The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #951

Study this Passage

  
/ 1232  
  

951. Quoniam per "septem angelos, qui habebant septem plagas ultimas", significatur manifestatio malorum et falsorum quae devastarunt ecclesiam, et quia manifestatio facta est per Divinum Verum in Verbo, ideo angeli illi apparuerunt "induti lino mundo et splendido"; per "linum" enim "mundum et splendidum" significatur genuinum verum. Omnes etiam angeli apparent vestiti secundum functiones; nam vestes, quibus induti incedunt, correspondent eorum ministeriis, ac in genere eorum interioribus. Angeli sapientes ex Divino Vero in vestibus albis exsindone, bysso aut lino apparent, quoniam "sindon", "byssus" et "linum" correspondent veris in quibus sunt: idcirco etiam Aharoni et filiis ejus fuerunt vestes ex lino, in quibus ministrabant: de quibus ita apud Mosen,

"Facies" Aharoni et filiis ejus "femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis suae, a lumbis usque ad femora, .... erunt super" illis "cum intrabunt in Tentorium conventus, et accedent ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur" (Exodus 28:42, 43);

alibi,

Aharon, cum intrabit in sanctum, "tunicam lini sanctitatis induet, . . caligae lini erunt super carne ejus, . . baltheo lini cinget se, et cidarin lini imponet sibi" (Leviticus 16:4);

Quod easdem vestes indueret, cum expiaret populum (vers. 32);

Tum quando tolleret cinerem ex altari post holocaustum (Leviticus 6:3 [B.A. 10]).

[2] Similiter sacerdotes ministraturi in novo templo apud Ezechielem,

Cum "Sacerdotes Levitae filii Zadochi .... intrabunt ad portas atrii interioris, vestes lini induent, nec ascendet super eos lana, quando ministrabunt in portis atrii interioris et introrsum: cidares lini erunt super capite eorum, et caligae lini erunt super lumbis eorum" (44:15, 17, 18):

causa quod induerunt vestes lini cum ministrabant sancta, erat, quia omnis administratio sancta fit per Divinum Verum; sacerdotium enim, quo fungebantur Aharon et filii ejus, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum; hoc ministrat omnia per Divinum Verum. Divinum etiam Verum tutatur a falsis et malis, quae ab inferno; quare etiam dicitur, "ne portent iniquitatem et moriantur", per quod significatur quod alioqui falsa ex inferno perderent illos. Vestes illae vocabantur "vestes sanctitatis", quia sanctitas praedicatur de Divino Vero.

Quia vestes lini erant vestes ministerii, inde sacerdotes portabant ephodum lini cum ministrabant, ut legitur de Samuele (1 Samuelis 2:18); de sacerdotibus quos Saul occidit (1 Samuelis 22:18); et quoque de Davide cum praeivit ante arcam (2 Samuelis 6:14).

[3] Etiam de Ipso Domino apud Johannem,

Jesus "surrexit de cena, et deposuit vestimenta sua, et accipiens linteum, et succinxit Se, et misit aquam in pelvim, ac incepit lavare pedes discipulorum, et abstergere linteo, quo succinctus erat" (13:4, 5):

lavatio pedum discipulorum repraesentabat et inde significabat purificationem a malis et falsis, a Domino per Divinum Verum; omnis enim purificatio a malis et falsis fit a Domino per Divinum Verum; hoc significabatur per "linteum", quo Dominus succinxit Se, et quo abstersit pedes discipulorum.

[4] Praeter septem hos angelos, de quibus in Apocalypsi, etiam alii angeli visi sunt in vestibus linteis; ut

Angelus qui signabat frontes virorum gementium, et qui intrabat ad inter rotam cheruborum, et accipit prunas ignis, et sparsit super urbem (Ezechiel 9:3, 4, 11; 10:2, 6, 7);

Tum qui visus Danieli, indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi (Daniel 10:5; 12:6, 7);

qui induti linteis apparuerunt, quia accincti ad ministeria. Angelus qui mensurabat Novum Templum, cui aspectus aeris,

Visus est in manu habere filum lini, et calamum mensurae (Ezechiel 40:3):

per "mensurationem templi" ibi describitur Nova Ecclesia quoad ejus quale; numeri mensurarum significant illud: et omne quale ecclesiae cognoscitur per Divinum Verum; inde "filum lini" erat in manu ejus.

[5] Quoniam per "linum" significatur verum, et per "cingulum" omne ejus, est enim id complectens et concludens omnia, et quia apud filios Israelis nihil veri amplius residuum erat,

Ideo mandatum est prophetae Jeremiae ut emeret sibi cingulum lini, et absconderet in foramine petrae ad Euphraten; et id a fine dierum multorum corruptum fuit, nec proderat ad quicquam (13:1-7):

per "cingulum lini" significatur omne verum doctrinae ex Verbo; quid significat quod "reconditum sit in foramine petrae ad Euphraten, et ibi corruptum", videatur supra (n. 569 [c]).

[6] Per "linum" significatur verum ecclesiae etiam apud Esaiam,

"Calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium" (42:3):

haec de Domino; per "linum fumigans" quod non exstinguet, significatur parum veri ex bono apud aliquem. (Reliqua videantur supra, n. 627 [al, explicata.) Per "linum" etiam significatur verum ex Verbo, proprie verum sensus litterae ejus, Hoschea 2:5, 9.

[7] Inter statuta apud filios Israelis etiam fuit,

Quod non induerent vestem mixtam ex lana et lino simul (Deuteronomius 22:11);

causa erat quia "lana" significat bonum et "linum" verum, et quia homo per vestes suas etiam communicationem habet cum societatibus caeli; ac sunt societates quae in bono, et sunt quae in vero, et homo non communicationem habebit cum societatibus diversis simul, inde enim confusio: quod haec sit causa istius statuti, hactenus nemo scivit; mihi autem id scire datum est ex mutatione vestium mearum; veste enim ex lino deposita, conquesti sunt illi in mundo spirituali qui in veris erant, quod non adesse possent; ac iidem, recepta iterum veste, aderant. Quod talis correspondentia cum ipsis vestibus hominis sit, hactenus ignotum fuit; sed usque constare potest ex illis quae supra allata sunt, nempe ex vestibus lini Aharonis et filiorum ejus, ex ephodis lini quae sacerdotibus et Davidi, ex linteis quibus induti apparuerunt angeli, ex linteo quo Dominus Se succinxit et abstersit pedes discipulorum: tum etiam ex reliquis vestibus Aharonis et filiorum ejus, quae omnes erant repraesentativae; et ex significatione vestium in genere, quod sint vera induentia bonum (de qua videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476, 637).

[8] (Continuatio de Primo Praecepto.)

Non creditur in mundo quod amor imperandi ex solo jucundo imperii, et amor possidendi bona ex solo jucundo possessionis et non ex jucundo usuum, recondant in se omnia mala, et quoque contemptum et rejectionem omnium quae caeli et ecclesiae sunt, ex causa quia homo ex amore sui et ex amore mundi excitatur ad faciendum bona ecclesiae, patriae, societati et proximo, ponendo in beneactis honorem, et exspectando praemium; inde est quod amor ille a multis dicatur ignis vitae, et excitamentum ad magna: sed sciendum est quod quantum bini illi amores spectant usus primo loco, ac se secundo, tantum sunt boni; at quantum spectant se primo loco, et usus secundo, tantum sint mali; nam tunc homo propter se, et consequenter ex se, omnia agit, et tunc in singulis quae agit est ipse et ejus proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum: at spectare usus primo loco et se secundo, est bona facere propter ecclesiam, patriam, societatem et proximum; et bona quae homo facit illis propter illos, non sunt ex homine, sed a Domino; discrimen inter illa duo, est sicut inter caelum et infernum. Homo nescit quod tale discrimen sit, quia ex nativitate et inde ex natura in illis est, et quia jucundum illorum jugiter adblanditur et favet:

[9] sed usque sciat quod amor imperandi ex jucundo imperii, et non ex jucundo usuum, sit prorsus diabolicus, ac vocari possit atheus; nam quantum homo in illo amore est, tantum corde non credit Deum dari, et tantum in corde suo ridet ad omnia ecclesiae: immo tantum odio habet, et ex odio persequitur, omnes qui Deum agnoscunt, imprimis qui Dominum: ipsum jucundum vitae illorum est malefacere, et omnis generis facinora et flagitia patrare: verbo, sunt ipsi diaboli. Hoc nescit homo dum in mundum vivit; sed quod ita sit, sciturus est cum in mundum spiritualem, quod fit statim post mortem, venit; infernum ex talibus est plenum, ubi loco quod dominationes fuerint, sunt servitia; apparent etiam ibi, dum spectantur in luce caeli, inversi, sicut capite deorsum et pedibus sursum, quoniam imperia fuerunt illis primo loco ac usus secundo; quod enim primo loco est, hoc caput est; et quod secundo, hoc pedes sunt; et quod caput est, hoc amatur; et quod pedes sunt, hoc proculcatur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #627

Study this Passage

  
/ 1232  
  

627. [Vers. 1.] "Et datus est mihi calamus similis baculo." - Quod significet modum visitationis, hoc est, explorationis qualis est ecclesia quoad verum et quoad bonum, constat ex significatione "calami", quod sit per quem exploratur qualitas; per "metiri" enim significatur explorare, et per mensuram" qualitas rei; inde per "calamum", per quem metiretur templum et altare, ut sequitur, seu per "calamum mensurae", significatur modus explorandi qualitatem: quod sit modus explorandi qualis est ecclesia quoad verum et quoad bonum, est quia sequitur quod "metiretur templum et altare, et adorantes in eo", per quae significatur ecclesia quoad verum et quoad bonum, et inde quoad cultum.

[2] Quod "calamus" etiam significet visitationem, est quia visitatio est exploratio hominum ecclesiae quales sunt, et quia visitatio 1 praecedit ultimum judicium, de quo postea agitur. Qualis est visitatio seu exploratio illa, constare potest ex visitatione in Sodoma, quod primum illuc missi fuerint angeli, ac per illos visitatio seu exploratio facta est, quales essent quoad receptionem Divini Veri ac Divini Boni, nam angeli illi repraesentabant Dominum quoad Divinum procedens; et postquam exploratum est, quod omnes in Sodoma, praeter Lothum, non vellent recipere illos, sed damnum inferre illis, tunc exitium illorum venit, per quod ultimum judicium illorum intelligitur.

[3] Quod fuerit calamus, per quem mensuratio fieret, est quia per "calamum" seu "cannam" significatur Divinum Verum in ultimo ordinis; et per "baculum", cui calamus similis erat, significatur potentia; et per verum in ultimo ordinis et ejus potentiam fit omnis visitatio seu exploratio, nam omnia vera usque a primis simultaneum formant, seu coexistunt, in ultimo; quapropter omnia quae a Divino fiunt, ex primis per ultima fiunt; hic itaque visitatio seu exploratio, quod verum significatur per "calamum" seu "cannam."

[4] Similiter in his sequentibus in Apocalypsi,

Quod unus ex septem angelis habuerit calamum aureum, quo metiebatur civitatem Hierosolymam et portas ejus et murum ejus; et quod mensus sit civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia (21:15, 16);

et apud Ezechielem,

Quod in manu angeli esset filum lini et calamus mensurae, et calamus sex ulnarum, et quod illo mensus sit longitudinem, latitudinem et altitudinem aedificii, portae, porticus, atrii, templi, et plura alia (cap. 40:3, 5, 6, 8, 11, 13, 17, seq.; cap. 41:1-5, 13, 14, 22; 42:1 ad fin. ):

quod per "calamum mensurae" hic quoque intelligatur modus explorandi ecclesiam quoad verum et quoad bonum, constare potest ex eo, quod angelus mensus sit singula templi quoad longitudinem, latitudinem et altitudinem; et per "longitudinem" significatur bonum, per "latitudinem" verum, et per "altitudinem" gradus boni et veri a supremis seu intimis ad infima seu ultima.

(Quod "longitudo" et "latitudo" illa significent, videatur in opere De Caelo et Inferno 197.) Quod "calamus" significet verum in ultimis, per quod explorationes fiunt, patet quoque ex eo, quod in manu angeli etiam esset filum lini, et per "filum lini" significatur verum; tum ex eo, quod calamus esset "sex ulnarum", ac per "sex" significantur similia quae per "tria", nempe vera in toto complexu (videatur supra, n. 384, 532).

Quod "metiri" significet explorare quale rei, videbitur in sequenti articulo.

[5] Per verum ultimum, seu verum in ultimo ordinis, intelligitur verum sensuale, quale est verum in sensu litterae Verbi illis qui mere sensuales sunt. Divinum Verum in descensu procedit secundum gradus a supremo seu intimo ad infimum seu ultimum. Divinum Verum in supremo gradu est quale est Divinum quod proxime procedit a Domino, ita quale est Divinum Verum supra caelos; hoc quia infinitum est, non ad ullius angeli perceptionem potest venire: Divinum autem Verum primi gradus est quod ad perceptionem angelorum intimi seu tertii caeli pervenit, et vocatur Divinum Verum caeleste; ex hoc est sapientia illorum angelorum: Divinum Verum secundi gradus est quod ad perceptionem angelorum medii seu secundi caeli pervenit, ac illorum sapientiam et intelligentiam facit, et vocatur Divinum Verum spirituale: Divinum Verum tertii gradus est quod ad perceptionem angelorum ultimi seu primi caeli pervenit, et facit illorum intelligentiam et scientiam, ac vocatur Divinum Verum caeleste et spirituale naturale: Divinum autem Verum quarti gradus est quod ad perceptionem hominum ecclesiae viventium in mundo pervenit, ac illorum intelligentiam et scientiam facit; hoc vocatur Divinum Verum naturale; ultimum hujus vocatur Divinum Verum sensuale.

[6] Haec Divina Vera secundum suos gradus in ordine sunt in Verbo; et Divinum Verum in ultimo gradu, seu in ultimo ordinis, est quale est Divinum Verum in sensu litterae Verbi pro infantibus et pro maxime simplicibus qui sensuales sunt: hoc Divinum Verum est quod per "calamum" seu "cannam" significatur: et quia explorationes apud omnes fiunt per Divinum hoc Verum ultimum, ut supra dictum est, ideo mensurationes et ponderationes in ecclesiis repraesentativis fiebant per calamos seu cannas, per quas id Divinum Verum significatur. Quod mensurationes factae sunt per calamos, nunc supra ostensum est; quod etiam ponderationes, constat apud Esaiam,

"Argentum calamo ponderant" (46:6).

[7] Quoniam "calamus" significat verum in ultimis, quale est simplicibus et infantibus, qui non spirituales sed naturales sensuales sunt, ideo etiam dicitur apud Esaiam,

"Calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, et veritatem proferet in judicium" (42:3):

ibi de Domino, et per "calamum contusum non confringet" significatur quod Divinum Verum sensuale apud simplices et infantes non laedet; per "linum fumigans non exstinguet" significatur quod Divinum Verum quod apud simplices et infantes ex pusillo bono amoris incipit vivere, non perdet; "linum" enim significat verum, et "fumigans" significat vivens ex aliquanto amore; et quia utrumque, nempe "calamus" et "linum", significat verum, ideo etiam dicitur de Domino quod "veritatem proferet in judicium", per quod intelligitur quod apud illos producet intelligentiam; "judicium" significat intelligentiam.

[8] "Calamus" etiam significat Verum sensuale, quod est ultimum, quale datur apud naturales homines, etiam malos, apud eundem,

"Erit locus aridus in stagnum, .... gramen pro calamo et junco" (35:7):

haec de instauratione ecclesiae a Domino; et quod tunc illis erit intelligentia per Divinum Verum spirituale apud quos non prius aliqua, significatur per "Erit locus aridus in stagnum"; et quod tunc erit scientia per Divinum Verum naturale illis apud quos prius modo verum sensuale fuit, significatur per "Gramen pro calamo et junco"; "gramen" significat scientiam ex origine spirituali, seu per quam verum spirituale confirmatur; "calamus" et "juncus" autem significant scientiam ex origine sensuali, seu per quam fallaciae sensuum confirmantur: haec scientia in se spectata est modo scientia infime naturalis, dicenda materialis et corporea, in qua parum vel nihil vitae.

[9] Apud eundem,

"Recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et ulva marcescent" (19:6):

per haec in sensu spirituali intelligitur quod omnis intelligentia Divini Veri peritura sit; "recedent flumina" significat quod omnia intelligentiae spiritualis abitura sint; "comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti" significat quod omnia intelligentiae naturalis peritura sint; "calamus et ulva marcescent " significat quod verum ultimum, quod vocatur verum sensuale, quod modo est scientificum, evaniturum; "flumina" et "fluvii significant illa quae intelligentiae sunt, "Aegyptus" significat naturale, ac "calamus et ulva" verum seu scientificum sensuale; "recedere", "comminui", "exsiccari" et "marcescere" significat perire et evanescere.

[10] Apud eundem,

"Confisus es super baculo calami contusi hujus, super Aegypto, super quo quando vir nititur, intrat in manum ejus, et perforat eam; sic Pharao rex Aegypti omnibus confidentibus super illo" (36:6):

per "Aegyptum" significatur naturalis homo separatus a spirituali, et illius scientificum; quod cum separatum est ab intelligentia spiritualis hominis est fatuum, et applicatur confirmandis omnis generis malis; quare est scientificum falsum hoc itaque est quod vocatur "baculus calami contusi"; "calamus" est, ut dictum est, verum in ultimo ordinis, quod est scientificum sensuale; "contusum" significat fractum et non cohaerens cum aliquo vero interiori quod consistentiam facit; "baculus" est potentia inde percipiendi, et quoque de veris ratiocinandi: hoc itaque est quod intelligitur per "Quando vir nititur super eo, intrat in manum ejus et perforat eam"; "niti super eo baculo" significat confidere suaemet potentiae percipiendi vera, et de illis ex proprio ratiocinandi; "intrare in manum", et "perforare illam", significat perdere omnem potentiam intellectualem, ac mere falsa pro veris videre et arripere: "sic Pharao rex Aegypti omnibus confidentibus super illo" significat quod talis sit naturalis homo separatus a spirituali quoad ejus scientifica et inde intelligentiam, et ex hac ratiocinationem.

[11] Apud Hiobum,

"Scapula mea ab humero decidat, et brachium meum inde a calamo confringatur; quia pavor super me exitii Dei, et prae majestate Ipsius nihil possem: num posui aurum spem meam, et auro puro dixi, Fiducia mea?" (31:22-24):

agitur etiam ibi de confidentia propriae intelligentiae; et per illa verba in sensu spirituali describitur quod ex illa nihil veri videatur, sed quod mere falsum quod non cohaeret cum aliquo vero; non cohaerentia significatur per "Scapula mea ab humero decidat, et brachium meum inde a calamo confringatur"; "scapula", "humerus" et "brachium" significant potentiam, ibi potentiam intelligendi et percipiendi verum; "decidere ab humero", et "a calamo confringi", significat separari a potentia spirituali percipiendi verum, et inde a sensuali corporeo homine falli et per falsum perire; "calamus" est verum in ultimo ordinis, quod vocatur scientificum sensuale, quod fit mere falsum quando est solius naturalis hominis separati a spirituali: "pavor exitii Dei" significat jacturam intellectus Omnis veri; "prae majestate Ipsius nihil posse" significat quod nihil intellectus et perceptionis veri sit a proprio hominis, sed omne ex Deo; "ponere aurum spem, et dicere auro puro, Fiducia mea", significat quod sibi non confisus fuerit, credendo quod aliquid boni sit a semet.

[12] Apud Ezechielem,

"Ut cognoscant omnes habitatores Aegypti quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerint baculus calami domui Israelis; quando tenuerunt te manu, confractus es, perfodisti illis omnem humerum; et quando innixi sunt tibi, fractus es, et stare fecisti illis omnes lumbos" (29:6, 7):

similia hic de Aegypto dicuntur quae supra, et per "Aegyptum" hic quoque significatur naturalis homo separatus a spirituali, ac scientificum ejus, quod applicatum malis est mere falsum; haec de illiS in ecclesia, qui propriae intelligentiae confident, dicta sunt: "filii Israelis" significant illos qui ab ecclesia sunt; illorum confidentia significatur per "baculum calami": quod inde illis perierit omnis facultas percipiendi verum, significatur per "Quando tenuerunt te manu confractus es, et perfodisti illis omnem humerum"; "humerus" significat potentiam seu facultatem intelligendi verum; jactura ejus significatur per "quando innixi sunt tibi, fractus es": quod inde omne bonum amoris et charitatis deperditum et dissipatum sit, significatur per "Stare fecisti illis omnes lumbos"; "lumbi" significant conjugium veri et boni, hic itaque quod non verum sit conjunctum bono; verum conjunctum bono facit bonum amoris et charitatis, quoniam omne bonum amoris et charitatis formatur per vera.

[13] Apud Davidem,

"Increpa feram calami", se cannae, "congregationem fortium inter vitulos populorum, conculcans laminas argenti, dispersit populos, bella 2 desiderat: venient pingues ex Aegypto, Aethiopia accelerabit 3 manus suas Deo" (Psalmuss 68:31, 32 [B.A. 30, 31]):

agitur ibi de regno Domini: quod cavendum sit a scientifico falso, hoc est, a scientifico false applicato e naturali homine separato a spirituali, intelligitur per "Increpa feram calami", cannae, seu arundinis; quia illa scientifica, quoniam sunt ex fallaciis sensuum, fortiter persuadent, vocantur "congregatio fortium": "vituli populorum" sunt bona ecclesiae quae in naturali homine: "laminae argenti" sunt vera ecclesiae"; "conculcare" et "dispergere" est deperdere et dissipare, quod fit ab illis qui naturales et sensuales sunt, ac naturaliter et sensualiter et non simul spiritualiter cogitant, ita qui ex naturali et sensuali homine separato a spirituali; ille homo intelligitur per "feram seu" arundinis": "bella desiderare" significat ratiocinationes contra vera: "pingues ex Aegypto", ac "Aethiopia", sunt illi qui in scientia rerum spiritualium sunt, et qui in cognitionibus veri et boni; qui accessuri ad regnum Domini quia in luce ex spirituali homine sunt.

[14] In Libro Primo Regum,

"Percutiet Jehovah Israelem sicut nutat calamus in aquis, et avellet Israelem a super terra bona" (14:25):

vastatio ecclesiae apud filias Israelis comparatur nutationi calami seu arundinis in aquis, quia per "calamum" seu arundinem significatur verum sensualis hominis, quod est ultimum; et id verum, quando separatur a luce spiritualis hominis, est falsum: nam sensualis homo omnia sua haurit ex apparentiis in mundo; inde ratiocinationes ex illis de Spiritualibus sunt merae fallaciae, et ex fallaciis sunt falsa. (Quid fallaciae sensuum in spiritualibus, et quod inde falsa, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 53; tum supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 575; et quod scientifica sensualia sint mere fallaciae quando homo sensualis ex illis ratiocinatur, supra, n. 569 [c] 581 [a] : tum quid sensuale, et qualis sensualis homo, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.)

[15] Apud Evangelistas,

Quod posuerint calamum in dextram Domini, et quod postea acceperint calamum et illo percusserint caput Ipsius (Matthaeus 27:29, 30; Marcus 15:19);

Tum quod spongiam imposuerint calamo, et potaverint Ipsum aceto (Matthaeus 27:48; Marcus 15:36);

qui non scit sensum Verbi spiritualem, credere potest quod haec et plura quae de passione Domini memorantur, non plus involvant quam vulgares modos illusionis; sicut quod "coronam ex spinis posuerint super capite Ipsius", quod "vestes Ipsius partiti sint, et non tunicam", quod "genua coram Ipso Rexerint" illudendi causa; et quoque hoc, quod "calamum dederint in dextram Ipsius, et illo dein percusserint caput Ipsius"; tum quod "spongiam impleverint aceto seu myrrhato vino, et imposuerint illam calamo, et eo potaverint Ipsum": at sciendum est quod omnia quae de passione Domini memorantur, significent illusionem Divini Veri, proinde falsificationem et adulterationem Verbi, quoniam Dominus, cum in mundo fuit, erat Ipsum Divinum Verum, quod in ecclesia est Verbum; et quia Dominus illud erat in mundo, permisit Judaeis Se Ipsum tractare prorsus sicut tractabant Divinum Verum seu Verbum per falsificationem et adulterationem ejus. Applicuerunt enim omnia Verbi suis amoribus, et riserunt ad omne verum, quod cum amoribus illorum discordaret, sicut ad Ipsum Messiam, quia non secundum eorum explicationem et religionem fieret Rex super universum mundum, et illos in gloriam super omnes populos et gentes eveheret. (Quod omnia quae de passione Domini memorantur, talia significent, videatur supra, n. 64, 83, 195 [c] fin. ) Quod autem "dederint calamum in manum Domini, et dein illo percusserint caput Ipsius", significabat quod falsificaverint Divinum Verum seu Verbum, et quod prorsus illuserint intellectum veri, ac Divinam sapientiam: per "calamum" significatur falsum in extremis (ut supra), et per "percutere caput" significatur rejicere et illudere intellectum Veri et Divinam sapientiam ("caput Domini" illam significat); et quia "potaverunt Dominum aceto", per quod significatur falsificatum, ideo etiam spongiam illo impletam imposuerunt "calamo", per quem significatur falsum in extremis, quod est falsum sustentans.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232