The Bible

 

Daniel 11:34

Study

       

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #714

Study this Passage

  
/ 10837  
  

714. Quod per ‘omnem bestiam mundam’ significentur affectiones boni, constat ab illis quae prius de bestiis dicta et ostensa sunt, n. 45, 46, 142, 143, 246. quae quod affectiones ita significatae sint, est quia homo in se et in suo proprio spectatus non est nisi bestia, simillimi ei sensus, simillimi appetitus, simillimae cupiditates, tum simillimae affectiones quaecumque; ejus amores boni et optimi etiam simillimi sunt, ut amare socios suae speciei, amare liberos, et amare conjugem; sic ut nihil prorsus differant: sed quod homo sit, et prae bestiis, est quod vitam interiorem habeat, quae nusquam datur seu dabilis est apud bestias; quae vita est vita fidei et amoris a Domino; quae vita nisi inesset singulis quae communia habet cum bestiis, nusquam aliud esset: sit modo in exemplum, amor erga socios; si amaret illos solum sui causa, nec caelestius quid aut divinius amori inesset, non potest inde dici homo, quia simile est apud bestias; ita in omnibus reliquis: quare nisi voluntati ejus inesset vita amoris a Domino, et intellectui ejus vita fidei a Domino, nusquam foret homo; per vitam quam habet a Domino, vivit post mortem, quia adjungit Sibi eum Dominus; et sic potest in caelo Ipsius cum angelis esse, et vivere in aeternum: et tametsi homo vivit sicut fera, nec quicquam aliud amat quam semet et quae semet spectant, usque misericordia Domini tanta est, quia Divina et Infinita, ut non eum relinquat, sed continue vitam Suam per angelos ei inspirat, quam licet non recipit aliter, usque efficit ut possit cogitare, reflectere, intelligere, num bonum aut malum, morale, civile, mundanum, et corporeum, et inde num verum aut falsum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.