The Bible

 

Daniel 1:20

Study

       

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5223

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5223. ‘Et misit et vocavit omnes magos Aegypti et 1 omnes sapientes illius’: quod significet in consultando scientifica interiora tum exteriora, constat ex significatione ‘magorum’ quod in 2 bono sensu sint scientifica interiora, de qua sequitur; et a significatione ‘sapientum’ quod sint scientifica exteriora, de qua etiam sequitur. Quod per ‘magos et sapientes Aegypti’ significentur scientifica, est quia Aegyptus fuerat inter illa regna ubi Ecclesia Antiqua repraesentativa fuit, n. 1238, 2385; sed in Aegypto scientifica 3 illius Ecclesiae imprimis excolebantur, quae fuerunt de correspondentiis, repraesentativis et significativis, per quae scientifica explicabantur illa quae in libris 4 Ecclesiae scripta 5 erant, et quae in cultu eorum sancto fiebant, n. 4749, 4964, 4966; inde obtinuit quod per ‘Aegyptum’ significata sint in genere scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, et quoque per ‘Pharaonem’ regem ejus; primarii apud illos qui scientifica illa callebant et docebant, vocabantur ‘magi et sapientes’, qui scientifica mystica ‘magi’, qui scientifica non mystica ‘sapientes’, consequenter qui scientifica interiora ‘magi’, et qui scientifica exteriora ‘sapientes’; inde est quod 6 per illos talia in Verbo significentur; at postquam scientificis Ecclesiae interioribus coeperunt abuti ac illa in magica vertere, tunc per ‘Aegyptum’ quoque coeptum significari scientificum quod pervertit, et pariter per ‘magos Aegypti, et sapientes illius’.

[2] Magi illius temporis noverunt talia quae spiritualis mundi sunt, didicerunt illa ex correspondentiis et repraesentativis Ecclesiae, quapropter etiam multi eorum communicabant cum spiritibus et inde didicerunt artes illusorias per quas miracula magica fecerunt; sed qui ‘sapientes’ dicebantur, non talia curabant, verum aenigmatica solvebant et causas rerum naturalium docebant; in talibus imprimis constabat illius temporis sapientia, et talia posse vocabatur sapientia; ut constare potest ex illis quae de Salomone memorantur in libro Primo Regum, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, adeo ut sapiens fuerit prae omnibus hominibus, prae Ethane Ezrahita, et Hemane, et Kalkole, et Dardao, filiis Maholis, locutus est tria millia proverbiorum, et fuit canticum ejus quinque et millia. Insuper locutus est de lignis, a cedris quae in Libano usque ad hyssopum quae exiens e pariete; locutus etiam est de bestia, et de ave, et de reptili, et de piscibus. Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, 5:10-14 [KJV 4:30-34]:

et quae de regina Shebae memorantur in eodem libro, Quod venerit ad tentandum eum aenigmatibus, ... et indicavit ei Salomo omnia verba ejus, non fuit verbum occultum a rege quod non indicaret illi, 10:1 seq. :

[3] inde patet quid illo tempore dicebatur sapientia, et quinam non solum in Aegypto sed etiam alibi, ut in Syria, Arabia, Babele vocabantur sapientes; sed in sensu interno per ‘sapientiam Aegyptiacam’ non aliud significatur quam scientia rerum naturalium, et per ‘magiam’ scientia rerum spiritualium, ita per ‘sapientes’ scientifica exteriora, et per ‘magos’ scientifica interiora, et per ‘Aegyptum’ in genere scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; per Aegyptum et ejus sapientes non aliud intellectum fuit apud Esaiam,

Stulti sunt principes Zoanis, sapientum consiliariorumPharaonis consilium obbrutuit, quomodo dicitur ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? 19:11, 12.

[4] Quod ‘magi’ dicerentur, qui in scientia spiritualium essent, et quoque 7 inde in revelationibus, constat a Magis qui ab orientalibus venerunt Hierosolymam, quaerentes ubi esset natus Rex Judaeorum, dicentesque quod viderint Ipsius stellam in oriente, et venerint ad adorandum Ipsum, Matth. 2:1, 2: et quoque constat a Daniele, qui 8 vocatur princeps magorum, Dan. 4:6 [KJV 9): et alibi Regina dixit ad regem Belshazzar, Est vir in regno tuo in quo spiritus deorum sanctorum; et in diebus patris tui lux et intelligentia et sapientia, sicut sapientia deorum, inventa est in eo; ideo rex Nebuchadnezzar pater tuus, principem magorum divinatorum, Chaldaeorum, decisorum constituit eum, Dan. 5:11: et 9 adhuc, Non inventus est de omnibus sicut Daniel, Hananiah, Mishael, et Azariah; cum namque starent coram rege, omne verbum sapientiae intelligentiae quod quaesivit ex iis rex, deprehendit eos decem vicibus supra omnes magos, divinatores qui in regno illius, Dan. 1:19, 20.

[5] Quod per ‘magos’ in opposito sensu intelligantur qui perverterunt spiritualia et inde magica exercuerunt, notum est, sicut qui memorantur Exod. 7:9-12, 8:3, 15 10 [KJV 7, 19], 9:11;

magia enim non aliud erat quam perversio, et perversa applicatio talium quae sunt ordinis in mundo spirituali, inde magia descendit; sed magia illa hodie naturalis vocatur, ex causa quia non aliquid supra aut ultra naturam amplius agnoscitur; 11 spirituale, nisi per id intelligatur interius naturale, negatur.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omit.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts eorum.

5. sunt

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts qui.

8. vocatus est

9. alibi

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. spirituali

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.