The Bible

 

Daniel 11:34

Study

       

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7918

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7918. ‘Et accipietis fasciculum hyssopi’: quod significet medium externum per quod purificatio, constat ex significatione ‘hyssopi’ quod sit verum externum quod medium purificationis, de qua sequitur; dicitur quod ‘acciperent fasciculum hyssopi’ quia ‘fasciculus’ praedicatur de veris et eorum dispositione, n. 5530, 5881, 7408; quod ‘hyssopus’ sit verum externum, quod medium purificationis, est quia omnis purificatio spiritualis fit per vera; amores enim terrestres et mundani e quibus homo purificandus 1 non cognoscuntur nisi per vera, quae cum a Domino insinuantur, etiam simul pro amoribus illis, ut pro immundis et damnandis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile influit in cogitationem, redeat horrescentia illa, proinde aversatio pro illis; ita purificatur homo per vera, ut per media externa; quia ita, statutum fuit, ut circumcisio fieret per cultros seu gladiolos petrarum; quod gladioli seu cultri petrarum sint vera fidei per quae purificatio, videatur n. 2799, 7044, et quod circumcisio sit purificatio ab amoribus spurcis, n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 7045.

[2] Quia ‘hyssopus’ id significabat, ideo adhibebatur in mundationibus quae in sensu interno significabant purificationes a falsis et malis 2 ; ut in mundatione leprae, apud Moschen, Accipiet sacerdos pro mundando leproso duas aves viventes mundas, et lignum cedri, et coccineum, et hyssopum; ac intinget illa in sanguinem avis mactatae, et sparget super mundandum, Lev. 14:4-7: similiter in mundatione domus, si lepra in illa, ibid. vers. 40-51: ad aquam separationis per quam mundabantur, conficiendam, etiam adhibebatur lignum cedri et hyssopus 3 , Num. 19:6, 18;

per ‘lignum cedri’ significabatur verum spirituale internum, per ‘hyssopum’ autem externum; ita per ‘cedrum’ medium purificationis interius, per ‘hyssopum’ exterius: quod ‘hyssopus’ sit medium purificationis, patet manifeste apud Davidem,

Expiabis me hyssopo, et mundus fiam; lavabis me et prae nive dealbabor, Ps. 51:9 [KJV Ps. 51:7];

‘expiare hyssopo et mundus fieri’ pro purificatione externa; ‘lavare et prae nive dealbari’ pro purificatione interna; nix et albedo praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319; quod ‘hyssopus’ sit verum infimum, et ‘cedrus’ superius, patet ex his in libro Primo Regum, Schelomo locutus est de lignis a cedro quae in Libano, usque ad hyssopum quae exiens 4 e pariete, 5:13 [KJV 4:33],

ubi ‘cedrus’ pro vero quod est intelligentiae interno, et ‘hyssopus’ pro vero quod intelligentiae externo.

Footnotes:

1. est, cognoscuntur per vera, cumque vera insinuantur, etiam pro illis ut pro immundis et spurcis, horror insinuatur, qui facit ut cum simile recurrit, redeathorrescentiailla, proinde aversatio; ita purificatur homo per vera ut pro media externa; quia purificatio fit per vera ut per media externa, ideo statutum est

2. The Manuscript inserts quae sunt supradictorum amorum.

3. The Manuscript inserts et aqua illa per hyssopum aspergebatur.

4. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.