23
Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
23
Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
8643. ‘Et audivit Jethro sacerdos Midianis’: quod significet Divinum Bonum, constat ex repraesentatione ‘ 1 Jethronis sacerdotis Midianis’ quod sit bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni est, de qua n. 7015, hic autem 2 est Divinum Bonum, ex causa quia Moscheh, cujus socer erat, 2 repraesentabat Divinum Verum; gener enim cum repraesentat verum, tunc socer repraesentat bonum, in superiore gradu, nam est pater uxoris ejus Quod Divinum Bonum hic per ‘Jethronem’ repraesentetur, est quia agitur in hoc capite de ordinatione verorum apud hominem Ecclesiae spiritualis, quae fit a Divino Bono per Divinum Verum, nam omnis ordinatio est a bono per verum.
[2] Ordinatio illa fit apud hominem Ecclesiae spiritualis cum is incipit non amplius a vero sed a bono agere; hic enim status est alter ejus status, qui existit postquam tentationes subierat; nam cum ex vero agit, tunc tentatur, ob causam ut vera apud illum confirmentur; 3 quae cum confirmata sunt, tunc illa a Domino rediguntur in ordinem, et cum in ordinem redacta sunt, tunc intrat alterum statum, qui est, ut vera velit et illa agat; 4 inde fiunt vitae, 5 et vocantur bona. De ordinatione illa sequitur.
Footnotes:
1. Jethro
2. repraesentat
3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.
4. consequenter ut
5. quae tunc