The Bible

 

Daniel 11:41

Study

       

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2015

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2015. Quod ‘reges ex te exibunt’ significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione ‘regis’ in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione ‘gentium’ quod sint bona, et ex significatione ‘regum’ quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod ‘gentes’ ibi sint gentes, et ‘reges’ ibi sint reges, et sic quod agatur de 1 gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per ‘gentes’, et rege: per ‘reges’, tunc Verbum Domini 2 vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale;

[2] ut solum in hoc versu, quod ‘Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent’, quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane 3 nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita 4 ut nihil mundani immixtum sit, nam per ‘Abraham’ non intelligitur Abraham sed Dominus, per fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per ‘gentes’ non gentes sed bona; et per ‘reges’ non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges.

[3] Quod ‘reges’ significent vera, constare potest ex his locis:

apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; ... suges lac gentium et uber regum suges, 60:10, 16;

quid ‘sugere lac gentium, et uber regum’, nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris:

apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, 17:25; 22:4;

‘equitare curru et equis’ est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod ‘per portas civitatis intrabunt reges’ 5 significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit:

[4] apud eundem,

Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. 2:6, 9;

ibi ‘rex’ pro vero fidei: ‘sacerdos’ pro bono charitatis: ‘Zion’ pro Ecclesia, quae ‘perditur, et cujus vectes confringuntur’: inde ‘rex et principes inter gentes’, hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut ‘non sit lex’, hoc est, aliquid doctrinae fidei 6 :

apud Esaiam,

Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, 7:16;

ubi de Adventu Domini: ‘humus quae relinquetur’ pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt ‘reges’ quae ‘fastidirentur’:

[5] apud eundem,

Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, 49:22, 23;

‘gentes et filiae’ pro bonis; ‘populi et filii’ pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod ‘gentes’ pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod ‘filiae’ similiter, n. 489-491: ‘populi’ pro veris, n. 1259, 1260; quod ‘filii’ similiter, n. 489, 491, 533, 1147: ‘reges’ itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et ‘dominae’ pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est:

[6] apud eundem,

7 Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, 52:15;

ubi de Adventu Domini; 8 ‘gentes’ pro illis qui bonis afficiuntur, ‘reges’ pro illis qui veris':

apud Davidem,

Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. 2:10-12;

‘reges’ pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur ‘filii regis’; ‘Filius’ hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur 9 , quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum:

[7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus; ... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. 5:9, 10;

ubi qui in veris sunt, appellantur ‘reges’; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, 13:37, 38:

apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. 16:12;

quod per ‘Euphratem’ non significetur Euphrates, nec per ‘reges ab oriente solis’ reges inde, constat; quid per ‘Euphratem’, videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid ‘via regum qui ab oriente solis’ quod sint vera fidei quae a bonis amoris:

[8] apud eundem,

Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:24;

ubi ‘gentes’ pro illis qui sunt in bonis; ‘reges terrae’ pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica:

apud eundem,

Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. 17:2: et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:1, 3, 9;

ibi similiter quod per ‘reges terrae’ non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est ‘scortatio’; ‘reges terrae’ pro veris quae falsificata et 10 adulterata:

[9] apud eundem,

Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed 11 potestatem tanquam reges 12 unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. 17:12, 13;

quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non 13 intelligibile foret quod ‘decem reges tanquam reges 12 unam horam potestatem 14 acciperent’; similiter quae apud eundem,

Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. 19:19;

quod ‘sedens super equo’ sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; ‘bestia’ pro bonis amoris profanatis, ‘reges’ pro veris fidei adulteratis; ‘reges terrae’ dicuntur quia intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; ‘equus albus’ pro intellectu veri; ‘sedens super equo’ pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter ‘regem meridiei’, et ‘regem septentrionis’, per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur.

[10] Quia ‘rex’ significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; ‘reges’ repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et ‘sacerdotes’ Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. 14:18;

et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges;

[11] at quia ‘reges’ repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id 15 tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. 8:11-18, et prius per Mosen, Deut. 17:14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per ‘regem’ et ‘regium’ repraesentatum et significatum fuerit quam verum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. The Manuscript has Verbum Domini after involveret.

3. The Manuscript has prorsus.

4. The Manuscript has adeo.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts hic sensus est internus.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript transposes these two clauses.

9. The Manuscript has vocatur.

10. The Manuscript has seu.

11. The Manuscript and the First Latin Edition omit this.

12. The Manuscript has 10 reges, but it is included in AR and AE.

13. The Manuscript has nullum.

14. The Manuscript has potestatem before tanquam.

15. The Manuscript has in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9394

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9394. ‘Et posuit in crateribus’: quod significet apud hominem in ejus memoriae rebus, constat ex significatione ‘craterum’ quod sint res memoriae; quod ‘crateres’ sint res memoriae, est quia vasa in genere significant scientifica, n. 1469, 1496, 3068, 3079, et scientifica non aliud sunt quam res memoriae; inde ‘crateres’ hic sunt tales res memoriae in quibus 1 sunt vera Divina, quae in genere per ‘sanguinem’ significantur. Quid scientifica respective ad vera et bona vitae apud hominem, paucis dicetur: omnia quae addiscuntur et in memoria reponuntur, et inde 2 ad visum intellectualem evocari possunt, vocantur scientifica, et in se sunt 3 res quae constituunt intellectuale naturalis seu externi hominis; scientifica quia sunt cognitiones, inserviunt visui interni seu 4 rationalis hominis pro quodam quasi speculo videndi talia quae sibi inserviunt; cadunt enim sub aspectum interni hominis, sicut solent campi herbis, floribus, varii generis segetibus et arboribus referti, aut sicut horti variis ad 5 usus et ad jucunditates sensuum ornati, 6 ad aspectum externi hominisin materiali mundo; sed visus internus, qui est intellectus, non aliud in campis seu hortis rerum memoriae suae videt quam quae conveniunt amoribus in quibus homo est, et quoque quae favent principiis 7 quae amat;

[2] quapropter qui in amoribus sui et mundi sunt, illi non vident nisi talia quae illis favent, et illa vocant vera, et quoqueper fallacia et apparentia faciunt similia veris; et dein vident taliaquae concordant cum principiis 8 captis quae amat quia a se; inde patet quod scientifica et cognitiones, quae sunt res memoriae, inserviant illis qui in amoribus istis sunt, pro mediis confirmandi falsa contra vera, et mala contra bona, et sic destruendi vera et bona Ecclesiae; inde est quod eruditi qui tales sunt plus insaniant quam simplices, et apud se negent Divinum, providentiam, caelum, infernum, vitam post mortem, 9 et vera fidei; quod luculenter patet ab eruditis orbis Europaei hodie in altera vita, ubi ingens numerus eorum ipso corde athei sunt, nam in altera vita 10 corda loquuntur et non ora; ex his nunc constat cui usui sunt cognitiones et scientifica illis qui ex jucundis amorum sui et mundi cogitant.

[3] Sed prorsus aliter apud illos qui ex jucundis amorum caelestium, qui sunt amores in Dominum et erga proximum; hi, quia cogitatioeorum dicitur per caelum a Domino, non aliud in campis 11 et hortis rerum 12 suae memoriae vident et eligunt quam quae conveniunt jucundis illorum amorum, et concordant cum doctrinalibus suae Ecclesiae quae amant; his sunt res memoriae sicut paradisi caelestes, et quoque repraesentantur et in Verbo significantur per paradisos, videatur n. 3220.

[4] Ulterius sciendum quod scientifica seu res memoriae cum fiunt vitae hominis, 13 ex memoria exteriore 14 evanescant, quemadmodum solent gestus, actiones, loquelae, reflexiones, 15 intentiones, 15 in genere cogitationes et affectiones hominis, quando per continuum usum seu habitum fiunt sicut spontanea et naturalia, sed non alia fiunt vitae hominis quam quae intrant in jucunda amorum ejus et formant illa, ita quae intrant in voluntatem ejus; 16 de his videantur quae n. 8853- 8858 dicta et ostensa sunt, et de memoria exteriore, quae est corporis, et de memoria interiore, quae est ejus spiritus, n. 2469-2494.

[5] Quod scientifica sint vasa, et in Verbo significentur per omnis generis vasa, ut per crateres, scyphos, hydrias, et similia, est quia unumquodvis scientificum 17 est quoddam commune, quod in se continet particularia et singularia concordantia cum communi, et talia communia in series et quasi in manipulos disposita sunt; ac manipuli et series illae ita invicem ordinatae ut referant formam caelestem, et sic ordine 18 a singularissimis ad communissima; idea talium serierum formari potest a seriebus et manipulis muscularibus in corpore humano; quilibet manipulus ibi consistit ex pluribus fibris motricibus, et quaelibet fibra motrix a vasis sanguineis et fibris nerveis; quilibet etiam manipulus muscularis, qui communi voce musculus vocatur, sua tunica circumtectus est, per quam distinguitur ab aliis; similiter fasciculi interiores, qui fibrae motrices vocantur; sed usque omnes musculi, et in illis 19 fibrae motrices, quae in universo corpore sunt, ita 20 ordinatae sunt ut ad 21 unamquamvis actionem secundum voluntatis lubitum concurrant, et hoc modo incomprehensibili; similiter se habet cum scientificis memoriae, quae etiam similiter excitantur a jucundo amoris hominis, quod est ejus voluntatis, sed media parte intellectuali; id quod factum 22 vitae hominis, quod est id quod factum est voluntatis seu amoris ejus, excitat illa; 23 interior enim homo visum in illis continue habet, et delectatur illis quantum conveniunt amoribus suis; et quae intrant plane in amores, et fiunt spontanea et quasi naturalia, illa e memoria externa evanescunt, sed manent inscripta memoriae internae unde nusquam delentur; ita scientifica fiunt vitae.

[6] Ex his etiam patet quod scientifica sint tanquam vasa vitae interioris hominis, 24 et quod inde sit quod scientifica per vasa varii generis, et hic per ‘crateres’, significentur; similia per ‘vasa’ et ‘crateres’ significantur apud Esaiam,

Figam eum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae domui patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, ex vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, 22:23, 24;

agitur ibi in sensu interno et repraesentativo de Divino Humano Domini, et quod per Ipsum et ex Ipso omnia vera et bona a primis ad ultima; vera scientifica ex prosapia caelesti sunt ‘vasa craterum’, et vera scientifica ex prosapia spirituali sunt ‘vasa nabliorum’: et apud Sachariam, In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari, 14:20;

‘tintinnabula equorum’ pro veris scientificis quae ex intellectuali illustrato, n. 2761, 2762, 5321, et ‘crateres coram altari’ pro bonis scientificis; similia per ‘crateres altaris’ significantur, Exod. 27:3, 38:3.

Footnotes:

1. sunt vera Divina, quae per sanguinem significantur altered to est verum Divinum, quod per sanguinem significatur

2. intellectualiter

3. vera

4. intellectualis

5. usum

6. (deleted) sicut horti et campi tales in materiali mundo se habent ad visum externum qui est oculi, ita scientifica et cognitiones quae in memoria, in spirituali mundo se habent ad visum externum [internum intended], qui est intellectus

7. The Manuscript inserts captis.

8. talibus verosimilibus

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. loquuntur ora ex corde, et non sicut in mundo, ex ore solo

11. seu

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts tunc.

14. evanescunt, sicut

15. The Manuscript inserts et.

16. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

17. commune

18. in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

19. fibrosi fasciculi, qui

20. ordinati

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. vita, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

23. internus

24. nam vix aliter (2 words in the Manuscript were not deciphered by the Editors) sicut in corpore musculi et eorum (in the margin) fibrae motrices per voluntatem medio intellectu, correspondent etiam (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) est quod talia scientifica per crateres significentur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.