The Bible

 

Daniel 11:2

Study

       

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

From Swedenborg's Works

 

Dicta Probantia #5

  
/ 101  
  

5. CHRISTUS. SECTIO 2.3

Vos estis in Christo Jesu, qui factus nobis est sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut sicut scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur, 1 Cor. 1:30, 31.

Non judicavi scire quicquam inter vos, nisi Jesum Christum: 1 Cor. 2:2.

Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter positum, quod est Jesus Christus; si vero quis superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum lapides pretiosos, lignum, foenum, stipulam, dies manifestabit, quia per ignem revelabitur, 1 Cor. 3:11, 12, seq.

Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei, 1 Cor. 3,[22], 23.

Scimus quod nullus sit Deus alius nisi unus, etiamsi enim sunt, qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus est, Pater, ex quo omnia, et nos in Ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per Ipsum, 1 Cor. 8:4, 5, 6.

Bibebant ex spirituali petra, Petra erat Christus, 1 Cor. 10:4.

Omnis viri caput Christus est, caput Christi Deus, 1 Cor. 11:3.

Quoties comederitis panem hunc, et biberitis hoc poculum, mortem Domini annuntiate, donec veniat. 1 Cor. 11:26.

Nemo potest dicere Dominum Jesum nisi in spiritu sancto, 1 Cor. 12:3.

Vos estis Corpus Christi, et membra ex parte, 1 Cor. 12:27.

Quod Christus post resurrectionem visus sit multis, et praeter Apostolos quingentis, 1 Cor. 15:4, 5, 6, 7.

Quod Christus sit imago Dei, 2 Cor. 4:4.

Deus qui lucem dedit in cordibus nostris, ad illuminationem cognitionis gloriae Dei, quae est in facie Jesu Christi, 2 Cor. 4:6.

Quod Deus reconciliaverit nos Sibi per Jesum Christum, 2 Cor. 5:18 ad 21.

Non cognoscitis vos ipsos, quod Jesus Christus in vobis sit, 2 Cor. 13:5.

  
/ 101