The Bible

 

Daniel 11:33

Study

       

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #32

Study this Passage

  
/ 1232  
  

32. "Deo et Patri suo" Quod significet per Divinum Verum et Divinum Bonum, constare potest ex eo, quod "Deus" sit Divinum Verum, et "Jehovah" Divinum Bonum, et quod ideo in Verbo Dominus dicatur "Deus" ubi agitur de Divino Vero, ac "Jehovah" ubi de Divino Bono (n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); sed hic pro Jehovah dicitur "Pater", quia Pater Domini erat Jehovah, et per "Patrem" simile intelligitur quod per "Jehovam." Per utrumque, Deum et Patrem, solus Dominus intelligitur; nam Pater in Ipso erat, sicut anima est in suo corpore (videatur supra, n. 10 et 26); erat enim conceptus a Jehovah, et a quo quis concipitur, ab illo est anima ejus; quapropter cum Dominus nominavit Patrem, intellexit Divinum suum in Se Ipso. Inde est quod dixerit,

Quod Pater in Se sit, et Ipse in Patre (Johannes 10:38; 14:10, 11);

Quod Pater et Ipse unum sint ( 1 Joh. 10:30);

Quod non solus sit, sed Ipse et Pater (Johannes 16:32).

(Quod Dominus appellaverit Divinum Jehovae, quod in Se ex conceptione, et quod erat esse vitae Ipsius in Humano suo, "Patrem"; ac Divinum Verum quod ex Divino Bono "Filium", n.2803, 3704, 7499, 8328, 8897.

Quod "Filius hominis" sit Divinum Verum, et "Pater" Divinum Bonum, n. 1729, 1733, 2159, 2628, 2803, 2813, 3255, 3704, 7499, 8897, 9807. Praeterea videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae ex Arcanis Caelestibus citata sunt de unitione Divini, quod Jehovah Pater vocatur, cum Divino Humano Domini, n. 304.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Jeremias 2:26

Study

       

26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,