The Bible

 

Daniel 11:29

Study

       

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2586

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2586. ‘Quia claudendo clausit Jehovah propterea omnem uterum domus Abimelechi’: quod significet sterilitatem, nempe doctrinae, constat a significatione ‘claudendo claudere uterum’ quod sit inhibere ipsam conceptionem, et a significatione 'domus Abimelechi' quod sit bonum doctrinae fidei; inde quod sterilitas significetur, patet. Quod supra in hoc capite dictum sit ‘Deus’, hic autem primum ‘Jehovah’, est quia Deus dicitur ubi de vero, at Jehovah ubi de bono, agitur; omnis conceptio doctrinae est ex bono ut patre, at partus per verum ut a matre, ut aliquoties prius dictum est; hic agitur de conceptione quae quia ex bono, nominatur Jehovah, supra autem de partu qui quia per verum, dicitur Deus, ut in versu praecedente,

[2] ‘Sanavit Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt’; similiter etiam alibi in Verbo ubi agitur de conceptione, ut apud Esaiam,

Jehovah ab utero vocavit me:... dixit Jehovah formator meus ab utero; ... tunc pretiosus ero Jehovae; et Deus meus erit robur meum, 49:1, 5,

‘robur’ praedicatur de vero, quare dicitur ‘Deus’:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, factor tuus, et formator tuus ab utero, 44:2, 24,

et alibi; ideo quoque dicitur ‘domus Abimelechi’, per quam significatur bonum doctrinae fidei; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2048, 1 2233; et quod ‘Abimelechus’ doctrina fidei, n. 2509, 2510. Quod arcanum Divinum sit in eo quod ‘pepererunt’; et quod ‘clausi sint uteri domus Abimelechi, propter Saram’ patet, quod arcanum nusquam nisi per sensum internum detegitur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.