The Bible

 

Daniel 11:32

Study

       

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2014

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2014. Quod ‘dabo te in gentes’ significet quod ab Ipso omne bonum, constat a significatione ‘gentium’ in suo genuino et primitivo sensu quod sit bonum, de qua in Parte Prima n. 1259, 1260, 1416, 1849.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1866

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1866. ‘A fluvio Aegypti ad fluvium magnum, fluvium Phrath quod significet extensionem spiritualium et caelestium, ‘ad fluvium Aegypti’ quod sit extensio spiritualium, ‘ad fluvium Phrath’ quod sit extensio caelestium, constat a significatione ‘fluvii Aegypti’ et significatione ‘fluvii magni seu Euphratis’: quod hi fluvii significent extensionem spiritualium et caelestium, constare potest a significatione ‘terrae Canaanis’ quod sit regnum Domini in caelis et in terris, quo non nisi quam spiritualia quae fidei, et caelestia quae amoris mutui, sunt; quare non aliud quam horum extensio per termini terrae Canaanis intelligi potest; nam quid terra Canaan, quid fluvius Aegypti, et quid fluvius magnus Euphrates, sint, prorsus nesciunt qui in caelis, immo quid termini alicujus terrae; sed quid extensio spiritualium et caelestium, et statuum illorum determinationes et terminationes, norunt; in his mentem habent, cum illa ab homine leguntur, evanescente sic littera, et ejus sensu historico, qui inserviit pro objecto ideis caelestibus. Quod ‘fluvius Aegypti’ significet extensionem spiritualium, inde est quia ‘Aegyptus’ significat scientifica quae una cum rationalibus et intellectualibus hominis sunt spiritualia ut dictum prius n. 1443 et passim alibi; et quod ‘Aegyptus’ in sensu interno significet scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462: quod ‘fluvius Euphrates’ significet extensionem caelestium, constare potest a terris quas fluvius iste terminat et disterminat a terra Canaane, per quas passim quoque scientifica et cognitiones caelestium significantur, hic vero quia appellatur fluvius, et fluvius magnus, non alia sunt quam caelestia et eorum cognitiones, nam ‘magnus fluvius’ ‘magnitudo’ de illis praedicatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.