significatur 19 .

[7] Quod ‘cornua’ significent potentiam illam, constat ex locis is Verbo ubi ‘cornua’ nominantur, ut apud Ezechielem,

In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, 29:21:

apud Amos,

Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua? Amos 5:13 20 : in libro Primo Samuelis, Jehovah dabit robur regi 21 Suo et exaltabit cornu uncti Sui, 2:10:

apud Davidem,

Jehovah exaltavit cornu populi Sui, Ps. 148:14:

apud eundem,

Omnia cornua impiorum amputabo; exaltentur cornua justi Ps. 75:11 [KJV 10:

apud Jeremiam,

Dominus abscidit in excandescentia irae Suae omne cornu Israelis; et exaltavit cornu inimicorum tuorum, Threni 2:3, 17:

apud Ezechielem,

Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, 34:21:

apud Sachariam, Vidi quattuor cornua: dixit angelus, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem, et Hierosolymam; fabri venerunt 22 ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, 2:1-4 [KJV 1:18-21];

apud Moschen, Cornua 23 monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, Deut. 33:17;

quod in his locis per ‘cornua’ significetur potentia, patet, et quidem potentia in utroque sensu, nempe veri contra falsum et falsi contra verum, nam ubivis ibi in sensu interno agitur de statu Ecclesiae:

[8] similiter apud Amos, In die illo visitabo super altaria Bethelis, et ex scindentur cornua altaris, et cadent in terram, 3:14;

per ‘altaria Bethelis’ et per ‘cornua ejus’ significantur mala et falsa destruentia bonum et verum Ecclesiae, de quibus dicitur quod exscindentur.

[9] Ex his constare potest quid intelligitur per ‘cornua’, quorum tam frequens mentio fit apud Danielem et apud Johannem in Apocalypsi:

apud Danielem,

Quod bestiae essent decem cornua, et quoque ei cornu loquens, 7:8, 11, 20, quod cornu faceret bellum cum sanctis, et praevaleret, usque dum venit Filius hominis, vers. 24 11, 21, 22, 24; et de cornibus arietis, et de cornibus hirci caprarum, per quae bellum inter se facerent, 8:3-21;

et apud Johannem, Quod draconi essent decem cornua, Apoc. 12:3, similiter bestiae e mari ascendenti, 13:1, 25 tum bestiae coccineae, 17:12, ubi etiam dicitur quod decem cornua sint decem reges, vers. 13, 14, 14; 26 similiter apud Danielem 7:24;

quod per ‘reges’ in Verbo significentur vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148.

[10] Quia per ‘cornu’ significatur verum in sua potentia et in opposito sensu falsum destruens verum, ideo 27 cornu tribuitur loquela, Apoc. 9:13; Dan. 28 7:8; Ps. 22:22 [KJV Ps. 22:21].

[11] Quod reges uncti fuerint oleo ex cornu, 1 Sam. 16:1, 13; 1 Reg. 1:39, repraesentabat verum ex bono in sua potentia, cornua enim sunt vera in sua potentia, 29 oleum est bonum, et reges 30 illi qui in veris ex bono; quod ‘oleum’ sit bonum, videatur n. 886, 9780, et quod ‘reges’ sint illi qui in veris ex bono, ita abstracte vera ex bono, n. 6148; inde quoque est quod 31 cornu dicatur germinare, Ps. 132:17 32 , quoniam omnis germinatio spiritualis est veri ex bono; quare etiam olim cornua germinantia fecerunt. Quod omnis potentia sit bono per verum, seu quod idem, sit 33 vero ex bono, videantur citata n. x10019.

Footnotes:

1. inde angeli omnem suam potentiam habent, sunt enim angeli

2. quae inde illis tutantur angeli hominem

3. The Manuscript inserts quod.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. fides quae veri a Domino, ita Dominus quoad fidem

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. per vocem Jehovae significatur

8. haec potentia

9. per Verbum etiam significatur

10Joh. 1

11. ob causam

12. simul

13. ut et

14. 1

15. consequenter

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. ei

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. significetur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts etiam.

23. See Volume VII page 404 note 5

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. similiter etiam

26. ut et

27. The Manuscript inserts quoque.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. The Manuscript inserts etiam.

30. sunt vera regnantia

31. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. veri, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.