The Bible

 

Daniel 11:43

Study

       

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3707

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3707. Quod ‘erit semen tuum sicut pulvis terrae’ significet quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale, constat a significatione ‘seminis’ quod sit verum, de qua mox supra n. 3706, inde ‘semen tuum’ seu Jacobi, est Divinum Verum Naturale, per ‘Jacobum’ enim repraesentari Divinum Naturale Domini, supra ostensum est; et ex significatione ‘pulveris terrae’ quod sit bonum, de qua n. 1610; inde ‘erit semen tuum sicut pulvis terrae’ est in sensu interno quod Divinum Verum naturale erit sicut Divinum Bonum naturale. Quod ‘pulvis terrae’ significet bonum, inde est quia per ‘terram’ significatur regnum Domini, 1 proinde bonum, ut mox supra n. 3705 ostensum; pulvis illius terrae 2 est ideo bonum, sed bonum naturale, quia per terram, ut quoque ibi ostensum, significatur id quod inferius est in regno Domini, ita naturale, cum caelum, quando quoque nominatur, id quod interius 3 seu rationale: inde est quod fructificatio boni et multiplicatio veri passim in Verbo exprimatur per quod 4 semen erit sicut stellae caelorum, et sicut pulvis terrae; per ‘stellas caelorum’ tunc significantur rationalia, et per ‘pulverem terrae’ naturalia, quae ita crescent. Quid sit, quod verum naturale erit sicut bonum naturale, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, explicabitur.

Footnotes:

1. The Manuscript has et inde bonum amoris

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts est.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3485

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3485. Repraesentationes quae in altera vita existunt, sunt apparentiae, sed vivae, quia a luce vitae sunt; lux vitae est Divina Sapientia, quae a solo Domino; inde omnia quae a luce illa existunt, sunt realia, non sicut illa quae a luce mundi; quapropter illi qui in altera vita sunt, aliquoties dixerunt quod quae ibi vident, sint realia, et quae homo videt, respective non realia, quia illa vivunt et sic immediate afficiunt 1 vitam eorum, haec autem non vivunt, ita nec immediate afficiunt vitam, nisi qualiter et quantum apud eos illa quae lucis mundi sunt, se conjungunt adaequate et correspondenter cum illis quae lucis caeli sunt: inde nunc constare potest quid 2 repraesentationes et quid correspondentiae.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ipsam.

2. The Manuscript has repraesentativa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.