The Bible

 

Daniel 11:17

Study

       

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3478

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3478. Etiam repraesentabatur coram quibusdam tabernaculum cum arca; qui enim Verbo summopere delectati fuerunt cum vixerunt in mundo, illis talia 1 quoque sistuntur videnda; ita tunc tabernaculum cum omni ejus apparatu, nempe cum atriis, aulaeis circum, velis intus, altari aureo seu suffitus, mensa ubi panes, candelabro, propitiatorio cum cherubis; et tunc simul spiritibus probis dabatur percipere quid singula significarent; erant tres caeli, qui per tabernaculum repraesentati sunt, et Ipse Dominus per testimonium in arca super qua propitiatorium; et quantum illis aperiebatur visus, tantum in illis caelestiora ac Diviniora videbant, quorum nullam cognitionem habuerunt in vita corporis, et quod mirum, non erat minimum ibi quod non esset repraesentativum, usque ad uncos et annulos; ut solum in pane qui super mens, in illo ut in repraesentativo et symbolico percipiebant illum victum a quo angeli vivunt, ita amorem caelestem et spiritualem cum eorum faustis et felicibus, ac in illo et in his Ipsum Dominum, ut panem seu mannam e caelo, praeter plura ex panum forma, positione, numero, et ex auro quod ibi circum, et ex candelabro e quo illa illuminata adhuc exhibebant repraesentationes rerum* ineffabiliarum; ita in reliquis; ex quibus constare quoque potuit quod ritualia seu repraesentativa Ecclesiae Judaicae in se continuerint omnia arcana Ecclesiae Christianae, tum quod illi quibus repraesentativa et significativa Verbi Veteris Testamenti aperiuntur, arcana Ecclesiae Domini in terris, cum vivunt in mundo, et arcanorum arcana quae in regno Domini in caelis, cum in alteram vitam veniunt, scire et percipere possint.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in altera vita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.