The Bible

 

Daniel 11:7

Study

       

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3288

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3288. Quod ‘concepit Rebecca mulier ejus’ significet quod ex Divino Vero ut a matre, constat ex repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Rationalis, de qua in capite praecedente; et a significatione ‘concipere’ quod sit primum ortus Divini Naturalis ut a matre; nam, ut mox supra dictum est', Divinum Naturale ortum est a Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero Rationalis, ut a matre: quod ita sit, vix 1 aliquis novit, et hoc eo minus quia pauci sciunt quod rationale 2 distinctum sit a naturali, nec alii sciunt hoc quam qui vere rationales sunt, nec vere rationales sunt alii quam qui regenerati sunt a Domino; qui non regenerati sunt, non capiunt 3 hoc, nam illis rationale est idem ac naturale.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts adhuc.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has aliud quam quod rationale sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.