The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #952

Study this Passage

  
/ 1232  
  

952. "Et circumcincti circa pectora zonis aureis." - Quod significet Divinum Bonum spirituale continens vera in ordine et in nexu, constat ex significatione "zonae aureae", quod sit quod continet in ordine et in nexu, nam zona seu cingulum concludit vestes et continet illas; quod contineat vera in ordine et in nexu, est quia vera significantur per "vestes", et in specie per "vestes lini": quod sit bonum spirituale, est quia per "pectus", quod praecinctum erat, id bonum significatur, et quoque per "aurum", ex quo erant zonae. Similia per haec significantur, quae supra per quod

Filius hominis in medio candelabrorum apparuerit praecinctus ad mamillas zona aurea [ (Apocalypsis 1:13)] ,

quae [supra] (n. 65) explicata sunt.

(Quod "zona" aut "cingulum" significet commune vinculum, ut omnia in ordine sint et contineantur in nexu, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9341, 9828; quid significat "cingulum ephodi", n. 9837; et quid "baltheus tunicae Aharonis", n. 9944.) Similia etiam significantur per "cingulum" aut "zonam" alibi in Verbo (Ut Esaias 11:5; 23:10; Jeremias 13:1-7).

[2] (Continuatio de Primo Praecepto.)

Qui putat quod agnoscat et credat quod Deus sit, antequam abstinet a malis quae in decalogo, imprimis ab amore imperandi ex jucundo imperii, et ex amore possidendi bona mundi ex jucundo possessionis, et non ex jucundo usuum, fallitur: homo confirmet se quantum possit quod Deus sit, ex Verbo, ex praedicationibus, ex libris, ex lumine rationis, et inde sibi persuadeat quod credat; usque non credit, si non mala ex amore sui et mundi scaturientia remota sunt. Causa est, quia mala et eorum jucunda obstant, et inhibent ac repellunt bona et eorum jucunda e caelo, et inde confirmationem; et antequam caelum confirmat, est modo fides oris, quae in se est nulla fides, et non fides cordis, quae est ipsa fides: fides oris est fides in externis, fides cordis est fides in internis; quando interna constipata sunt omnis generis malis, tunc ablatis externis, ut fit cum omni homine post mortem, homo ex illis rejicit etiam fidem quod Deus sit.

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Ezechiel 44:15

Study

       

15 Sacerdotes autem et Levitæ, filii Sadoc, qui custodierunt cæremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.