13
Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
13
Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
9397. ‘Et legit in auribus populi’: quod significet ad auscultationem et oboedientiam, constat ex significatione ‘legere’ quod sit ad auscultationem, nam cum legitur est ut audiatur, et percipiatur, et oboediatur, hoc est, ut auscultetur; et ex significatione ‘in auribus’ quod sit ad oboedientiam, ‘aures’ enim et ‘audire’ significant oboedire n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, 5471, 5475, 7216, 8361, 8990, 1 9311.
[2] Quoniam ‘aures’ significant non modo auditionem et apperceptionem sed etiam oboedientiam, ideo in Verbo persaepe 2 dicitur ‘loqui in auribus’ et ‘legere in auribus’ illorum, et non loqui ac legere coram illis, ut apud Jeremiam,
Audi 3 verba haec quae ego loquor in auribus tuis, et in auribus totius populi, Jeremia 28:7 4 :
in libro 1 Samuelis,
Locuti sunt verba illa in auribus populi, 11:4:
et alibi, Loquatur ancilla tua in auribus tuis, 25:24:
in libro 5 Judicum,
Proclama in auribus populi, dicendo, 7:3:
apud Moschen,
Dic in auribus populi, 6 Exod. 11:2:
apud eundem,
Audi, Israel, statuta et judicia quae ego 7 loquor in auribus vestris hodie, [Deut. ] 5:1:
apud eundem,
Loquor in auribus eorum verba haec, Deut. 31:28:
apud eundem,
Et Moscheh locutus omnia verba cantici in auribus populi, Deut. 32:44:
in libro 2 Regum,
Legit in auribus eorum omnia verba libri foederis, 23:2:
apud Jeremiam,
Dixerunt ad eum, Sede et lege illud in auribus nostris; et legit Baruchus in auribus eorum, 36:15:
apud Lucam,
Cum Jesus absolvit omnia verba in auribus populi, 7:1.
[3] Quia ‘auris’ et ‘audire’ significant veri receptionem, apperceptionem, et oboedientiam, ita fidei primum et ultimum, ideo a Domino toties dictum est, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, ut Matth. 11:15, 13:9, 43; Marcus 4:9, 8 23, 7:16; Luc. 14:35. Et quia per ‘surdos’ 9 seu ‘non audientes’ in spirituali sensu significantur qui non in fide veri sunt, quia non in cognitione et inde apperceptione ejus, n. 10 6989, 9209, ideo Dominus cum sanaret surdum, immisit digitum in aures ejus, et dixit 11 Ephphathah, hoc est, aperitor, et statim aperti sunt auditus ejus, Marcus 7:32-35; quod omnia miracula Domini involverint et significaverint status Ecclesiae, videatur n. 8364, 9086.
Footnotes:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. diceretur
3. verbum hoc, quod
4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
7. loquens
8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
9. hoc est, qui non audiunt
10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.