The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #171

Study this Passage

  
/ 962  
  

171. (Vers. 6.) Habens autem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat quod qui illa intelligit, obediat quae Divinum Verum Verbi docet illos, qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, ut supra (87).

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #87

Study this Passage

  
/ 962  
  

87. (Vers. 7) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat quod qui illa intelligit, obediat quae Divinum Verum Verbi docet illos, qui e nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. - Per "audire" significatur et percipere et obedire, quia attendit ut percipiat ac ut obediat; quod utrumque hoc significetur per "audire," patet a communi sermone, in quo dicitur audire et auscultare aliquem, tum audire et auscultare alicui; hoc significat obedire, ac illud percipere: quod "audire" illa duo significet, est ex correspondentia; nam in provincia aurium in Caelo sunt illi qui in perceptione et simul obedientia sunt. Quoniam utrumque hoc significatur per "audire," ideo Dominus toties dixit,

"Qui habet aurem ad audiendum audiat," (Matthaeus 11:15; 13:43; Marcus 4:9, 23; 7:16; Luca 8:8; 14:35).

Et quoque simile dicitur ad omnes Ecclesias, ut patet a versibus 11, 17, 29, hujus capitis, et a versibus 6, 13, 22, sequentis. Per "Spiritum" autem, qui dicit Ecclesiis, significatur Divinum Verum Verbi, et per "Ecclesias" universa Ecclesia in Christiano Orbe: quod per "Spiritum Dei," qui etiam est Spiritus Sanctus, intelligatur Divina Veritas procedens a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 51 et quia universa Ecclesia intelligitur, non dicitur quid Spiritus dicit Ecclesiae, sed "quid Spiritus dicit Ecclesiis.

  
/ 962